CONSOLAMENTUM CATHARE

BENEDICITE parcite nobis amen.
Fiat nobis secundum verbum tuum.
Pater et filius et spiritus sanctus parcat vobis omnia peccata vestra.

ADOREMUS patrem et filium et spiritum sanctum.
ADOREMUS patrem et filium et spiritum sanctum.
ADOREMUS patrem et filium et spiritum sanctum.

PATER NOSTER qui es in coelis; sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum Tuum. Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Panem nostrum supersubstancialem da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
QUONIAM tuum est regnum et virtus et gloria in secula, amen.

ADOREMUS patrem et filium et spiritum sanctum.
ADOREMUS patrem et filium et spiritum sanctum.
ADOREMUS patrem et filium et spiritum sanctum.

Gracia domini nostri Ihesu Christi sit cum omnibus nobis.
Benedicite, parcite nobis, amen.
Fiat nobis secundum verbum tuum.
Pater et filius et spiritus sanctus parcat vobis omnia peccata vestra.

IN PRINCIPIO ERAT VERBUM, et verbum erat apud deum, et deus erat verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil, quod factum est. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet, et tenebre eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a deo, cui nomen erat Johannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per ilium. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat bonem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri; his, qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex deo nati sunt. Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre plenum gratie et veritatis. Johannes testimonium perhibet de ipso, et clamabat dicens : hic est, quem dixi vobis : qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia. Quia lex per Moysem data est, gratia et veritas per Ihesum Christum facta est.

*********

Et sic pro istis rationibus et aliis multis, datur intelligi quod pater sanctus vult sui populi misereri, et recipere eum ad pacem et concordium illius per adventum filii eius Ihesu Christi. Unde hec est causa quare hic estis coram discipulis Ihesu Christi, ubi pater et filius et spiritus sanctus spiritualiter habitat, sieut superius hostensum est, ut illam orationem sanctam recipere valeatis, quam suis discipulis tribuit dominus Ihesus Christus, ita ut deprecationes et orationes vestre exaudiantur a sanctissimo nostro patre, sicut David ait : Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.

Unde debetis intelligere, si hanc orationem recipere vultis, quia oportet vos peniteri de omnibus peccatis vestris, ct dimittere omnibus hominibus, quia in evangelio Christus ait : Nisi dimiseritis hominibus peccata eorum, nec pater vester celestis dimittet vobis .peccata Vestra. Item oportet ut preponatis in oorde vestro observare istam sanctum orationem toto tempore vite vestre, si deus recipiendi gratiam vobis tribuerit, secundum consuetudinem ecciesie dei, cum obedientia et castitate et omnibus aliis virtutibus bonis, quas deus vobis tribuere voluerit. Unde togamus bonum dominum, qui virtutem recipiendi hanc orationem tribuit discipulis Ihesu Christi cum firmitate, quod ipse tribuat vobis vim recipiendi illam cum firmitate, ad onorem iilius et ad salutem vestram. Parcite nobis.

Tunc ordinatus aceipiat librum de manibus credentis et dicat : Iohannes, si sic vocatur nomen eius, habetis voluntatem recipiendi istam sanctam orationem sicut memoratum est et retinere illam toto tempore vite vestre cum castitate et veritate et humilitate at cum omnibus aliis virtutibus bonis, quas deus vobis tribuere voluerit ‘I Et credens respondeat : Sic habeo, rogate patrem sanctum quod ipse tribuat michi vim suam. Et ordinatus dicat : Deus tribuat vobis gratiam recipiendi illam ad honorem eius et vestram salutem. Tunc ordinatus dicat credenti : Dicite orationem mecum verbo ad verbum, et perdonum dicite sicut dixerit ille. —— Et dicat sicut dixerit ille qui est iuxta ordinatum. Tunc ordinatus incipiat perdonum. Postea dicat orationem sicut est consuetudo. Finita oratione et gratia, tunc credens cum reverentia dicat coram ordinate : Benedicite, parcite nobis, amen. Fiat nobis, domine, secundum verbum tuum. Et ordinatus dicat : Pater et filius et spiritus sanctus dimittat vobis omnia peccata vestra.

