PSEUDOMONARCHIA DÆMONUM.

Johann Weyer

1500

LECTORIS.

Ne Sathanicæ factionis monopolium usqueadeo porro delitescat, hanc Dæmonum Pseudomonarchiam, ex Acharonticorum Vasallorum archivo subtractam, in hujus Operis de Dæmonum præstigiis calce annectere volui, ut effascinatorum id genus hominum, qui se magos jactitare non erubescunt, curiositas, præstigiæ, vanitas, dolus, imposturæ, deliria, mens elusa, et manifesta mendacia, quinimo non ferendæ blasphemiæ, omnium mortalium, qui in mediæ lucis splendore hallucinari nolint, oculis clarissime appareant, hoc potissimum seculo scelestissimo, quo Christi regnum tam enormi impunitaque tyrannide impetitur ab iis qui Beliali palam sacramentum præstitere, stipendium etiam justum hauddubie recepturi: quibus et perditas has horas libenter dedico, si forte ex immensa Dei misericordia convertantur et vivant: quod ex animo iis precor, sitque felix et faustum. Ne autem curiosulus aliquis, fascino nimis detentus, hoc stultitiæ argumentum temere imitari audeat, voces hinc inde prætermisi studio, ut universa delinquendi occasio præcideretur. Inscribitur vero a maleferiato hoc hominum genere Officium spirituum, vel, Liber officiorum spirituum, seu, Liber dictus Empto. Salomonis, de principibus et regibus dæmoniorum, qui cogi possunt divina virtute et humana. At mihi nuncupabitur Pseudomonarchia Dæmonum.

PSEUDOMONARCHIA DÆMONUM.

Primus Rex, qui est de potestate Orientis, dicitur Bael, apparens tribus capitibus, quorum unum assimilatur bufoni alterum homini, tertium feli. Rauca loquitur voce, formator morum et insignis certator, reddit hominem invisibilem et sapientem. Huic obediunt sexagintasex legiones.

2.

Agares Dux primus sub potestate Orientis, apparet benevolus in senioris hominis forma, equitans in crocodilo, et in manu accipitrem portans. Cuncta linguarum genera docet optime: fugitantes reverti facit, et permanentes fugere: prælaturas et dignitates dimittit, et tripudiare facit spiritus terræ: et est de ordine Virtutum, sub sua potestate habens triginta et unam legiones.

3.

Marbas, alias Barbas, Præses magnus, se manifestans in fortissimi leonis specie, sed ab exorcista accitus humana induitur forma, et de occultis plene respondet, morbos invehit et tollit, promovet sapientiam artiumque mechanicarum cognitionem, homines adhæc in aliam mutat formã. Præest trigintasex legionibus.

4.

Pruflas, alibi invenitur Bufas, magnus Princeps et Dux est, cujus mansio circa turrim Babylonis, et videtur in eo flamma foris, caput autem assimilatur magno nycticoraci. Autor est et promotor discordiarum, bellorum, rixarum et mendaciorum. Omnibus in locis non intromittatur. Ad quæsita respondet abunde. Sub sunt huic legiones vinginti sex, partim ex ordine Throni, partim Angelorum.

5.

Amon vel Aamon Marchio magnus et potens, prodit in lupi forma caudam habens serpentinam, et flammam evomens. Hominis autem indutus speciem, caninos ostentat dentes, et caput magno nycticoraci simile. Princeps omnium fortissimus est, intelligens præterita et futura, hinc et gratiam concilians omnium amicorum et inimicorum. Quadraginta imperat legionibus.

6.

Barbatos magnus Comes et Dux, apparet in signo Sagittarii silvestris cum quatuor regibus tubas ferentibus. Intelligit cantus avium, canum latratus, mugitus boum et cunctorum animalium: thesauros item a magis et incantatoribus reconditos, detegit: Et est ex ordine Virtutum, partim Dominationum. Triginta præsidet legionibus. Novit præterita et futura: tam amicorum quam inimicorum animos conciliat.

7.

Buer Præses magnus conspicitur in signo. Absolute docet philosophiam, practicam, ethica item et logica, et herbarum vires: Dat optimos familiares: Ægros sanitati restituere novit, maxime et homines. Quinquaginta legionum habet imperium.

8.

Gusoyn Dux magnus et fortis, apparet in forma zenophali. Explicate respondet et vere de præsentibus, præteritis, futuris et occultis. Amicoram et inimicorum gratiam reddit: Dignitates confert et honores conformat. Præest quadragintaquinque legionibus.

9.

Botis, alibi Otis, magnus Præses et Comes, Prodit in viperæ specie deterrima: Et siquando formam induit humanam dentes ostendit magnos et cornua duo, manu gladium acutum portans. Dat perfecte responsa vera de præsentius, præteritis, futuris et abstrusis. Tam amicos quam hostes conciliat. Sexaginta imperat legionibus.

10.

Bathym, alibi Marthim Dux magnus et fortis: Visitur constitutione viri fortissimi cum cauda serpentina, equo pallido insidens. Virtutes herbarum et lapidum pretiosorum intelligit. Cursu velocissimo hominem de regione in regionem transfert. Huic triginta subsunt legiones.

11.

Pursan, alias Curson, magnus Rex, prodit ut homo facie leonina, viperam portans ferocissimam, ursoque insidens, quem semper præcedunt tubæ. Callet præsentia, præterita et futura: Aperit occulta, thesauros detegit: Corpus humanum suscipit et aereum. Vere respondet de rebus terrenis et occultis, de divinitate et mundi creatione: Familiares parit optimos: Cui parent vigintiduo legiones, partim de ordine Virtutum, partim ex ordine Throni.

12.

Eligor, alias Abigor, Dux magnus, apparet ut miles pulcherrimus, lanceam, vexillum et sceptrum portans. Plene de occultis respondet atque bellis, et quomodo milites occurrere debeant: Futura scit, et gratiam apud omnes dominos et milites conciliat. Præsidet sexaginta legionibus.

13.

Loray, alias Oray, magnus Marchio, se ostendens in forma sagittarii pulcherrimi, pharetram et arcum gestantis: author existit omnium præliorum, et vulnera putrefacit quæ a sagittariis infliguntur, quos objicit optimos tribus diebus. Triginta dominatur legionibus.

14.

Valefar, alias Malaphar, Dux est fortis, forma leonis prodiens et capite latronis. Familiaritatem parit suis, donec laqueo suspendantur. Decem præsidet legionibus.

15.

Morax, alias Foraii, magnus Comes et Præses: Similis tauro visitur: Et si quando humanam faciem assumit, admirabilem in Astronomia et in omnibus artibus liberalibus reddit hominem: parit etiam famulos non malos et sapientes: novit et herbarum et pretiosorum lapidum potentiam. Imperat triginta sex legionibus.

16.

Ipes, alias Ayperos est magnus Comes et Princeps, apparens quidem specie angelica, interim leone obscurior et turpis, capite leonis, pedibus anserinis, cauda leporina. Præterita et futura novit: Redditque hominem ingeniosum et audacem. Legiones huic obediunt trigintasex.

17.

Naberus, alias Cerberus, Marchio est fortis, forma corvi se ostentans: Si quando loquitur, raucam edit vocem. Reddit et hominem amabilem et artium intelligentem, cum primis in Rhetoricis eximium. Prælaturarum et dignitatum jacturam parit. Novendecim legiones hunc audiunt.

18.

Glasya labolas, alias Caacrinolaas vel Caassimolar magnus Præses: Qui progreditur ut canis habens alas gryphi. Artium cognitionem dat, interim dux omnium homicidarum. Præsentia et futura intelligit. Tam amicorum quam inimicorum animos demeretur: Et hominem reddit invisibilem. Imperium habet triginta sex legionum.

19.

Zepar Dux magnus, apparens uti miles, inflammansque virorum amore mulieres, et quando ipsi jussum fuerit, earum formam in aliam transmutat, donec dilectis suis fruantur. Steriles quoque eas facit. Vigintisex huic parent legiones.

20.

