Joannis et Apostoli et Evangelistae Interrogatio in coena sancta regni coelorum de ordinatione mundi, et de Principe et de Adam

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen. Interrogatio Johannis et apostoli et evangelistae in coena secreta regis coelorum de ordinatione mundi istius et de principe et de Adam. Ego Johannes particeps in tribulatione et regno Dei, ut essem particeps, qui et recumbens in coena suprapectus Jhesu Christi Domini nostri, dixi: Domine, quis tradet te, et Dominus dixit mihi: qui intinxerit manum in catino, et introibit in eum sathanas, ille tradet me. Et dixi: Domine, antequam sathanas cecidisset, in qua gloria assistebat apud Patrem? et dixit: in virtutibus coelorum et in trono Patris invisibilis et ordinator erat omnium, et sedebam ego apud Patrem meum, et ille erat ordinans virtutes coelorum et illos qui secuti sunt Patrem et descendebat de coelis usque ad infernum et ascendebat usque ad tronum Dei invisibilis Patris et custodiebat illas glorias, quae erant supra omnes coelos, et cogitavit volens ponere tronum super nubes et esse similis altissimo. Et cum descendisset in aerem, invenit angelum sedentem super aerem et dixit ei: aperi mihi portas aeris, et aperuit ei, et descendens invenit angelum, qui tenebat aquas, et dixit ei: aperi mihi portas aquarum, et aperuit ei, et descendens invenit totam terram coopertam de aquis et ambulans per subter invenit duos pisces jacentes super aquas et erant quidem vincti substinentes totam terram per praeceptum Patris invisibilis, et descendens desubtus invenit magnas nubes tenentes pelagum maris, et descendit subtus et invenit suum infernum quod est geenna ignis, postea vero non valuit descendere subtus propter flammam ignis qui ardebat. Tunc reversus est sathanas retro implens se de malitiis et ascendit ad angelum, qui erat super aerem, et ad illum, qui erat super aquas, dicens eis: omnia sunt mea, si me audieritis, ponam tronum meum super nubes et ero similis altissimo et substolam aquas supra firmamentum istum et ceteras aquas in lata maria congregabo, et postea non erit aqua super faciem omnis terrae, et regnabo nobiscum in saecula saeculorum, et hoc dixit angelis. Et ascendebat ad illos coelos usque ad tertium coelum subvertens angelos invisibilis Patris et dicens singulis eorum: quantum debes Domino tuo? et primum respondit: c. chados olei, et dixit ei: accipe cautionem et sede et scribe 1. Et alii dicit: tu vero quantum debes Domino tuo? qui ait: c. chados tritici, et ait illi: tolle cautionem tuam et sede et scribe cito octuaginta. Et asscendebat ad alios coelos ita dicens adscenditque usque ad quartum coelum seducens angelos invisibilis Patris, et exivit vox de trono Patris dicens: quid facis, dejecte, subvertens angelos Patris; factor peccati, cito fac, quod cogitasti. Tunc Pater praecepit angelis suis: deponite stolas et tronos et coronas ab omnibus angelis audientes eum, et tulerunt angeli vestimenta et tronos et Coronas omnibus angelis audientes eum. Iterumque ego Johannes interrogavi Dominum dicens, quum sathanas cecidit, in quo habitavit, et respondens dixit mihi: praecepit Pater meus, et transfiguravit se propter elationem suam, et abstulit lumen gloriae suae ei, et facies ejus sicut ferrum fuit fervens ab igne et tota species faciei ejus fuit sicut hominis et habuit VII caudas trahentes tertiam partem angelorum Dei et ejectus fuit a trono Dei et a villicatione coelorum et descendens de coelo sathanas in firmamentum hoc nullam requiem poterat facere, neque hi qui cum eo erant, rogavitque Patrem dicens: peccavi, patientiam habe in me, omnia reddam tibi; Pater misertus est ejus et dedit ei requiem facere, quod voluerit, usque ad diem septimum, et tunc sedit super firmamentum praecepitque angelo, qui erat super aerem, et illi, qui erat super aquas. Et elevaverunt duas partes aquarum sursum in aerem et de tertia parte fecerunt 1 maria, et fuit divisio aquarum per praeceptum Patris invisibilis. Et praecepit iterum angelo, qui erat super aquas: sta super duos pisces, et elevavit capite suo tertiam, et apparuit arida et fuit, quum accepit coronam ab angelo, qui erat super aerem, media fecit tronum suum et medium lumen solis accipiensque coronam ab angelo, qui erat super aquas, medietatem fecit lumen lunae et medietatem lumen diei. Et de lapidibus fecit ignem et de igne fecit omnem militiam et stellas et de illis fecit angelos spiritus, ministros suos secundum formam ordinatoris altissimi fecitque tonitrua et pluvias et grandinem et nivem et misit ministros angelos suos super ea. Praecepitque terrae, ut educeret omne vivens, animalia, arbores et herbas. Et mari praecepit, ut educeret pisces et aves coelorum. Et cogitavit facere hominem in servitio sibi et tulit limum de terra et fecit hominem similem sibi. Et praecepit angelo secundi coeli introire in corpus luti et tulit de eo et fecit aliud corpus in forma mulieris praecepitque angelo primi coeli introire in illum. Angeli ploraverunt multum videntes super se formam mortales esse in divisis formis, praecipiebatque eis carnalia opera facere in corporibus luti, et illi nesciebant facere peccatum. Initiator autem peccati cum sua seductione ita fecit: plantavit paradisum et misit homines intra et praecepit eis, ne comederent ex eo. Diabolus introivit in paradisum et plantavit arundinem in medio paradisi et de sputo suo fecit serpentem et praecepit ei in arundine manere et sic diabolus asscondebat sapientiam suae fraudis, ut non viderent deceptionem suam, et introibat ad eos dicens: de omni fructu comedite, qui est in paradiso, de fructu iniquitatis ne comedatis. Postea malignus diabolus intrans in serpentem malum et decepit angelum qui erat in forma mulieris et effundit super caput ejus concupiscentiam peccati, et fuit concupiscentia Evae sicut fornax ardens.

Statimque diabolus exiens de arundine in forma serpentis fecit concupiscentiam suam cum Eva cum cauda serpentis, ideo non vocantur filii Dei, sed filii diaboli et filii serpentis, voluntates patris facientes diabolicas usque ad saeculi finem. Postea diabolus effudit suam concupiscentiam super caput angeli, qui erat in Adam, et ambo inventi sunt in concupiscentia luxuriae simul generando filios diaboli et serpentis usque ad consummationem saeculi. Et postea ego Johannes interrogavi Dominum dicens, quare dicunt homines: Adam et Eva a Deo sunt formati et in paradiso positi fuerunt custodire mandata ejus, et ipsi propter transgressionem praecepti Patris rnorti traditi sunt, et Dominus dixit mihi: audi, Johannes carissime, insipientes homines sic dicunt, sed quum in praevaricatione Pater mens lutea corpora fecit, sed de Spiritu sancto omnes virtutes coelorum fecit, ipsi autem propter transgressionem et propter causam eorum inventi sunt habentes lutea corpora et morti traditi sunt. Et adhuc ego Johannes interrogavi Dominum dicens: Domine, quomodo incipitur homo de Spiritu in corpore carnali, dixitque mihi Dominus: de lapsis spiritibus coelorum ingrediuntur in corpora feminea lutosa et carnem accipiunt de concupiscentia carnis, et nascitur spiritus de spiritu et caro de carne, et ita finitur regnum sathanae in hoc mundo. Et interrogavi Dominum dicens: usque quo regnabit sathanas in hoc mundo super essentia hominum? dixitque mihi Dominus: Pater meus permisit illi regnare VII dies, qui sunt septem secula. Et iterum ego Johannes interrogavi Dominum dicens: quale erit hoc saeculum, dicens et dixit mihi: ex quo cecidit diabolus de gloria Patris et propriam gloriam voluit seditque supra nubes et posuit nubes ministros suos ignem urentem et interea homines ab Adam usque ad Enoch et misit ministrum suum et assumpsit eum supra firmamentum et ostendit illi deitatem suam et praecepit illi dari calamum et atramentum et sedens scripsit septuaginta VI libros et praecepit ei, eos deferri in terram, detulit autem Enoch libros et tradidit filiis et docuit, eos facere formam sacrificiorum et locum sacrificiorum, et fecerunt ita et clauserunt regnum coelorum ante homines, et dicebat eis: videte quia