*********

Et tunc credens surgat. Ordinatus dicat : A deo et nobis et ab ecclesia et suo sancto ordine et a suis sanctis preceptis et discipulis habeatis potestatem istius orationis dicendi eam ad comestionem et potationem vestram de die nocteque, solus et cum societate, sicut est consuetudo ecclesie Ihesu Christi; et non debeatis comedere neque bibere sine ista oratione. Et si fallimentum adherit, quod manifestabitis ad ordinatum ecclesie cicius quam poteritis, at portabitis illam penitentiam quam ipse vobis dare voluerit. Dominus deus verus det vobis graciam observandi illam ad honorem illius et salutem vestri. Tunc credens faciat tres revaeencias, dicendo : Benedicite, benedicite, benedicite, parcite nobis. Dominus deus tribuat vobis bonam mercedem de illo bono quod fecistis michi amore dei.

Tunc si credens non debet consolari, oportet accipere servicium et ire ad pacem.

*********

Tunc dicat ordinatus : Iohannes, habetis voluntatem recipiendi baptismum spirituale Ihesu Christi et perdonum vestrorum peccatorum, propter deprecationem bonorum christianorum cum impositione manuum, et retinere illud toto tempore vite vestre cum castitate et humilitate et cum omnibus aliis virtutibus bonis, quas deus vobis tribuere voluerit?

Et credens respondeat : Sic, habeo, rogate deum quod ipse tribuat michi vim suam.

Et ordinatus dicat : Deus tribuat vobis gratiam recipiendi illud ad honorem illius et salutem vestram.

De predicatione ordinati:
Tunc ordinatus incipiat predicationem tali modo, si ei placet. O Iohannes, vos debetis intelligere quod modo in has secunda vice venistis coram deo et Christa et spiritu sancto quando venistis coram ecclesia dei, sicut superius per scripturas est ostensum, et debetis intelligere, quod estis hic coram dei ecclesia causa recipiendi perdonum vestrorum peccatorum propter deprecationem bonorum christianorum cum impositione manuum...

Item facietis hoc votum deo quod nunquam comedetis scienter nec voluntarie caseum nec lactem, ovum, nec carnem avium reptilium nec bestiarum prohibitam per dei ecclesiam.

...oportet vos diligere deum cum veritate, cum begnignitate, cum humilitate, cum misericordia, cum castitate.

Item oportet vos facere hoc votum et hanc promissionem deo, quod nunquam facietis homicidium nec adulterium nec furtum palam nec privatim, nec iurabitis voluntarie aliqua occasione nec per vitam nec per mortem

...oportuerit vos sustinere famen, sitim, scandala, persecutionem et mortem

Quare debetis intelligere si hoc donum dei receperitis quod oportebit vos retinere illud toto tempore vite vestre cum puritate cordis et mentis.

Tunc ordinatus accipiat librum de manibus credentis et dicat : Iohannes, si sic vocatur eius nomen, habetis voluntatem recipiendi istud sanctum baptismum Ihesu Christi, sicut memoratum est, et retinere illud toto tempore vite vestre cum puritate cordis et mentis et non deficere pro aliqua re? Et Iohannes respondeat : Sic, habeo, rogate bonum dominum pro me ut det michi suam gratiam.

Et ordinatus dicat : Dominus deus verus tribuat vobis gratiam recipiendi hoc donum ad honorem illius et ad bonum vestrum.

Tunc credens stet cum reverencia coram ordinato et dicat sicut dixerit ancianus qui fuerit apud ordinatum, qui dicat : Ego veni deo et, vobis et ecclesie et vestro sancto ordine pro recipiendo perdonum et misericordiam de omnibus meis peccatis, que sunt in me commissa et operata pro aliquo tempore usque modo, quod vos rogetis deum pro me, quod ipse dimittat michi. Benedicite, parcite nobis.