Byleth Rex magnus et terribilis, in equo pallido equitans, quem præcedunt tubæ, symphoniæ, et cuncta Musicæ genera. Quum autem coram exorcista se ostentat, turgidus ira et furore videtur, ut decipiat. Exorcista vero tum sibi prudenter caveat: Atque ut fastum ei adimat, in manu suscipiat baculum corili, cum quo orientem et meridiem versus, foris juxta circulum manum extendet, facietque triangulum. Cæterum si manum non extendit, et intrare jubet, atque spirituum Vinculum ille renuerit, ad lectionem progrediatur exorcista: mox ingredietur item submissus, ibi stando et faciendo quodcunque jusserit exorcista ipsi Byleth regi, eritque securus. Si vero contumacior fuerit, nec primo jussu circulum ingredi voluerit, reddetur forte timidior exorcista: Vel si Vinculum spirituum minus habuerit, sciet haud dubie exorcista, malignos spiritus postea eum non verituros, at semper viliorem habituros. Item si ineptior sit locus triangulo deducendo juxta circulum, tunc vas vino plenum ponatur: Et intelliget exorcista certissime, quum e domo sua egressus fuerit cum sociis suis, prædictum Byleth sibi fautorem fore, benevolum, et coram ipso submissum quando progredietur. Venientem vero exorcista benigne suscipiat, et de ipsius fastu glorietur: Propterea quoque eundem adorabit, quemadmodum alii reges, quia nihil dicit absque aliis principibus. Item si hic Byleth accitus fuerit ab aliquo exorcista, semper tenendus ad exorcistæ faciem annulus argenteus medii digiti manus sinistræ, quemadmodum pro Amaymone. Nec est prætermittenda dominatio et potestas tanti principis, quoniam nullus est sub potestate et dominatione exorcistæ alius, qui viros et mulieres in delirio detinet, donec exorcistæ voluntatem explerint: Et fuit ex ordine Potestatum, sperans se ad septimum Thronum rediturum, quod minus credibile. Imperat octogintaquinque legionibus.

21.

Sytry, alias Bitru, magnus Princeps, leopardi facie apparens, habensque alas velut gryphi. Quando autem humanam assumit formam, mire pulcher videtur. Incendit virum mulieris amore, mulierem vicissim alterius desiderio incitat. Jussus secreta libenter detegit feminarum, eas ridens ludificansque, ut se luxuriose nudent. Huic sexaginta legiones obsequuntur.

22.

Paymon obedit magis Lucifero quam alii reges. Lucifer hic intelligendus, qui in profunditate scientiæ suæ demersus, Deo assimilari voluit, et ob hanc arrogantiam in exitium projectus est. De quo dictum est: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Paymon autem cogitur virtute divina, ut se sistat coram exorcista: ubi hominis induit simulachrum, insidens dromedario, coronaque insignitus lucidissima, et vultu fœmineo. Hunc præcedit exercitus cum tubis et cimbalis bene sonantibus, atque omnibus instrumentis Musicis, primo cum ingenti clamore et rugitu apparens, sicut in Empto. Salomonis, et arte declaratur. Et si Paymon hic quandoque loquitur, ut minus ab exorcista intelligatur, propterea is non tepescat: sed ubi porrexerit illi primam chartam ut voto suo obsequatur, jubebit quoque ut distincte et aperte respondeat ad quæsita, et de universa philosophia et prudentia vel scientia, et de cæteris arcanis. Et si voles cognoscere dispositionem mundi, et qualis sit terra, aut quid eam sustineat in aqua, aut aliquid aliud, et quid sit abyssus, et ubi est ventus et unde veniat, abunde te docebit. Accedant et consecrationes tam de libationibus quam aliis. Confert hic dignitates et confirmationes. Resistentes sibi suo vinculo deprimit, et exorcistæ subjicit. Bonos comparat famulos, et artium omnium intellectum. Notandum, quod in advocando hunc Paymonem, Aquilonem versus exorcistam conspicere oporteat, quæ ibi hujus sit hospitium. Accitum vero intrepide constanterque suscipiat, interroget, et ab eo petat quicquid voluerit, nec dubie impetrabit. At ne creatorem oblivioni tradat, cavendum exorcistæ, propter ea quæ præmissa fuerunt de Paymone. Sunt qui dicunt, eum ex ordine Dominationum fuisse: sed aliis placet, ex ordine Cherubin. Hunc sequuntur legiones ducentæ, partim ex ordine Angelorum, partim Potestatum. Notandum adhæc, si Paymon solus fuerit citatus per aliquam libationem aut sacrificium, duo reges magni comitantur, scilicet Bebal et Abalam, et alii potentes. In hujus exercitu sunt vigintiquinque legiones: Quia spiritus his subjecti, non semper ipsis adsunt, nisi ut appareant, divina virtute compellantur.

23.

Regem Belial aliqui dicunt statim post Luciferum fuisse creatum, ideoque sentiunt ipsum esse patrem et seductorem eorum qui ex Ordine ceciderunt. Cecidit enim prius inter alios digniores et sapientiores, qui præcedebant Michaelem et alios cœlestes angelos, qui decrant. Quamvis autem Belial ipsos qui in terram dejecti fuerint, præcesserit: alios tamen qui in cœlo mansere, non antecessit. Cogitur hic divina virtute, cum accipit sacrificia, munera et holocausta, ut vicissim det immolantibus responsa vera: At per horam in veritate non perdurat, nisi potentia divina compellatur, ut dictum est. Angelicam assumit imagine in impense pulchram, in igneo curru sedens. Blande loquitur. Tribuit dignitates et prælaturas senatorias, gratiam item amicorum, et optimos famulos. Imperium habet octoginta legionum, ex ordine partim Virtutum, partim Angelorum. Forma exorcistæ invenitur in Vinculo Spirituum. Observandum exorcistæ, hunc Belial in omnibus succurrere suis subditis: Si autem se submittere noluerit, Vinculum Spirituum legatur, quo sapientissimus Salomon eos cum suis legionibus in vase vitreo relegavit: Et relegati cum omnibus legionibus fuere septuagintaduo reges, quorum primus erat Bileth, secundus Belial, deinde Asmoday, et circirer mille millia legionum. Illud proculdubio a magistro Salomone didiciste me fateor: Sed causam relegationis me non docuit, crediderim tamen propter arrogantiam ipsius Belial. Sunt quidam necromantici, qui asserunt, ipsum Salomonem quodam die astutia cujusdam mulieris seductum, orando se inclinasse versus simulacrum Belial nomine. Quod tamen fidem non meretur: Sed potius sentiendum, ut dictum est, propter superbiam et arrogantiam, relegatos esse in magno vase, projectos in Babylone in puteum grandem valde. Enimvero prudentissimus Salomon divina potentia suas exequebatur operationes, quæ etiam nunquam eum destituit: propterea simulachrum non adorasse ipsum sentiendum est, alioqui divina virtute spiritus cogere nequivisset. Hic autem Belial cum tribus regibus in puteo fuit. At Babylonienses ad hæc exhorrescentes, rati se thesaurum amplum in puteo inventuros, unanimi consilio in puteum descenderunt, detegeruntque et confregere vas, unde mox egressi captivi, in proprium locum porto sunt rejecti. Belial vero ingressus quoddam simulachrum, dabat responsa sibi immolantibus et sacrificantibus, ut testatur Tocz in dictis suis: Et Babylonienses adorantes sacrificaverunt eidem.

24.

Bune Dux magnus et fortis, apparet ut draco, tribus capitibus, tertium vero assimilatur homini. Muta loquitur voce: Mortuos locum mutare facit, et dæmones supra defunctorum sepulchra congregari: omnimodo hominem locupletat, redditque loquacem et sapientem: ad quæsita vere respondet. Huic legiones parent triginta.

25.

Forneus magnus Marchio, similis monstro marino, reddit hominem in Rhetoricis admirabilem, optima fama et linguarum peritia ornat, tam amicis quam inimicis gratum facit. Subsunt huic vigintinovem legiones, ex ordine partim Thronorum, partim Angelorum.

26.

Roneve Marchio et Comes, assimilatur monstro. Singularem in Rhetoricis intelligcntiam confert, famulos item fidos, linguarum cognitionem, amicorum et inimicorum favorem. Huic obediunt legiones novendecim.

27.

Berith Dux magnus et terribilis: tribus nuncupatur nominibus, a quibusdam Beal, a Judæis Berith, a necromanticis Bolfri. Prodit ut miles ruber cum vestitu rubro, et equo ejusdem coloris coronaque ornatus. Vere de præsentibus, præteritis et futuris respondet. Virtute divina per annulum magicæ artis ad horam scilicet cogitur. Mendax etiam est. In aurum cuncta metallorum genera mutat. Dignitatibus ornat easdemque confirmat: Claram subtilemque edit vocem. Viginti sex legiones huic subsunt.

28.

Astaroth Dux magnus et fortis, prodiens angelica specie turpissima, insidensque in dracone infernali, et viperam portans manu dextra. Vere respondet de præteritis, præsentibus, futuris et occultis. Libenter de spirituum creatore, et eorundem lapsu loquitur, quomodo peccaverint et ceciderint. Se sponte non prolapsum esse dicit. Reddit hominem mire eruditum in artibus liberalibus. Quadraginta legionibus imperat. Ab hoc quilibet exorcista caveat, ne prope nimis cum admittat, ob fœtorem intolerabilem quem expirat. Itaque annulum argenteum magicum in manu sua juxta faciem teneat, quo se ab injuria facile tuebitur.