ego sum Deus, et non est alter Deus praeter me. Ideo misit me Pater meus in mundum istum, ut manifestem nomen meum hominibus, et ut cognoscant eum et malitiosum diabolum. Cum autem cognovisset sathanas, quod descenderem in hunc mundum, misit angelum suum et accepit de tribus arboribus et dedit Moysi prophetae ad crucifigendum me, quae ligna, mihi custodiuntur usque nunc, et ipse annuntiabat ei deitatem praecepitque ei legizare filiis Israel, et ita eduxit eos per siccum per medium maris. Quum cogitavit Pater mens mittere me in mundum istum, misit ante me angelum suum per Spiritum sanctum, ut reciperet qui vocabatur Maria, mater mea, et ego descendens per auditum introivi et exivi, et scivit sathanas, princeps hujus mundi, quod ego veni quaerere et salvare quae perierant, misit angelum suum Elyam prophetam baptizantem in aqua, qui vocatur Johannes Baptista. Elyas autem interrogavit principem hujus mundi, quomodo poterit eum cognoscere, et ipse dixit ei: supra quem videritis Spiritum sanctum descendentem in specie columbae et manentem supra eum, ipse est, qui baptizat in Spiritu sancto et igni. Ideo hoc dicebat Johanues, quia non cognoscebat eum, sed ille qui misit me baptizare in aqua, ille dicit ei: testificatur Johannes, ego baptizo in aqua in poenitentia, ille autem baptizat nos in Spiritu sancto in remissionem peccatorum, ille est, qui potest perdere et salvare. Et iterum ego Johannes interrogavi Dominum: potest horno habere salvationem per baptismum Johannis? Sine meo baptismate, quo baptizo in remissionem peccatorum, inquam solum, nullus potest habere salvationem Dei, ex quo ego sum panis vitae descendens de septimo coelo, quod qui manducat carnem meam et bibit sanguinem, hi filii Dei vocabuntur. Et interrogavi Dominum, quid est caro tua et quid est sanguis tuus, et dixit mihi Dominus, antequam cecidisset diabolus cum tota militia angelica Patris, angeli Patris orantes glorificabant Patrem meum hanc orationem dicentes: „Pater noster, qui es in coelis, ita hic cantus ascendebat ante tronum Patris, sed angeli, ex quo ceciderunt, jam non potuerunt glorificari Dominum in hac oratione. Et iterum interrogavi Dominum: quomodo totus mundus accepit baptismum Johannis, tuum autem non omnes accipiunt. Respondit mihi Dominus: ideo, quia opera eorum mala sunt, et non veniunt ad lucem; discipuli Johannis nubunt et nubuntur, discipuli autem mei non nubunt, nec nubuntur, sed sunt sicut angeli Dei in coelo in regno coelorum. Et ego dixi: si ita est peccatum cum mulieribus, non expedit nubere. Et Dominus ait: non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est, sunt enim eunuchi, qui de ventre matris sic nati sunt, et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus, et sunt eunuchi, qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Et postea ego interrogavi Dominum de die judicii, quod signum erit adventus tui, et respondens Dominus ait, et erit, cum consummabitur numerus justorum secundum numerum coronarum cadentium, tunc solvetur sathanas de suo carcere habens iram magnam et faciet bellum cum justis, et clamabunt justi ad Dominum Deum suum, et statim praecipiet Dominus Deus archangelo, ut tuba cantet, et exiet vox archangeli de coelis et usque ad inferiora audietur, et tunc obscurabitur sol, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelis et solventur. . . . Venti magni a constitutione eorum, et tremet terra et mare montesque et colles insimul, et tunc revelabitur signum filii, et plangent omnes tribus terrae, statimque coelum tremet et obscurabitur, et sol lucet usque ad horam nonam, et tunc manifestabitur filius hominis in gloria sua omnesque sancti et angeli cum eo, et sedes ponentur supra nubes, sedebitque supra sedem gloriae suae cum XII apostolis super XII sedes suae gloriae, et libri aperientur, et judicabit omnes gentes orbis terrae, tunc praedicabitur fides, tunc mittet filius hominis angelos suos et colligent electos suos a summis coelorum usque ad fines eorum et adducent eos cum sua in omnia mihi super