Tunc ordinatus respondeat : A deo et nobis et ecclesia et a suo sancto ordine et a suis sanctis preceptis et discipulis recipiatis vos perdonum et misericordiam de omnibus vestris peccatis, que in vobis commissa sunt et operata pro aliquo tempore usque modo, quod dominus deus misericordie dimittat vobis et conducat vos ad vitam eternam. Et credens dicat : Amen, fiat nobis, domine, secundum verbum tuum. Tunc credens surgat et ponat suas manus super diseum coram ordinato.
Et ordinatus tunc imponat librum super caput eius, et omnes alii ordines et christiani, qui ibi fuerint, manus suas dexstras imponant super eum.
Et ordinatus dicat : In nomine patris et filii et spiritus sancti. Et ille qui est, apud ordinatum dicat : Amen. Et omnes alii dicant plane. Tunc ordinatus dicat :
Benedicite, parcite nobis, amen.
Fiat nobis, domine, secundum verbum tuum.
Pater et filius et spiritus sanctus dimitat vobis et parcat omnia peccata vestra.
Adoremus patrem et filium et spiritum sanctum,
adoremus patrem et filium et spiritum sanctum,
adoremus patrem et filium et spiritum sanctum :
Pater sancte, iustus et verax et misericors, dimitte servo tuo, recipe eum in tua iustitia.

Pater noster qui es in celis sanctificetur nomen tuum, et cetera.

Et dicat quinque orationes vociferando et postea Adoremus ter.

Et postea dicat unam orationem, et postea : Adoremus patrem et filium et spiritum sanctum ter.
Et postea * In principio erat verbum *, et cetera. (Jn. 1, 1-17).
Finito evangelio, ter dicat
Adoremus patrem et filium et spiritum sanctum.
Et postea orationem unam.
Et postea ter dicat Adoremus, et levet gratiam.
Et christianus osculet librum

et postea faciat tres reverentias dicendo :
Benedicite, benedicite, benedicite, parcite nobis; deus reddat vobis bonam mercedem de illo bono quod michi fecistis amore dei. Tunc ordines, christiani et christiane recipiant servicium sicut consuetudo est ecclesie.

*********

CONSOLAMENTUM CATHARE

Et si credens debet consolari in presenti postquam recepit orationem, tunc ipse credens debet venire cum illo qui ancianus est de hospicio illius, et debent facere tres reverentias coram ordinato et rogare de bono illius credentis.

Hoc facto, tunc ordinatus et christiani et christiane debent rogare deum cum septem orationibus ita quod ordinatus audiatur; et hoc facto, tunc ordinatus dicat : Fratres et sorores, si dixissem vel fecissem aliquid contra deum et salutem meam, rogate dominum deum pro me quod ipse michi parcat. Et ille ancianus qui est iuxta ordinatum dicat : Pater sanctus, iustus et verax et misericors, qui potestatem habet in celo et in terra dimittendi peccata, ipse dimitat vobis et parcat omnia peccata vestra in hoc seculo, at futuro faciat vobis misericordiam. Et ordinatus dicat; Amen. Fiat nobis domine, secundum verbum tuum.

Tunc omnes christiani et christiane faciant tres reverentias, dicendo : Benedicite, benedicite, benedicite, parcite nobis; si dixissemus aut fecissemus aliquid contra deum et salutem nostram, rogate deum misericordie quod ipse nobis parcat. Benedicite, parcite nobis. Et ordinatus respondeat : Pater sanctus, iustus, verax et misericors et cetera, sicut superius dictum est.

Et hoc facto, tunc ordinatus aptet discum coram se. Tunc credens veniat coram ordinato et accipiat librum de manibus ordinati cum tribus reverentiis, sicut ad orationem fecit et superius memoratum est.

*********

Pater sancte, suciper servum tuum in tua iusticia et mite gratiam tuam e spiritum sanctum tuum super eum.

*********

Benedicite, parcite nobis, amen.
Fiat nobis, secodum verbum tuum.
Pater et filius e spiritus santus parcat vobis omnia peccata vestra.
Adoremus patrem es filium e spiritum santum

Pater santer, suciper servum tuum in tua iusticia emmite gratiam tuam e spiritum santum tuum super eum.

E si es femna devo dire :
Pater sante suciper ancillam tuam in tua iusticia, emitte gratiam tuam et spiritum santum tuum super eam.

Adoremus paterem es filium e spiritum santum.

INCIPIT LIBER DE DUOBUS PRINCIPIIS

De libero arbitrio

Quoniam multi impediuntur recte cognoscere veritatem, pro illorum illuminatione et intelligentium exortatione, et etiam pro mei animi delectatione, nostram veram fidem per testimonia divinarum scripturarum cum verissimis argumentis proposui declarare, patris et filii et spiritus sancti auxilio invocato.