29.

Forras vel Forcas magnus Præses est: visitur forma viri fortissimi, et in humana specie vires herbarum et lapidum preciosorum intelligit. Plene docet Logica, Ethica et eorundem partes. Reddit hominem invisibilem, ingeniosum, loquacem et vivacem: Amissa recuperat, thesauros detegit. Dominium viginti novem legionum habet.

30.

Furfur Comes est magnus, apparens ut cervus cauda flammea. In omnibus mentitur, nisi in triangulum intro ducatur. Jussus angelicam assumit imaginem. Rauca loquitur voce: amorem inter virum et mulierem libenter conciliat: novit et concitare fulgura, coruscationes et tonitrua in iis partibus ubi jussum fuerit. De occultis et divinis rebus bene respondet. Imperat legionibus vigintisex.

31.

Marchocias magnus Marchio est. Se ostentat specie lupæ ferocissimæ cum alis gryphi, cauda serpentina, et ex ore nescio quid evomens. Quum hominis imaginem induit, pugnator est optimus. Ad quæsita vere respondet: fidelis in cunctis exorcistæ mandatis. Fuit ordinis Dominationum. Huic subjacent legiones triginta. Sperat se post mille ducentos annos ad septimum Thronum reversurum: sed ea spe falsus est.

32.

Malphas magnus Præses, conspicitur corvo similis: sed hominis idolum indutus rauca fatur voce. Domos et turres ingentes mire extruit, et obvios cito facit artifices maximos: Hostium vero ædes et turres dejicit. Famulos suppeditat non malos. Sacrificia libenter suscipit, at sacrificatores omnes fallit. Quadraginta huic parent legiones.

33.

Vepar, alias Separ, Dux magnus et fortis: Similis syreni: Ductor est aquarum et navium armis onustarum. Ut mare jussu magistri turgidum navibusque plenum appareat, efficit: contra inimicos exorcistæ per dies tres vulneribus putrescentibus vermesque producentibus homines inficit, a quibus tamen negotio absoluto sanantur omnes. Imperat legionibus vigintinovem.

34.

Sabnac, alias Salmac, Marchio magnus et fortis: prodit ut miles armatus, capite leonis, in pallido equo infidens. Hominis formam transmutat mire: Turres magnas armis plenas ædificat, item castra et civitates. Triginta dies ex mandato exorcistæ homini vulnera putrida et verminantia infligit. Familiares conciliat bonos: dominium exercens quinquaginta legionum.

35.

Sydonay, alias Asmoday, Rex magnus, fortis et potens: Visitur tribus capitibus, quorum primum assimilatur capiti tauri, alterum hominis, tertium arietis. Cauda ejus serpentina, ex ore flammam eructat, pedes anserini. Super dracone infernali sedet, in manu lanceam et vexillum portans. Præcedit alios qui sub potestate Amaymonis sunt. Cum hujus officia exercet exorcista, fit fortis, cautus et in pedibus stans: si vero coopertus fuerit, ut in omnibus detegatur, efficiet: Quod si non fecerit exorcista, ab Amaymone in cunctis decipietur: Sed mox cum ipsum in prædicta forma conspicit, appellabit illum nomine suo, inquiens: Tu vero es Asmoday. Ipse non negabit: Et mox ad terram. Dat annulum virtutum: Docet absolute Geometriam, Arithmeticam, Astronomiam, Mechanicam: Ad interrogata plene et vere respondet: Hominem reddit invisibilem: Loca thesaurorum ostendit et custodit, si fuerit de legionibus Amaymonis. In sua potestate legiones septuaginta duas habet.

36.

Gaap, alias Tap, Præses magnus et Princeps: in signo Meridiei apparet: sed quum humanam assumit faciem, ductor est præcipuorum quatuor regum, tam potens ut Byleth. Extiterunt autem quidam necromantici, qui huic libamina et holocausta obtulere, et ut eundem evocarent, artem exercuere, dicentes sapientissimum Salomonem eam composuisse, quod falsum est: imo fuit Cham filius Noe, qui primus post diluvium cœpit malignos invocare spiritus, invocavit autem Byleth, et composuit artem in suo nomine, et librum, qui multis mathematicis est cognitus. Fiebant autem holocausta, libamina, munera, et multa nefaria, quæ operabantur exorcistæ admistis sanctissimis Dei nominibus, quæ in eadem arte sparsim exprimuntur. Epistola vero de iis nominibus est conscripta a Salomone, uti et scribunt Helias Hierosolymitanus et Heliseus. Notandum, si aliquis exorcista habuerit artem Beleth, nec ipsum coram se sistere possit aut videre, nisi per artem: Quomodo autem eundem continere oporteat, non est explicandum, quum sit nefandum, et nihil a Salomone de ejus dignitate et officio didicerim, hoc tamen non silebo, ipsum reddere hominem admirabilem in philosophia et artibus omnibus liberalibus. Facit ad amorem, odium, invisibilitatem et consecrationem eorum quæ sunt de dominatione Amaymonis: Et de potestate alterius exorcistæ tradit familiares, et vera perfecte responsa de præsentibus, præteritis et futuris. Velocissimo transcursu in varias regiones traducit hominem. Sexagintasex præest legionibus, et fuit de Potestatum ordine.

37.

Chax, alias Scox, Dux est et Marchio magnus: Similis ciconiæ rauca voce et subtili. Mirabiliter aufert visum, auditum et intellectum jussu exorcistæ: aufert pecuniam ex qualibet domo regia, et reportat post mille ducentos annos, si jussus fuerit: abripit et equos. Fidelis esse in omnibus mandatis putatur: ac licet se obsecuturum exorcistæ promittat, non tamen in omnibus facit. Mendax est, nisi in triangulum introducatur: introductus autem loquitur de rebus divinis et reconditis thesauris, qui a malignis spiritibus non custodiuntur. Promittit insuper se collaturum optimos famulos, qui accepti sunt, si non fuerint deceptores. Huic subjacent legiones triginta.

38.

Pucel Dux magnus et fortis, apparet in specie angelica, sed obscura valde: loquitur de occultis: docet Geometriam et omnes artes liberales: sonitus facit ingentes, et sonare aquas ubi non sunt, easdem et calefacit et harum balnea recuperandæ sanitati servientia certis temporibus, distemperat jussu exorcistæ. Fuit de ordine Potestatum, habetque in sua potestate legiones quadragintaocto.

39.

Furcas miles est: prodit similitudine sævi hominis cum longa barba, et capillitio cano. In equo pallido insidet, portans in manu telum acutum. Docet perfecte practicam, philosophiam, rhetoricam, logicam, chiromantiam, astronomiam, piromantiam, et earum partes. Huic parent viginti legiones.

40.

Murmur magnus Dux et Comes: Apparet militis forma, equitans in vulture, et ducali corona comptus. Hunc præcedunt duo ministri tubis magnis: Philosophiam absolute docet. Cogit animas coram exorcista apparere, ut interrogatæ respondeant ad ipsius quæsita. Fuit de ordine partim Thronorum, partim Angelorum.

41.

Caym magnus Præses, formam assumens merulæ: at quum hominem induit, respondet in favilla ardente, ferens in manu glagium acutissimum. Præ cæteris sapienter argumentari facit: Tribuit intellectum omnium volatilium, mugitus boum, latratus canum, et sonitus aquarum: de futuris optime respondet. Fuit ex ordine Angelorum. Præsidet legionibus triginta.

42.

Raum vel Raym Comes est magnus: Ut corvus visitur: Sed cum assumit humanam faciem, si ab exorcista jussus fuerit, mire ex regis domo vel alia suffuratur, et ad locum sibi designatum transfert. Civitates destruit: Dignitatum despectum ingerit. Novit præsentia, præterita et futura. Favorem tam hostium quam amicorum conciliat. Fuit ex ordine Thronorum. Præest legionibus triginta.

43.

Halphas Comes magnus, prodit similis ciconiæ rauca voce. Insigniter ædificat oppida ampla armis plena: Bellum movet, et jussus, homines bellicosos ad designatum locum mittit obviam. Subsunt huic viginti sex legiones.

44.

Focalor Dux magnus, prodit velut homo, habens alas gryphi forma. Accepta humana figura, interficit homines et in aquis submergit. Imperat mari et vento, navesque bellicas subvertit. Notandum omni exorcistæ, si huic mandetur, ne homines lædat, libenter obsequitur. Sperat se post mille annos reversurum ad septimum Thronum, sed fallitur. Triginta legionibus imperat.

45.

Vine magnus Rex et Comes: se ostentat ut leo in equo nigro insidens, portansque viperam in manu. Amplas turres libenter ædificat: Lapideas domus extruit, rivos reddit turgidos: Ad exorcistæ mandatum respondet de occultis, maleficis, præsentibus, præteritis et futuris.