nubem in aerem; tunc mittet filius Dei daemones malos et ejiciet eos cum ira et omnes linguas quae crediderunt in eum, eos ve . . n . . r et qui . . manducemus et bibamus et recipiamus et his, qui hic sunt, et videamus, quale adjutorium habebit de his, et confestim omnes gentes ante judicium timidum, et aperientur duo libri et manifestabunt omnes gentes eum praedicatione eorum et glorificabunt justos in sufferentia eorum cum operibus bonis, gloria et honor inaccessibilis custodientibus angelicam vitam, et obedientes iniquitati iram et furorem et angustiam et indignationem accipient, et separabit filius hominis justos suos de medio peccatorum dicens eis: venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi, et tunc dicet peccatoribus: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus, et ceteri videbunt novissimam separationem et convertentur peccatores in infernum. Et per licentiam Patris exibunt de carcere Spiritus increduli aliquando et vocem meam audient, et erit unum ovile et unus pastor. Et tunc per licentiam Patris exiet de inferiori terrae obscuritas tenebrosa et geenna ignis et ardebit omnia inferiora terrae usque ad aerem firmamenti, erit ignis affic… Et exiet de inferioribus terre obscurum tenebrosum quod est tenebra gehenne ignis et comburet universa usque ad aerem firmamenti ab inferioribus. Et erit dominus in firmamento usque ad inferiora terre. Sicut homo habens triginta annos levaret lapidem et mitteret deorsum, vix per tres annos fundum attingeret, tanta est profunditas laci et ignis ubi peccatores habitabunt. Et tunc ligabitur Sathanas et omnis militia eius et mittetur in lacum ignis. Et deambulabit filius dei cum electis suis desuper firmamentum. Et claudet diabolum ligans eum insolubilibus vinculis fortibus cum peccatoribus. Plorantes et lugentes dicent: Absorbe nos, terra, et operi nos in te. Et tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. Et educet eos ante sedem patris invisibilis: Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi deus. Iuste, mundus te non cognovit, ego autem cognovi te in veritate quia tu me misisti. Et tunc respondebit pater filio suo dicens: Fili dilecte mi, sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum qui negaverunt me et dixerunt: Nos dii sumus et preter nos no est alius deus, qui prophetas tuas occiderunt et iustos tuos persecuti sunt. Et tu persecutus es eos in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.

In Johann Joseph Ignaz von Döllinger, Beiträge zur Sektengeschichte des Mittelalters, 1890.

Evengelium St. Johannis

Ego Johannes Frater vester, particeps in tribulatione, & in regno coelorum ut essem, particeps; cum recubuissem supra pectus Domini nostri Jesu Christi & dixi, Domine, quis est qui tradet te? Et respondens dixit, qui intingit manum mecum in catino. Tunc introivit in eum Satanas & quaerebat, ut traderet me : Et dixi; Domine antequam Satanas caderet in qua gloria persistebat apud patrem tuum? & dixit mihi, in tali gloria erat, quod ordinabat virtutes coelorum : Ego autem sedebam apud patrem meum, ipse erat ordinans omnem imitatorem Patris & descendebat de coelo in infimum & ascendebat ab infimis usque ad Thronum invisibilis Patris, & observabat gloriam quae erat moventis coelos, & cogitavit sedem suam ponere super nubes coelorum, & volebat Altissimo similis esse; & cum descendisset in aërem ad Angelum aëris dixit: aperi mihi portas aëris, & aperuit ei portas aëris; & petens deorsum, invenit angelum qui tenebat aquas, & dixit ei, aperi mihi portas aquarum, & aperuit ei, & transcendens invenit universam faciem terrae coopertam aquis, & transcendens subtus terram, invenit duos pisces jacentes super aquas & erant sicut boves juncti ad arandum, tenentes totam terram invisibilis Patris praecepto ab occasu usque ad solis ortum: Et cum descendisset, invenit nubes pendentes tenentes pelagum maris : Et cum descendisset deorsum, invenit suum ossop, quod est genus ignis, & postea non potuit descendere deorsum propter flammam ignis ardentis & reversus es Satanas retrorsum & replevit semitas, & introivit ad angelum aëris & ad eum qui super aquas erat, & dixit eis, haec omnia mea sunt, si audieritis me, ponam sedem meam in nubibus, & ero similis altissimo, & tollens aquas de superiori firmamento isto, caetera loca maris congregabo, & post hoc non erit aqua super faciem universae terrae, & regnabo vobiscum in secula seculorum. Et haec dicens angelus, ascendit ad caeteros angelos usque ad quintum coelum & ita dicebat ad singulos quantum debes Domino tuo? ipse dixit centum choros tritici, & dixit ei accipe calamum & atramentum, & scribe sexaginta, & aliis dixit, & tu quantum debes Domino tuo? qui respondit, centum cados olei, & dixit, sede & scribe quinquaginta. Et ascendens ad omnes coelos, ita dicebat usque ad quintum coelum, blandiendo Angelos invisibilis Patris, & exivit vox de throno Patris dicens; quid facis negator patris seducens Angelos, factor peccati, cito fac quod excogitasti. Tunc praecepit Pater angelis suis dicens, tollite vestimentaeorum, & tulerunt vestimenta eorum angeli & thronos eorum & coronas eorum omnibus angelis qui eum audierunt. Et interrogavi Dominum, quando Satanas cecidit, in quo loco habitavit? & respondit mihi: Pater meus transfiguravit eum propter superbiam suam, & ablatum est lumen ab eo, & facta est facies ejus sicut ferrum calefactum, fuitque facies ejus sicui tota hominis, & traxit cum cauda tertiam PartemAngelorum Dei, & projectus est de sede Dei & de villicatione coelorum, descendens Satanas in firmamentum hoc nullam requiem petuit facere sibi, nec iis, qui cum eo erant; & rogavit Patrem dicens: Patientiam habe in me, & omnia reddam tibi, & misertus ei Pater, & dedit ei requiem & his qui cum eo erant, quodcumque vellet usque ad septem dies, & sic sedit in firmamento &praecepit Angelo qui erat super aërem, & qui erat super aquas & elevaverunt terram sursum & apparuit arida & accepit coronam Angeli, qui erat super aquas & de medietate fecit lumen Lunae & de medietate lumen stellarum & de lapidibus fecit omnes militias stellarum & de hinc fecit Angelos ministros fuos secundum ordinem forma Altissimi, & praecepto invisibilis Patris tonitrua, pluvias, grandines & nives. Emisit Angelos ministros suos super ea, & praecepit terrae ut produceret omne altile, & omne reptile, & arbores & herbas; & praecepit mari ut produceret pisces & aves coeli & praeterea excogitavit & fecit hominem ad similitudinem ejus vel sui; & praecepit Angelo tertii coeli intrare in corpus luteum, & tulit de eo & fecit aliud corpus in formam mulieris, & praecepit Angelo secundi coeli introire in corpus mulieris : Angeli vero ploraverunt videntes in se formam mortalem & esse dissimiles forma, & praecepit opus carnale facere in corporibus luteis, & non intellexerunt facere peccatum. Sententiator malorum, ita cogitavitcum suo ingenio, ut faceret paradisum, & introduxit homines, & praecepit adducere & plantavit diabolus arundinem in medio Paradisi & ita celavit ingenium suum diabolus nequam, ut ipsi non cognoscerent deceptionem ejus, & intrabat & loquebatur ad eos dicens: de omni fructu qui est in Paradiso comedite, de fructu vere scientiae Beni & mali nolite comedere. Verumtamen introivit Diabolus in serpentem nequam & seduxit Angelum qui erat in forma mulieris, & effudit frater ejus concupiscentiam peccatorum, & fecit concupiscentiam suam cum Eva in cantu serpentis; & ideo dicuntur filii diaboli & filii serpentis facientes concupiscentiam diaboli patris eorum usque ad consummationem hujus seculi: & iterum effudit diabolus in Angelo qui erat in Adam venenum suum, & concupiscentiam quae generat filios serpentis & filios Diaboli usque ad consummationem hujus seculi. Et postea ego Joannes interrogavi Dominum, dicens: Quomodo dicunt homines, Adam & Evam a Deo creatos esse, & in Paradiso positos servare praecepta Patris & morti traditisunt? & dixit mihi Dominus: Audi Joannes, dilecte Patris mei, insipientes homines ita dicunt in praevaricatione Patrem meum corpora lutea, fabricare, sed