Lamiarum unguenta...
Quae quanquam ipsae superstitionis plurimum admiscent, naturali tamen vi evenire patet intuenti; quaeque ab eis acceperim referam. Puerorum pinguedinem ahaeno vase decoquendo ex aqua capiunt, inspissando quod ex elixatione ultimum, novissimumque subsidet, inde condunt, continuoque inserviunt usui: cum hac immiscent eleoselinum, aconitum, frondes populneas, et fuliginem. Vel aliter sic: Sium, acorum vulgare, pentaphyllon, vespertilionis sanguinem, solanum somniferum, et oleum, et si diversa commiscent, ab iis non parum dissidebunt, simul conficiunt, partes omnes perungunt, eas antea perfricando, ut rubescant, et revocetur calor, rarumque fiat, quod erat frigore concretum: Ut relaxetur caro, aperiantur pori, adipem adiungunt, vel oleum ipsius vicem subiens, ut succorum vis intro descendat, et fiat potior vegetiorque: id esse in causam non dubium reor. Sic non illuni nocte per aera deferri videntur, convivia, sonos, tripudia, et formosorum iuvenum concubitus, quos maxime exoptant: tanta est imaginationis vis, impressionum habitus, ut fere cerebri pars ea, quae memorativa dicitur, huiusmodi sit plena: cumque valde sint ipsae ad credendum naturae pronitate faciles, sic impressiones capessunt, ut spiritus immutentur, nil noctu diuque aliud cogitantes, et ad hoc adiuvantur, cum non vescantur nis betis, radicibus, castaneis, et leguminibus. Dum haec pensiculatius perquirendo operam navarem: ancipiti enim immorabar iudicio, incidit mihi in manus vetula quaedam, quas a strigis avis nocturnae similitudine striges vocant, quaeque noctu puerulorum sanguinem e cunis absorbent, sponte pollicita brevis mihi temporis spatio allaturam responsa: iubet omnes foras egredi, qui mecum erant acciti testes, spoliis nudata tota se unguento quodam valde perfricuit, nobis e portae rimulis conspicua: sic soperiferorum vi succorum cecidit, profundoque occubuit somno, foris ipsi patefacimus, multum vapulat, tantaque vis soporis fuit, ut sensum eriperet, ad locum foras redimus, iam medelae vires fatiscunt, flaccescuntque, a somno sevocata, multa incipit fari deliria, se maria, montesque transmeasse, falsaque depromens responsa, negamus, instat, livorem ostendimus, pertinaciter resistit magis. Sed quid de eis sentiam? dabitur alias narrandi locus, ad institutum nostra redeat oratio: satis enim prolixiusculi fuimus. Hoc praeterea praemonendum censeo, ne facile experientes dilabantur, non haec aeque omnibus eventura: sed inter caeteros melancholicis, cum natura praealgida, algiosaque sint, eorumque vaporatis multa non sit: recte enim quae vident percipiunt, et referre possunt.