46.

Bifrons, monstri similitudine conspicitur. Ubi humanam assumit imaginem, reddit hominem in Astrologia mirabilem, planetarum mansiones absolute docens, idem præstat in Geometria, et mensuris aliis. Vires herbarum, lapidum pretiosorum et lignorum intelligit. Corpora mortuorum de loco ad locum transmutat: Candelas super defunctorum sepulchra inflammare videtur. Huic subjacent vinginti sex legiones.

47.

Gamygyn magnus Marchio: in forma equi parvi visitur: at ubi hominis simulachrum assumit, raucam edit vocem, de omnibus artibus liberalibus differens: efficit quoque, ut coram exorcista conveniant animæ in mari exeuntes, et quæ degunt in purgatorio (quod dicitur Cartagra, id est, afflictio animarum) et corpora aerea suscipiunt, apparentque evidenter, et ad interrogata respondent. Permanet apud exorcistam, donec ipsius votum expleverit. Triginta legiones in sua habet potestate.

48.

Zagam magnus Rex et Præses: ut taurus prodit cum alis ad modum gryphi: sed assumpta hominis forma, reddit hominem ingeniosum: transmutat cuncta metallorum genera in monetas illius ditionis, et aquam in vinum, et e diverso: sanguinem quoque in oleum, et contra: et stultum in sapientem. Præest triginta tribus legionibus.

49.

Orias Marchio magnus, visitur ut leo, in equo fortissimo equitans, cauda serpentina: in dextera portat duos grandes serpentes etiam exibilantes. Callet planetarum mansiones, et vires sidereas perfecte docet. Transmutat homines: confert dignitates, prælaturas et confirmationes: Item amicorum et hostium favorem. Præsidet legionibus triginta.

50.

Volac magnus Præses: progreditur uti puer alis angeli, super dracone equitans duobus capitibus. De occultis thesauris perfecte respondet, et ubi serpentes videantur, quos et viribus dedestitutos tradit in exorcistæ manus. Dominium habet legionum triginta.

51.

Gomory Dux fortis et potens: apparet ut mulier pulcherrima: ac ducali cingitur corona, in camelo equitans. Bene et vere respondet de præteritis, præsentibus, futuris, et occultis thesauris ubi lateant. Conciliat amorem mulierum, et maxime puellarum. Imperat legionibus vigintisex.

52.

Decarabia vel Carabia, magnus Rex et Comes: venit similis. Vires herbarum et lapidum pretiosorum novit: efficit ut aves coram exorcista volent, et velut familiares ac domesticæ morentur, bibant et cantillent suo more. Parent huic triginta legiones.

53.

Amduscias Dux magnus et fortis: procedit ut unicornu: in humana similiter forma, quando coram magistro suo se sistit: Et si præcipiatur, efficit facile ut tubæ et symphoniæ omniaque musicorum instrumentorum genera audiantur, nec tamen conspectui appareant: ut item arbores ad exorcistæ genu se inclinent. Optimus est una cum famulis. Imperium habet vigintinovem legionum.

54.

Andras magnus Marchio: visitur forma angelica, capite nycticoraci nigro simili, in lupo nigro et fortissimo equitans, bajulansque manu gladium acutissimum. Novit interficere dominum, servum et coadjutores: author est discordiarum. Dominatur legionibus triginta.

55.

Androalphus Marchio magnus, apparens ut pavo: graves edit sonitus: Et in humana forma docet perfecte geometriam et mensuram spectantia: reddit hominem in argumentando argutum, et in astronomia prudentem, eundemque in avis speciem transmutat. Triginta huic subsunt legiones.

56.

Oze Præses magnus, procedit similis leopardo: sed hominem mentitus, reddit prudentem in artibus liberalibus: vere resondet de divinis et occultis: transmutat hominis formam: et ad eam insaniam eum redigit, ut sibi persuadeat esse quod non est, quemadmodum se esse regem vel papam, et coronam in capite gestare: duratque id regnum horam.

57.

Aym vel Haborym Dux magnus et fortis: progreditur tribus capitibus, primo serpenti, simili, altero homini duos habenti, tertio felino. In vipera equitat, ingentem facem ardentem portans, cujus flamma succenditur castrum vel civitas. Omnibus modis ingeniosum reddit hominem: de abstrusis rebus vere respondet. Imperat legionibus vigintisex.

58.

Orobas magnus Princeps: procedit equo conformis: hominis autem indutus idolum, de virtute divina loquitur: vera dat responsa de præteritis, præsentibus, futuris, de divinitate et creatione: neminem decipit, nec tentari sinit: confert prælaturas et dignitates, amicorum item et hostium favorem. Præsidet legionibus viginti.

59.

Vapula Dux magnus et fortis: conspicitur ut leo alis ad modum gryphi. Reddit hominem subtilem et mirabilem in artibus mechanicis, philosophia, et scientiis quæ in libris continentur. Præfectus est trigintasex legionum.

60.

Cimeries magnus Marchio et fortis: imperans in partibus Africanis: docet perfecte Grammaticam, Logicam et Rhetoricam. Thesauros detegit, et occulta aperit. Facit ut homo cursu celerrimo videatur transmutari in militem. Equitat in equo nigro et grandi. Legionibus viginti præest.

61.

Amy Præses magnus: apparet in flamma ignea: sed humana assumpta forma, reddit hominem admirabilem in astrologia et omnibus artibus liberalibus. Famulos suppetit optimos: thesauros a spiritibus custoditos ostendit. Præfecturam habet legionem triginta sex, ex ordine partim angelorum, partim potestatum. Sperat se post mille ducentos annos ad Thronum septimum reversurum, quod credibile non est.

62.

Flauros dux fortis: conspicitur forma leopardi et terribili. In humana specie vultum ostentat horrendum, et oculos flammeos. De præteritis, præsentibus et futuris plene et vere respondet. Si fuerit in triangulo, mentitut in cunctis, et fallit in aliis negotiis. Libenter loquitur de divinitate, mundi creatione et lapsu. Divina virtute cogitur, et omnes alii dæmones sive spiritus, ut omnes adversarios exorcistæ succendant et destruant. Et si virtute numinis ipsi imperatum fuerit, exorcistæ tentationem non permittit. Legiones viginti sub sua habet potestate.

63.

Balam Rex magnus et terribilis: prodit tribus capitibus, primo tauri, altero hominis, tertio arietis: cauda adhæc serpentina, oculis flammeis, equitans in urso fortissimo, et accipitrem in manu portans. Raucam edit vocem: perfecte respondet de præteritis, præsentibus et futuris: reddit hominem et invisibilem et prudentem. Quadraginta legionibus præsidet, et fuit ex ordine dominationum.

64.

Alocer Dux magnus et fortis: procedit ut miles in equo vasto insidens: facies ejus leonina, rubicunda valde cum oculis flammeis: graviter loquitur: hominem reddit admirabilem in astronomia et in omnibus artibus liberalibus: confert bonam familiam; Dominatur triginta sex legionibus.

65.

Zaleos magnus Comes: apparet ut miles pulcherrimus in crocodilo equitans, et ducali ornatus corona, pacificus, etc.

66.

Wal Dux magnus et fortis: conspicitur ut dromedarius magnus ac terribilis: at in humana forma linguam sonat Ægyptiacam graviter. Hic præ cæteris amorem maxime mulierum conciliat: inde novit præsentia, præterita et futura: confert et gratiam amicorum atque inimicorum. De ordine fuit potestatum. Trigintaseptem legiones gubernat.

67.

Haagenti magnus Præses: ut taurus videtur, habens alas gryphi: sed assumpta facie humana, reddit hominem ingeniosum in quibuslibet: cuncta metalla in aurum transmutat, aquam in vinum, et ediverso. Tot legionibus imperat, quot Zagan.

68.

Phœnix magnus Marchio: apparet uti avis phœnix puerili voce: sed antequam se sistit coram exorcista, cantus emittit dulcissimos: tunc autem cavendum exorcistæ cum suis sociis, ne suavitati cantus aures accommodent, sed ille mox huic jubeat humanam assumere speciem, tunc mire loquetur de cunctis scientiis admirandis. Poeta est optimus et obediens. Sperat se post mille ducentos annos ad septimum thronum rediturum. Viginti præest legionibus.

69.

Stolas magnus Princeps: prodit forma nycticoracis: coram exorcista hominis simulachrum suscipit, docetque absolute astronomiam. Herbarum et lapidum pretiosorum vires intelligit. Vigintisex legiones huic subjacent.

Legio 6666.

Secretum secretorum tu operans sis secretus horum.

70.