I. De duobus principiis
De duobus autem principiis ad honorem patris sanctissimi volui inchoare, sententiam unius principii reprobando, quamvis hoc sit fere contra omnes religiosos. Sed primo sic. Aut unum tantum est principium principale aut plura uno. Si autem unum fuerit et non plura, ut aiunt imperiti, tunc bonum erit necessario sive malum. Malum vero non, quia ab ipso iam procederent tantum mala et non bona, sicut Christus in evangelio beati Mathei ait : “Mala autem arbor fructus malos facit; non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere.” Et beatus Jacobus in epistola ait : “Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ? numquid potest, frates mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.”

II. De bonitate dei
De plano enim nostri adversarii hoc affirmant, scilicet quod bonum est et sanctum et iustum et sapiens atque rectum, et etiam pura bonitas appellatur, et maior est omni laude, sicut istis rationibus et aliis consimilibus multis probare nituntur. Ait enim Ihesus filius Syrac : “Glorificate dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc; et admirabilis magnificentia eius. Benedicentes dominum exaltate illum quantum potestis, maior enim est omni laude.” Et David ait :“Magnus dominus et laudabilis nimis et magnitudinis eius non est finis.” Et iterum :“Magnus dominus noster et magna virtus eius et sapientie eius non est numerus.” Et Paulus ad Romanos ait : “O altitudo divitiarum sapientie et scientie dei ! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius ! ” et cetera. Et in libro De causa causarum scriptum est : “Causa prima superior est narratione.”

III. Quod deus novit omnia ab eterno
Unde penitus affirmant, quod ipse dominus propter magnitudinem sapientie sue novit omnia ab eterno, et quod omnia preterita, presentia et futura semper sunt coram ipso, et ipse novit omnia antequam fierent, sicut Susanna in libro Danielis ait : “Deus eterne, qui absconditorum es cognitor, qui omnia nosti antequam fiant.” Et Ihesus filius Syrac ait : “Domino enim deo antequam crearentur omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia.” Et Apostolus ad Hebreos ait : “et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius.”

IV. De bonitate et sanctitate et iusticia dei
Quod autem dominus deus noster bonus sit et sanctus et iustus, sicut superius dictum est, satis manifeste probatur. David enim ait : “Quam bonus Israel deus his qui recto sunt corde.” Et iterum : “Fidelis dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.” Et iterum : “Dulcis et rectus dominus, propter hoc leguem dabit delinquentibus in via.” Et iterum : “Deus iudex iustus, fortis et paciens; numquid irascitur per singulos dies ?” Et in libro Sapientie scriptum est : “Cum sis ergo iustus, iuste omnia disponis.”

V. De omnipotentia dei
Dicitur enim omnipotens ipse dominus, ut dicunt, et quod facit quicquid vult; nec resistere potest ei quisquam, nec discere : Cur ita facis ? Sicut Ecclesiastes ait : “Quia omne quod voluerit faciet, et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei potest quiquam : Quare ita facis ?” Et David ait : “Dominus autem noster in celo, omnia quecumque voluit fecit.” Et in Apocalipsi scriptum est : “Dicit dominus deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.” Et iterum : “Magna et mirabilia opera tua, domine deus omnipotens; iuste et vere vie tue, rex seculorum. Quis non timebit te, domine, et magnificabit nomen tuum ? Quia solus pius es.”

VI. De propositione prima contra adversarios
Deinde propono contra sententiam illorum qui dicunt unum solum esse principium principale. Dico enim : si deus, qui bonus est et iustus et scantus, sapiens atque rectus, qui “fidelis est in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis”, qui étiam omnipotens est et omnia scit antequam fiant, sicut superius ostensum est, cravit et disposuit suos angelos ab initio sicut ipse voluit per seipsum, sine ullo impedimento ab aliquo existente, cognoscendo etiam finem suorum omnium angelorum antequam fierent, existentibus causis omnibus apud eius providentiam, pro quibus ipsos angelos oportebat deficere in futuro et malos et demones coram ipso toto tempore remanere, sicut aiunt fere nostri adversarii universi, sine dubio hoc necessario sequeretur, quod illi angeli nunquam boni neque sancti neque humiles potuerunt cum suo domino permanere, nisi tantum quantum ab initio noverat ipse deus penes quem fiunt omnia ex necessitate ab eterno, cum non valeat aliquis omnino aliud facere quantum est iuxta ipsum, qui penitus omnia ventura scit, nisi illud quod ipse cognovit ab eterno ipsum esse facturum. Quod probo.