Spiritu sancto omnes virtutes coelorum fecit & sancti propter praevaricationem inventi sunt habentes corpora lutea mortalia, & ideo morti traditisunt. Et iterum ego Joannes interrogavi Dominum: Qualiter homo incipit esse in spiritum in corpore carnali, & dixit Dominus ad me, de caducis Angelis de coelo ingrediuntur in corporibus mulierum, & accipiunt carnem de concupiscentia carnis & nascitur spiritus de spiritu & caro de carne, & ita consummatur regnum Satanae in hoc mundo & in omnibus gentibus; Et dixit mihi: Pater meus permisit ei regnare septem diebus quae sunt septem secula. Et interrogavi Dominum & dixi: Quid erit in tempore hoc? Et dixit mihi ex quo cecidit a gloria Patris diabolus & suam gloriam noluit, sedit super nubes; & misit ministros suos Angelos ignis urentes ad homines infra ad Adam usque ab Henoc ministrum suum, elevavit Henoc super firmamentum, & ostendit deitatem suam, & praecepit ei dari calamum & atraunentum & sedens scripsit sexaginta septem libros & praecepit ut adduceret eos in terram & tradidit eos filiis suis, & deposuit Henoc libros in terram & tradidit eos filiis suis, & coepit eos docere facere formam sacrificiorum & mysteria injusta & ita abscondebat regnum coelorum ante homines; & dicebat eis. Videte quod ego sum Deus vester, & non praeter me alius Deus. Ideo misit me pater meus in mundo, ut notum faciam hominibus, ut cognoscant malum ingenium diaboli; & tunc cum cognovisset quod descendi de coelo in mundum mifit angelum, & accepit de tribus linguis, & dedit ea ad crucifigendum me Moisi, qui nunc mihi servantur; sed ei hic nunc praenunciabat deitatem populo suo, & praecepit legem dari filiis Israël, & eduxit eum per siccum maris medium. Cum cogitaret Pater meus mittere me in mundum, misit Angelum suum ante me, nomine Maria, ut acciperet me. Ego autem descendens intravi per auditum, & exivi per auditum. & cognovit Satanas princeps hujus mundi quia descendo quaerere & salvare qui perierant; & misit Angelum Heliam Prophetam baptisantem in aqua qui dicitur Joannes Baptista. Helias autem interrogavit hujus mundi: Quomodo possum scire? Tunc ipse Dominus dixit, super quem videris spiritum descendentem sic ut columbam & manentem super eum ipse est qui baptisat in Spiritu sancto in remissionem peccatorum; ipse poteris eum perdere & salvare. Et iterum ego Joannes interrogavi Dominum: Potest homo salvus esse per baptismum Joannis sine tuo baptismo? Et respondit Dominus; Nisi ego baptisa vero in remissionem peccatorum per baptismum aquae, nemo potest videre regnum coelorum, quia ego sum panis vitae descendens de septimo coelo, &qui manducant carnem meam, & bibunt sanguinem meum, isti filii Dei vocabuntur. Et interrogavi Dominum & dixi: Quid est manducare carnem meam & bibere sanguinem meum? Et dixit mihi Dominus: Ante ruinam Diaboli cum omni militia sua a gloria Patris in oratione orando sic glorificabant patrem in orationibus, dicendo: Pater noster qui es in coelis, & ita omnia cantica eorum ascendebant ante sedem patris; & cum cecidissent postea non possunt glorificare Deum in oratione ista. Et interrogavi Dominum: Quomodo Joannis baptismum omnes recipiunt, tuum vero baptismum non omnes recipiunt? & respondens Dominus, quia opera illorum mala sunt & non veniunt ad lumen; Discipuli Joannis nubunt & ducuntur ad nuptias; mei autem discipuli nec nubunt, nec nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in caelo. Ego autem dixi: Si enim est peccatum cum muliere, non expedit homini nubere: Dixit autem Dominus adme, non omnes capiunt verbum hoc, nisi hi quibus datum est. Sunt enim evnuchi qui de utero matris sic nati sunt. & sunt evnuchi quos evnuchisaverunt homines, & sunt evnuchi qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum, qui potest capere capiat. Ego autem interrogavi Dominum de die judicii: Quod signum erit adventus tui? & respondens dixit mihi; cum consummabitur numerus justorum, scilicet numerus coronatorum justorum caducorum, & tunc solvetur Satanas de carcere suo, habens iram