Observa horas in quibus quatuor reges, scilicet Amoymon rex Orientalis, Gorson rex Meridionalis, Zymymar rex Septentrionalis, Goap rex et princeps Occidentalis possunt constringi, a tertia hora usque ad meridiem, a nona hora usque ad vesperas.

Item Marchiones a nona usque ad completorium, vel a completorio usque ad finem diei.

Item Duces a prima usque ad meridiem: et observatur cœlum clarum.

Item Prælati in aliqua hora diei.

Item Milites ab aurora usque ad ortum solis, vel a vesperis usque ad finem solis.

Item Præses in aliqua hora diei non potest constringi, nisi rex cui paret, invocaretur, et nec in crepusculo noctis.

Item Comites omni hora diei, dum sunt in locis campestribus vel sylvestribus, quo homines non solent accedere, etc.

Citatio Prædictorum spirituum.

Ubi quem volueris spiritum, hujus nomen et officium supra cognosces: inprimis autem ab omni pollutione, minimum tres vel quatuor dies mundus esto in prima citatione, sic et spiritus postea obsequentiores erunt: fac et circulum, et voca spiritum cum multa intentione: primum vero annulum in manu contineto: inde hanc recitato benedictionem tuo nomine et socii, si præsto fuerit, et effectum tui instituti sortieris, nec detrimentum a spiritibus senties: imo tuæ animæ perditionem.

2.

In nomine Domini nostri Jesu Christi + patris et + filii et + spiritus sancti: sancta trinitas et inseparabilis unitas te invoco, ut sis mihi salus et defensio et protectio corporis et animæ meæ, et omnium rerum mearum. Per virtutem sanctæ crucis + et per virtutem passionis tuæ deprecor te domine Jesu Christe, per merita beatissimæ Mariæ virginis et matris tuæ atque omnium sanctorum tuorum, ut mihi concedas gratiam et potestatem divinam super omnes malignos spiritus, ut quoscunque nominibus invocavero, statim ex omni parte conveniant, et voluntatem meam perfecte adimpleant, quod mihi nihil nocentes, neque timorem inferentes, sed potius obedientes et ministrantes, tua districte virtute præcipiente, mandata mea perficiant, Amen. Sanctus sanctus sanctus dominus Deus Sabaoth, qui venturus es judicare vivos et mortuos: tu qui es et primus et novissimus, Rex regum et dominus dominantium Joth Aglanabrath El abiel anathi Enathiel Amazin sedomel gayes tolima Elias ischiros athanatos ymas heli Messias, per hæc tua sancta nomina et per omnia alia invoco te et obsecro te domine Jesu Christe, per tuam nativitatem, per baptismum tuum, per passionem et crucem tuam, per ascensionem tuam, per adventum spiritus sancti paracliti, per amaritudinem animæ tuæ; quando exivit de corpore tuo, per quinque vulnera tua, per sanguinem et aquam, quæ exierant de corpore tuo, per virtutem tuam, per sacramentum quod dedisti discipulis tuis pridie quam passus fuisti: per sanctam trinitatem, per individuam vnitatem, per beatam Mariam matrem tuam, per angelos et archangelos, per prophetas et patriarchas, et per omnes sanctos tuos, et per omnia sacramenta quæ fiunt in honore tuo: adoro te et obsecro te, benedico tibi et rogo, ut acceptes orationes has et conjurationes et verba oris mei, quibus uti voluero. Peto Domine Iesu Christe: da mihi virtutem et potestatem tuam super omnes angelos tuos, qui de cœlo ejecti sunt ad decipiendum genus humanum, ad attrahendum eos, ad constringendum, ad ligandum eos pariter et solvendum: Et ad congregandum eos coram me, et ad præcipiendum eis ut omnia, quæ possunt, faciant, et verba mea vocemque meam nullo modo contemnant: sed mihi et dictis meis obediant, et me timeant, per humanitatem et misericordiam et gratiam tuam deprecor et peto te adonay amay hortan vigedora mytay hel suranat ysion ysyesy et per omnia nomina tua sancta, per omnes sanctos et sanctas tuas per angelos et archangelos, potestates, dominationes et virtutes, et per illud nomen per quod Salomon contringebat dæmones, et conclusit ipsos Elhroch eban her agle goth joth othie venoch nabrat, et per omnia sacra nomina quæ scripta sunt in hoc libro et per virtutem eorundem, quatenus me potentem facias congregare et constringere omnes tuos spiritus de cœlo depulsos, ut mihi veraciter de omnibus meis interrogatis, de quibus quæram, responsionem veracem tribuant, et omnibus meis mandatis illi satisfaciant sine læsione corporis et animæ meæ et omnium ad me pertinentium, per Dominum nostrum Jesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti Deus per omnia secula.

3.

O pater omnipotens, ô fili sapiens, ô spiritus sancte corda hominum illustrans, ô vos tres in personis, una vero deitas in substantia: qui Adam et Evæ in peccatis eorum pepercistis, et propter eorum peccata mortem subiisti tu fili turpissimam, in lignoque sanctæ crucis sustinuisti: ô misericordissime, quando ad tuam confugio misericordiam, et supplico modis omnibus quibus possum, per hæc nomina sancta tui filii, scilicet et , et per omnia alia sua nomina, quatenus concedas mihi virtutem et potestatem tuam, ut valeam tuos spiritus qui de cœlo ejecti sunt, ante me citare, et ut ipsi mecum loquantur, et mandata mea perficiant statim et sine mora, cum eorum voluntate, sine omni læsione corporis, animæ et bonorum meorum, etc. Continua ut in libro Annuli Salomonis continetur.

4.

O summa et æterna virtus Altissimi, qui te disponente his judicio vocatis vaycheon stimulamaton ezphares tetragrammaton olyoram irion esytion existion eryona onela brasym noym messias sother emanuel sabaoth adonay, te adoro, te invoco, totius mentis viribus meis imploro, quatenus per te præsentes orationes et consecrationes et conjurationes consecrentur videlicet, et ubicunque maligni spiritus in virtute tuorum nominum sunt vocati, et omni parte conveniant, et voluntatem mei exorcisatoris diligenter adimpleant, fiat fiat fiat, Amen.

5.

Hæc blasphema et execranda hujus mundi fæx et sentina pœnam in magos prophanos bene constitutam, pro scelerato mentis ausu jure meretur.

FINIS

VERUS JESUITARVM LIBELLUS

1500

SEV fortissima coactio et constrictio omnium malorum Spirituum cujuscunque generis, conditionis, status vel officii sint.

ET CONJURATIO fortissima et probatissima in USIELEM

Huic est annixa CYPRIANI CITATIO ANGELORVM, ejusque Conjuratio Spiritus, qui thesaurum abscondidit, una cum illorum Dismissione.

PARISIIS, 1508.

VERI JESVITARVM LIBELLI

Conjuration I.

Ego N. indignissima creatura Domini nostri Jesu Christi et servus Dei peto, voco et exorcizo te, Spiritum, per aquam +, aerem +, ignem, et terram +, et quicquid in his vitam ducit et versatur, et se movet aut movetur, et per sanctissima nomina Jesu Christi:

Hagios +, ischiros +, paraclitus +, alpha et omega +, initium et finis +, Deus + et homo +, Zebaoth +, Adonai +, Agla +, Tetragrammaton +, Abua +, Deus +, Eljon +, Jana, Jehova, Deus Sachnaton +, Arumna +, Messias +, Cherab +, Misol +, Ambriel +, Achteol +, Jachenas +, et per vim Dei Patris + et per vim Dei Filii + et per vim Spiritus Sancti +, et per quae verba Salomon et Manasses spiritus exorcizavit et per quæ tu Spiritus, quomodocunque exorcizari potes, ut tu hoc momento, uti Isaac Abramo obediens fuit, ita etiam mihi obedire debeas et compareas coram me in pulcra, affabili et humana forma et afferas mihi (ex abysso maris) N. milliones optimi auri expensibilis ubique monetae Hispanicae sine ullo tumulto, damno corporis et animæ, absque omni prorsus nocumento, sine strepitu, fulgure, tempestate, sine terrore et tremore et pone istam summam in circulum. Ego hoc mando tibi, Spiritus, per virtutem Dei Patris + Dei Filii +, Dei Spiritus S. + et per vim, per quod omnia creata et facta sunt. Fiat + + + !

II.