VII. De impossibilitate
Dico enim : sicut illud quod preteritum est, impossibile est non esse preteritum, sic quod futurum est, impossibile est non esse futurum. Et maxime apud deum, qui cognovit ab initio atque scivit illud quod venturum est, secundum quod erat possibile esse venturum antequam fieret, fuit sine dubio necessarium ipsum esse futurum apud eum omnino, cum ipse sciret et cognosceret ab eterno omnes causas que necessarie sunt id quod futurum est producere ad effectum. Et maxime cum ipse deus sit prorsus causa omnium causarum, si tantum unum est principale principium. Et precipue si verum est quod ipse deus facit quicquid vult et quod eius potentia non impeditur ab aliquo, ut aiunt adversarii veritatis.

Dico iterum : si deus cognovit omnino ab initio atque scivit suos angelos demones devenire in futuro, propter dispositionem quam illis dederat a principio ipse deus, existentibus penitus causis omnibus apud eius providentiam pro quibus oportebat ipsos angelos demones fieri in futuro, nec aliter quam fecit voluit facere eos deus, hoc sequitur necessario, quod predicti angeli, quin fierent demones, unquam evictare minime potuerunt. Et precipue cum sit impossibile illud quod deus scit esse futurum. Et maxime penes ipsum qui prorsus omnia futura scit ab eterno, sicut superius ostensum esse videtur.

Qua ergo ratione indocti dicere possunt quod angeli supradicti potuerunt boni et sancti atque humiles cum suo domino toto tempore permanere, cum illud fuisset ab eterno prorsus impossibile apud deum?
Coguntur ergo confiteri secundum illorum sententiam per verissimam rationem quod deus ab initio scienter et cognoscendo creavit suos angelos atque fecit de tali imperfectione quod evictare malum nullo modo potuerunt. Et sic ipse deus, de quo supra dictum est esse bonum et sanctum et iustum, sapientem atque rectum, qui maior est omni laude, sicut superius ostensum est, esset penitus causa et principium omnis mali, quod apertissime est negandum. Quapropter duo oportet confiteri principia : unum scilicet boni, reliquum vero mali, quod caput et causa est imperfectionis angelorum et etiam omnis mali.

VIII. Responsio ad supradicta.
Sed diceret forsan aliquis : sapientia sive providentia quam habuit a principio ipse deus, nullam induxitnecessitatem in suis propiis creaturis, quod necessario bonum facerent sive malum. Et de hoc forsan poneret exemplum.
Sicut si quidam homo esset in palatio uno et videret aliquem hominem ambulantem per viam ex sua propia voluntate, diceret forsan quod sapientia sive providentia illius qui est in palatio, non facit per viam illum hominem ambulare, cum sciat prorsus et videat eius iter. Ita et deus, cum sciret prorsus et provideret ab eterno finem suorum omnium angelorum, sapientia sive providentia illius non fecit suos angelos demones devenire, sed ex illorum propria voluntate effecti sunt demones atque mali, quia noluerunt sancti atque humiles cum suo domino remanere, sed in superbiam contra ipsum nequissime se extulerunt.

IX. Reprobatio supradicti exempli
Ad reprobationem vero falsissimi exempli dicendum est. Sed cum deus fuisset prorsus causa suorum omnium angelorum ab initio per se ipsum, ut dicunt, sine dubio dispositionem et facturam sive creationem quam illis dederat ipse deus, ab ipso sicut ipse voluit propie et principaliter habuerunt. Et id quod erant, per ipsum omnino in omnibus dispositionibus suis erant, nec quicquam ab alio aliquo nisi ab ipso penitus habuerunt, nec creare nec facere aliter voluit eos ab initio suus deus secundum illos; quod si aliter eos facere voluisset, illud poterat plenissime ducere ad effectum, sicut credunt. Et sic manifeste videtur quod deus suos angelos ab initio perficere non curavit.

Synagoga Satanae