magnam, & faciet bellum cum justis, & clamabunt ad Dominum voce magna, & statim praecepit Dominus Angelo, ut tuba canat, in tuba vox Archangeli de coelo audietur versus ad inferna, & tunc obscurabitur Sol, & Luna non dabit lumen suum & stellae cadent, & solventur quatuor venti de fundamentis suis, & tremere facient terram, & mare, & montes, & colles simul, & tremebit statim coelum & obscurabitur sol qui lucebit versus ad quartam horam. Tunc apparebit signum filii hominis, & omnes sancti angelicum eo, & ponet sedem suam super nubes, & sedebit super sedem majestatis suae cum duodecim apostolis super duodecim sedes gloriae suae, & aperientur libri, & judicabit universum orbem & fidem quam praedicaverat; & tunc mittet filius hominis angelos suos & colligent electos ejus a quatuor ventis a summis coelorum usque ad terminos eorum, & deducent eos quaerere: Tunc mittet filius Dei malos daemones, ut mittant omnes gentes ante se, & dicet ad eos, venite qui dicebatis manducavimus, & bibimus, & recepimus quaestum hujusmodi, & post haec iterum inducuntar & statim stabunt omnes ante tribunal, timentes omnes gentes; & libri aperientur vitae, & manifestabunt omnes gentes impietatem suam, & glorificabit justos in patientia eorum & opera bona, gloria & honor, & incorruptio servantibus mandata Angelica & obedientibus injuste; ita & indignatio, tribulatio, &angustia apprehendet eos. Et deducet filius Dei electos suos de medio peccatorum & dicet ad eos: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: Tunc peccatoribus dicet, discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo & angelis ejus, & caeteri videntes novissima abscissione projicient peccatores in infernum praecepto invisibilis patris. Tunc exient spiritus de carceribus non credentium, & tunc vox mea audita erit, & erit unum ovile, & unus pastor, & exiet de inferioribus terrae obscurum tenebrosam quod est tenebrosium gehennae ignis & comburet universa usque ad aërem firmamentiab inferioribus, & erit Dominus in firmamento usque ad inferiora terrae, sicut homo habens triginta annos levaret lapidem & mitteret deorsum, vix per tres annos fundum attingeret, tanta est profunditas laci & ignis, ubi peccatores habitabunt, & tunc ligabitur Satanas & omnis militia ejus, & mittetur in lacum ignis & deambulabit Filius Dei cum electis suis desuper firmamentum, & claudet Diabolum ligans eum insolubilibus vinculis fortibus, cum peccatores plorantes & lugentes, dicent, absorbe nos terra, & operi nos morte, & tunc fulgebunt justi, sicut Sol in regno Patris eorum, & deducet eos ante sedem Patris invisibilis dicens: ecce ego, & pueri mei quos dedit mihi Deus juste mundus te non cognovit; ego autem cognavi te in veritate, quia tu me misisti & tunc respondebit Pater filio suo dicens: fili dilecte mi, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum qui negaverunt me, & dixere, nos Dii sumus, & praeter nos non est alius Deus: qui Prophetas tuos caeciderunt & justos tuos persecuti sunt, & tu persequutus es eos in tenebras exteriores: Ibi erit fletus & stridor dentium: & tunc sedebit filius Dei a dextris patris sui & praecipiet Paterangelis suis, &ministrabit eis, & ponet eos in choros Angelorum, ut induat eos indumentis incorruptibilibus, & dabit eis coronas immarcessibiles, & sedes immobiles, & Deus in medio erit, & non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus aestus & absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, & regnabit cum patre sancto suo & regni ejus non erit finis in secula seculorum.

Dieses alte Stück hat der Dominicaner Benoist in seinem raren Buche Histoire des Albigeois T .I. p283. sqq aus den alten Inquisitions-Registern, so zu Carcassonne liegen, abdrucken lassen; und weil Herr D. Fabricius in seinen Codicibus Apocryphis dessen nicht gedenckt, so findet es in dieser Sammlung seinen Platz. Es soll auf das MStum geschrieben gewesen seyn: Hoc est secretum Haereticorum de Concorezio portatum de Bulgaria, a Nazario, suo Episcopo, plenum erroribus.

Synagoga Satanae