Ego N. servus Dei, voco, cito, exorcizo te, o Spiritus! per sanctos apostolos et discipulos Dei, per sanctos Evangelistas, sanctum Matthaeum, sanctum Marcum, sanctum Lucam, sanctum Johannem, et per tres sanctos viros: Sadrach, Mesach et Abednego, et per omnes sanctos Patriarchas, Prophetas, et Confessores, Sacerdotes, et Levitas, et per castitatem omnium virginum sanctarum, et per sanctissima et terribilissima verba: Aphriel, Diefriel, Zada, Zadai, Lamabo, Lamogella, Caratium, Lamogellay, Logim, Lassim lepa, Adeo, Deus, Aleu, Aboy, Aboy, Alon pion dhon, mibizimi, mora, abda, zeud, et per tres sanctos magos: Casparum, Melchiorem et Balthasarum, et per quæ Salomon, Manasses et Agrippa et Cyprianus spiritus exorcizaverunt et coegerunt, et sicut Christus in pace summa venit et ita veniet; sic compare coram me in pulcra, affabili, et humana forma, et affer mihi (ex abysso maris) N. milliones optimi auri et expensibilis ubique monetae Hispanicae sine ullo tumultu, damno corporis et animae, absque omni nocumento, sine strepitu, fulgure, tempestate, sine terrore et tremore, et pone istam summam in circulum. Et hoc mando tibi per sanctissimæ Dei matris Mariæ omniumque præcipuorum martyrum Dei merita.

III.

Ego N. servus Dei, voco, cito et urgeo te, Spiritum, per omnes sanctos angelos et archangelos, sanctum Michaelem, sanctum Gabrielem, sanctum Raphaelem, sanctum Urielem, sanctos thronos, dominationes, principatus, potestates, virtutes, Cherubim et Seraphim, qui incessabili voce proclamant: Sanctus, sanctus, sanctus! et per sanctissima verba: Noab, soter, emanuel, adonai, el, elly, elloy, braun, josepha, jonas, calphia, calphas, et per quæ Salomon et Manasses, Agrippa et Cyprianus spiritus coegerunt, et per quæ, quomodocunque exorcizari potes, et sicut Jesus Christus suis parentibus obediens fuit; ita mihi obediens esto et compare coram me in pulera, affabili et humano forma et affer mihi (ex abysso maris) N. milliones optimi auri et expensibilis monetae hispanicae sine ullo tumultu, damno corporis et animæ, absque omni prorsus nocumento, sine strepitu, fulgure, tempestate, sine timore et tremore, et pone istam summam in circulum. Et hoc mando tibi per virtutem Dei Patris +, Dei Filii +, et Dei Spiritus Sancti +.

IV.

Ego N. servus Dei, voco, cito et exorcizo te, O Spiritus! per sapientiam Salomonis, per obedientiam Isaac, per benedictionem tribus Abraham, per pietatem Jacob et Noe, qui in Deum non peccaverunt. Per serpentem Mosis et per duodecim tribus Israel, et per sanctissima verba: abill, dellia, dellion, ensusellas, jazy, zatael, olam, dithaton, sathos, sathos, reckamaton, anab, illi, hogo, adathgiur, gueb, suna, amon, deuth, alos gaoth, egaoth, lilu, et per illa verba, quibus Salomon, Manasses, Agrippa et Cyprianus Spiritus coegerunt, et sicut Deus sanctissimam suam Matrem sancto Ioanni commendavit, cum ex mundo discessit; ita mando ego tibi hoc momento, ut coram me comparcas in pulchra, affabili et humana forma et afferas mihi, (ex abysso maris) N. milliones optimi auri, et expensibilis ubique monetae hispanicae, sine ullo tamen damno corporis et animæ, absque omni prorsus noctumento, sine strepitu, fulgure, tempestate, sine terrore et tremore et pone hanc summarn in circulum; hoc mando tibi per sanctissimam Trinitatem.

V.

Ego N., servus Dei, voco, cito et urgeo te, Spiritum, per sanctissimam incarnationem Iesu Christi, per sanctissimam suam nativitatem, circumcisionem, flagellationem, coronationem, crucis bajulationem, crucifixionem, amaram passionem et mortem et resurrectionem et ascensionem ipsius, per missionem Spiritus sancti paracliti, et per terribilissima verba Dei Deorum: elhor, genio, jophiel, zophiel, camael, elemiach, richol, hoamiach, jerozel, habel, vechne, daniel, stachios, imaniach, namuel, damobiach, et per illa verba, quibus Salomon, Manasses, Agrippa et Cyprianus spiritus coegerunt, et per quodcunque cogi potes, et sicut Iesus in hunc mundum venit; tam vere etiam veni et compare coram me in pulcra, affabili et humana forma et affer mihi (ex abysso maris) N. milliones optimi auri et expensibilis ubique monetae Hispanicae, sine ullo tamen damno corporis et animæ, absque omni prorsus nocumento, sine strepitu, fulgure, tempestate, sine terrore et tremore, et pone istam summam in circulam. Et hoc mando tibi, quam vero Deus vivit, ut tu, Spiritus, mihi obedias.

VI.

Ego N. servus Dei, voco, cito et exorcizo te, Spiritus! per angorem et sudorem Christi Jesu, per divinum suum amorem et misericordiam, providentiam, omnipotentiam et immensitatem; et per omnia merita Iesu Christi et per omnia, quae pro humano genere passus est, et per septem ipsius verbae, quae in cruce ad suum coelestem patrem dixit, cum sanctum suum spiritum illi tradidit, et per sanctissima et terribilissima verba: Hagios, tetragrammaton, ischyros, athanatos, abua, agla, jod, jadoth, menoch, alpha et omega, raphael, michael, uriel, schmaradiel, zadai et per omnia, quibus Salomon, Manasses, Agrippam et Cyprianus spiritus coegerunt, et per quæ cogi potes, et quidem tam vere Deus venturus est judicare vivos et mortuos, tam vere veni et compare coram me in pulchra, affabili et humana forma et affer mihi (ex abysso maris) N. milliones optimi auri et expensibili ubique monetae Hispanicae sine ullo tamen damno corporis et animæ, absque omni prorsus nocumento, sine strepitu, fulgure, tempestate, sine terrore et tremore, et pone istam summam in circulum, et hoc mando tibi per verum Deum. Fiat!

VII.

Ego N. Servus Dei, voco, cito et urgeo te, o Spiritus! per sanctissima quinque vulnera Iesu Christi, per suam carnem et sanguinem, cruciatus, passionem, vitam et mortem; et per sanctificationem pro humano genere ac etiam per omnes effusas sanguinis ejus pretiosissimi guttulas, angorem, angustias, et per sanctissima et terribilissima verba: Soter, choma, geno, Jehovah, Elohim, velaoch, divoch, alvoch; alrulam, stopiel, zophiel, jophiel, fabriel, elopha, alesomas, difred, malachim, et per verba quibiis Salomon, Manasses, Agrippa et Cyprianus spiritus coegerunt, et tam vere Christus Jesus spiritum suum emisit, et suo coelesti patri commendavit, tam vere mando tibi, ut compareas sine mora et venias coram me in pulcra, affabili et humana principis specie et affer mihi (ex abysso maris) N. milliones optimi auri et expensiblis ubique monetae Hispanicae, sine illo prorsus nocumento, sine strepitu, fulgure, tempestate, sine timore et tremore et pone istam summam in circulum: Et hoc mando tibi per Deitatem et humanitatem Jesu Christi. Amen!

DIMISSIO JESUITARUM.

Jam tibi impero et præcipio maligne spiritus! ut confestim hinc a me et summa illa pecuniarum allata et circulo discedas, absque omni strepito, terrore, clamore et foetore, asque sine omni damno mei tam animæ quam corporis, absque omni læsione cujuscunque creaturæ vel rei; et ad locum a justissimo Deo tibi deputatum in momento et ictu oculi abeas; et hinc proripias. Hoc tibi praecipio in nomine et virtute, potentia ac potestate sanctissimae Trinitatis, Patris +, et Filiis +, et Spiritus sancti +. Ecce crucem Domini! Fugite partes adversae! Vicit Leo de tribu Juda; radix David: Allelujah! Allelujah! Allelujah!

Abi festinanter et discede ab isto circulo et summa pecuniarum allata in virtute nominis Domini Iesu Christi; et in virtute verborum quæ dicuntur de illo, qui terram tremefacit. In ejus nomine et virtute tibi præcipio, ut statim et absque mora, in ictu oculi hinc secedas in virtute verborum illorum: Messias, Soter, Emanuel; Zebaot adonai; hagios ho Theos; ischryos; athanatos! Eleison hymâs! Tetragrammaton; Dominus noster Jesus Christus. Per ista sanctissima nomina constringo + te; privo + te; et compello + te; et urgeo et relego + te ad locum tibi a Deo justissimo deputatum. Ita recede statim in continenti; nec de cetero huc amplius revertaris: nisi te petiero; quia imperat tibi increatus Pater +; Increatus Filius +; et increatus Spiritus Sanctus +. Ecce crucem Domini! per adspersionem sanguinis Jesu Christi; per virtutem aquae benedictae dispergat Dominus te malignum spiritum.

Verbum caro factum est et habitat in nobis; Amen.

Symbolum ATHANASII et Psalmus 132 de profundis addatur.

SYMBOLUM ATHANASII

Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem:
Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternam peribit.
Fides autem catholica haec est: ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur.
Neque confundentes personas, neque substantiam seperantes.
Alia est enim persona Patris alia Filii, alia Spiritus Sancti:
Sed Patris, et Fili, et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coeterna maiestas.
Qualis Pater, talis Filius, talis Spiritus Sanctus.
Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus.
Immensus Pater, immensus Filius, immensus Spiritus Sanctus.
Aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres aeterni, sed unus aeternus.
Sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus, et unus immensus.
Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens.
Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres dii, sed unus est Deus.
Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus.
Et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus.
Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri christiana veritate compelimur: ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur.
Pater a nullo est factus: nec creatus, nec genitus.
Filius a Patre solo est: non factus, nec creatus, sed genitus.
Spiritus Sanctus a Patre et Filio: non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.
Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii: unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil maius aut minus: sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales.
Ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in Trinitate, et Trinitas in unitate veneranda sit.
Qui vult ergo salvus esse, ita de Trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Iesu Christi fideliter credat.
Est ergo fides recta ut credamus et confiteamur, quia Dominus noster Iesus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.
Deus est ex substantia Patris ante saecula genitus: et homo est ex substantia matris in saeculo natus.
Perfectus Deus, perfectus homo: ex anima rationali et humana carne subsistens.
Aequalis Patri secundum divinitatem: minor Patre secundum humanitatem.
Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus.
Unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum.
Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae.
Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo: ita Deus et homo unus est Christus.
Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis.
Ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis: inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis: et reddituri sunt de factis propriis rationem.
Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam: qui vero mala, in ignem aeternum.
Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Amen.

PSALMUS DE PROFUNDIS

Canticum graduum
De profundis clamavi ad te Domine
Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
Si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
Quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
Speravit anima mea in Domino
A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
Et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

CONJURATIO in USIELEM.

Audi, Usiel! ego N. indignus minister Dei, conjuro, posco, vinco et voco te, o spiritus Usiel! non mea potestate sed per vim, virtutem et potentiam Dei + Patris et per totam redemtionem et salvificationem Dei + Filii et per vim et devictionem Dei + sancti Spiritus et in fortibus atque potentissimis verbis: Eli, eli, lama Assabthani! Emanuel + Hagios, Tetragrammaton + per Adonai, Ejeh + El-schadai + Chije + Ischyrion + Agla + Chat + et Hoim + Aron + Alpha et Omega: Ohoch + Lauth + Doffuaphi + Lohuffo + Rugo + Dolah + per dominum Patrem + per Jesum Christum + et per Spiritum sanctum + Allelujah + per Deum + Abraham + Deum Isaac, Deum + Jacob, per Deum, qui Mosi, famulo suo, in monte Sinai apparuit et filios Israel de terra Ægypti eduxit. Per hoc devinco te, o spiritus Usiel! sis, ubi velis, in alto vel abysso, in aqua vel in igne, vel in terra, ut tu, spiritus Usiel! in momento coram me appareas in decora forma humana. Te visibiliter ut modestum virum submisse et paratum sistas, mihique afferas ex abysso terræ vel maris nonaginta novem millia dimidium scutatorum et duplonorum in auri monetis cursivis: In omni tranquillitate et patientia, sine ullo tumultu, meo et omnium hominum corpori et animæ omniumque creaturarum, sine detrimento, sine ulla excæcatione et astutia: sine falsitate et fallacia et dolo, proutcunque modo a quodam spiritu excogitari poterit: sine omni periculo: sine susurru: sine fulgure, grandine: sine explosione sine tumore [sic] et tremore, atque pone hanc summam in hunc ad hoc notatum circulum.

Hoc præcipio ego N: N: tibi, Usiel! per totam sanctam passionem Jesu Christi et per pudica mysteria occultorum Judiciorum Jesu Christi, et per omnes sanctos Martyres, qui corpus et vitam pro Christo posuerunt, et per omnia verba, quæ in vos malos Spiritus pronunciata sunt ex ore Creatoris coeli et terræ, quæ te Spiritum Usiel, denuo turbant , torquent, et excruciant, tamdiu et tam sæpe usque postulatum meum peregeris.

Ergo ne sis inobediens, nam ego N. conjuro te, exposco te, cogo te, o Spiritus Usiel, juxta verba Dei et juxta judicium altissima et per igneum mare, quod ante faciem divinam et suæ majestatis et per angelicam virtutem suæ omnipotentiæ, et per hunc ignem, qui est ante thronum DEI et per dominationem Sacrosanctæ Trinitatis, per cantionem, quæ cantatur coram throno DEl per sanctos angelos: Gloriam in excelsis! et per celsissimam sapientiam omnipotentis DEI: per terribilem vim diruptionis coeli et terræ, per Dei sancta majestatica nomina: Agla + Noab + Soter + Emanuel + Adomatai + Hurai + Amaton + Elle + Eloi + Vision + Adon + Madai + Prog + Josepha + Jonas + Calphia + Calphas; per ultimum et strenuum diem Judicii; per vim Affei +; per sanctum nomen: Primeumaton +, quod Moses vocavit, et in cavernas soli et abyssum præcipitati absorbti sunt: Datan, Corah et Abyron: per vim vocati nominis: Primeumaton + et auxilium universi exercitus coelestis et per fortitudinem et vim sacrosanctorum nominum: Chet + heoti + Agla + Jad + Rabonni + Aglos + Zachlor + Septro + Phanuel + et Sion +. Onothion + Seneon + Olohe + Lamech +; et per potens nomen Jesu Christi; et per celsissima nomina, ante quæ extremiscit totus mundus et abyssus inferni: Dan + Ana + Agla + Loth + Bezer + Phanum. Etiam juxta efficacia spiritualia verba, cum forma panis et vini ad Dei corpus transmutatur verbo: Hoc est enim corpus meum +. Hoc est penes meum et tuum Deum et Dominum. Miserator +, et Redemtor + mundi, miserere mei! Et hoc jubeo ego N. ut tu, Spiritus Usiel, statim coactus sis, huc venire, imo! ne ullam requiem in inferno et terra, vel, ubicunque jam remoraris, habeas, usque visibiliter in pulcra forma humana, tamquam modestus vir, mihi te submisse et obsequenter proprosueris mihique in praesenti ad hunc notatum circulum vel orbitam afferas visibiliter nonaginta novem millia dimidium scutatorum et duplonorum in auri monetis cursivis et consequenter postulatum meum perfecte impleas. Hoc jubeo ego N. te, Spiritum Usiel, non per meam vim, sed per fortem, virtutem et potentiam Dei + Patris et coactionem Dei + Filii et per popositionem Dei + Sancti Spiritus, per vim: Tetragrammaton, Agla + Adonai. Amen! Amen! Amen!

Jesu +! Sancta Maria +!

Cito, cito, cito, non morare: sed perfice meum postulatum! Veni, veni, veni! Quid tardaris tamdiu? Festina adventare: nam jubet te Adonai + Schadai + Rex regum + El + Ali + Titeis + Azia + Hin + Jen + Chimosel + Achadan + vai + va + ej + ha + ejeh + Eke + hau + hau + hau + va, va, va, a, el el a hy.

Requiel + Attatriel + Scholiel + Hanel + Hamaliel + Phaiamech + Oriph + Machiduel + Barbiel + Zacheriel + Orphiel + Zamuel + Hamaliel + Ziriel + Rugo. Nunc veni per omnia potentissima verba oris Tetragrammaton + Adonai Agla; et per vulnera Jesu Christi; per prophetas; per apostolos et per omnes sanctos, qui vivunt cum Deo in sancta Duisa fortis Zebaoth. Dujam, Dujam, Dujam.

CYPRIANI

CITATIO ANGELORVM.

Cito imprecor, requiro atque exoro jam vos: o Almaziel, Ariel, Anathamia, Ezebul, Abiul, Ezea, Ahesin et Calizabin angelos Dei sanctissimos per omnes dominationes, thronos, potestates et principatus angelicos omnemque beatorum coetum, per ineffabile illud delicium, quod iste angelus pastoribus Salvatoris incarnationem vel potius nativitatem annuncians, apud se sensit, per viginti quatuor seniores incessantes coram throno divino: Sanctus, sanctus, sanctus est Dominus Deus noster! canentes, per increatum foederis Angelum, Jesum scilicet, per Cherubim et Seraphim omnesque Archangelos per infinitam Dei omnipotentiam in circum sensibilem, omniaque uno saltem verbo creantem, ut mihi in arduo hoc negotio eundem in modum praesto esse velitis sicuti Lotho, Abrahamo, vos hospitantibus, adsistitis, nec minus Jacobum, Mosen, Josuam, Samsonem pluresque alios visitare dignati estis: ita eundem in modum coelestem eamque exoptatissimam vestram societatem me quoque accedere dignari velitis et faciendis ad hoc meum propositum necessariis informare, ipso trino Iehovah, cujus laudes incessanter canitis, hoc praestante atque concedente, Amen.

CONJURATIO SPIRITVS, QUI THESAURUM ABSCONDIDIT.

Cito, requiro et urgeo te, Spiritum humanum, qui hanc domum frequentas et in vita tua thesaurum tuum in hac domo sepelivisti seu abscondidisti; atque nuper: mense: die N. nempe noctu N. circa N. horam sub forma ignis apud clibanum ostendisti: per Deum Patrem; per Deum Filium; per Deum Spiritum Sanctum; per gloriosisimam Deiparam Mariam, per vulnera dulcissima Salvatoris nostri; per omnia miracula ab ipso facta per incredibiles cruciatus, passiones, lacrimas: ipsamque denique mortem ejus; per subsecutam e vestigio inferni spoliationem et desolationem, triumphantem resurrectionem, magnificentissimam ad coelos ascensionem et ad Patris dextram sessionem, Spiritusque servatam missionem; per tremendum extremi Judicii diem; per virtutem sancti Joannis Baptistae, per omnes Martyres, Apostolos et Prophetas instantissime te porro ad etc. et conjuro atque obtestor per ineffabile illud ad tremendum nomen divinum Chartae praesenti inscriptum, ut venerandi et superbenedicti hujus nominis virtute e vestigio me accedas, idque, quod probe scias velim, sine ullis corruscationibus, horribilibus tonitruis vel aliis tempestatibus a te excogitatis, sine tremendo vel meticuloso strepitu: sine timoris et tremoris incussione: sine omni omnino læsione, noxa, et periculo et corporum et animarum nostratum, aut etiam nostrorum incommodo ullo, meaque jussa quam exactissime et ad votum adimpleas, quo etiam nos stupendi et ineffabilis sancti Nominis virtutem summam, quippe quod etiam ab adversarus et inferis potestatibus debet et venerari et adorari, ipsi vivide et vere cognoscere omnipotentissimum nostrum creatorem laudare possemus, idque fiat per virtutem Dei Patri, Filiique ejus super benedicti in unione Spiritus Sancti, qui Trinus, tamen unus, regnat et vivit a seculo ad secula: Amen!

Incessanter te Spiritum humanum supra vocatum porto, inclamo, adjuro, conjuro, requiro atque obtestor per summam et indivissibilem sancta Trinitatem: per immortalem mortis, et inferni debellatorem et triumphatorem, virumque septem gladiis munitum, sigillaque apperientem, iterumque occludentem, Jesum scilicet: et per omnes Dei ministros et Archangelos: Orphanim: Aralim: Hasmalim: Cherubim: Seraphim: et Malachim: per æternam dæmonum damnationem: per hos angelos bonos: Malazim: Peripalabin et Calizantin: per omnia coelo, terra et inferno terribilia et præter haec omnia adjuro adeundum te per omnem virtutem nostri Crucifiix omniumque maxime per dolorosissimam flagellationem et spinosam coronationem: perque omnes mortis ejus acerbitates: per ineffabile ejus nomen, Jesus scilicet, quid venerandum et dulcissimum nobis christianis; dæmonibus vero et damnatis terribile sane et infaustum est; ut sine omni veteriori mora et dilatione in affabili et tali humana forma et figura visibilis, ut in vita dum eras, quando thesaurum tuum abscondidisti, coram circulo nostro jamjam appareas ad me, ex te quaerenda fideliter et sine falacia vel aenigmate vera respondeas, jussisque meis in omnibus quam exactissime pareas. Ipso Deo trinuno hoc praestante, nosque ad te obsequenduni in virtute Filii, et Spiritus Sancti adjuvante, Amen.

Si cum Spiriti loqui concupiscis incipias sequenti modo:

Adonai + Zebaoth: Adon Schadai +: Eljon + Amanai + Pneumoton + Eljon + Elje + Alnoal + Messias + Ya + Heynanan + Tetragrammaton +. Amen.

Verbis hisce conjurationis loquatur Spiritvs, necesse est:

Adonai + Zebaoth: Adon + schadai: Eljon + Tetragrammaton + Eloi + Elohim + Messias + Ya + hagios ho Theos +. Amen.

Sic cogitur:

Alley + Fortissian + Fortissio + Allinoson + Ron +.

Per sequentia verba fugit Spiritus:

Onysoma + Epyn + Segok + Satany + Degony + Eparygon + Galligonon + Zogogen + Ferstigon +.

OBEDIENTIA CONJURATIONIS:

Adjuro, requiro atque obtestor te; Spiritum humanum, qui hanc domum frequentas et thesaurum tuum in hac domo in vita tua sepelivisti seu abscondidisti; quemque nuper mense N. die N. noctu N. hora N. sub forma ignis ostendisti, per ineffabile nomen Jehovah, per ineffabile et incomprehensibile verbum, cujus virtute omnia creavit: FIAT! scilicet et facta sunt omnia. Conjuro, requiro et adjuro te, Spiritum humanum, extra circulum visibiliter præsentem per immensam Dei bonitatem, cujus quippe beneficio ad imaginem suam nos homines formavit; per tremendam ejus justitiam, cujus virtute ob vix tolerandam superbiam ex superis daemones expulit et in infernalem abyssum relegavit atque in aeternum damnavit; per infinitam ejus misericordiam, qua non miseros per ipsum Filium suum unigenitum redemit; per omnia alia divina attributa et nomina; per magnificam Salvatoris nostri Jesu Christi omnipotentiam, cujus ope infernum ipsum debellavit, sicque ut super benedictum mulieris semen contrivit serpentis caput infernalis, ut meis jam ex te querendis fideliter respondeas mihique pro posse tuo obedias. Conjuro te per ineffabile nomen: Tetragrammaton, quod in Charta hac inscriptum observas, ut sanctissimi hujus nominis virtute exactissimam in momento mihi praestes obedientiam: idque sine fraude, fallacia et aequivocatione. Praestante hoc Salvatore nostro omnipotentissimo, qui acerrimus olim in tremendo die ultimo Judex et meus et tuus et viventium tunc aeque ac mortuorum erit.

CONJURATIO,

si adhuc inobediens est:

Conjuro te, Spiritum humanum, per ineffabile nomen Dei, hic in Charta scriptum, quod pronunciare vix ausus sum; et per sanguinem meum, quem sacratissimo et praestantissimo sanguine redemit et consecravit Prophetarum Summus Jesus Christus, per gloriosissimam matrem ejus per insignem suam humilitatem; per summam Dei arcam et tabulam per horrendum atque tremendum extremi Judicii diem; per omnes angelos, archangelos, omnemque coeli militiam, ut mihi baptizato Christiano salutiferi baptismatis hujus virtute ad omnia quaesita et mandata tibi proposita respondere et parere non dimittas: sed fideliter potius et sine omni aenigmate, simulatione et fraude mihi respondeas, atque ipsissimam de tibi propositis reveles veritatem, meque exacte, quicquid potestati tuae subditum sit, doceas per sanctissimi hujus Nominis veritatem, ipso Deo praestante, qui te propter tuum thesaurum sepultum hanc domum frequentare condemnavit. Amen! Amen! Amen!

CITATIO.

Cohiziara offina alta netera fuara menuet.
Cohiziara offina alta netera fuara menuet.
Cohiziara offina alta netera fuara menuet.

COACTIO:

Alim + Jehoh + Jehovah + Agla + On + Tetragrammaton +.

DIMISSIO CYPRIANI:

Conjuro nunc te, o Spiritus humane! per omnipotentissimi Dei Patris sapientiam atque justitiam: per omnipotentissimi Dei Filii immensam erga miseros nos homines misericordiam et caritatem; per omnipotentissimi Spiritus Sancti infinitam sapientiam atque inscrutabilem elementiam per sanctum Michaelem, archangelum omnemque coeli militiam, ut pacifice pro nunc et quiete absque corruscationibus, meticuloso ac tremendo strepitu et tumultu sine pluviis, vel tonitruis, et uno verbo: sine periculo, sive animae, sive corporis noxa et damno, vel laesione discedas, locumque hunc nunquam prius, nisi citatus, accedas. Trinunius Dei pax descendat jam super nos et custodiat nos! Jlluminet Dominus vultum suum super nos et miseriatur nostri! Convertat Dominus vultum suum ad nos et dat nobis pacem! Amen!

FINIS.

Synagoga Satanae