In nomine summe et individue vanitatis.
Surianus, diutina fatuorum favente demencia per Austriam, Stiriam, Bawariam et Moraviam presul et archiprimas vagorum scolarium, omnibus eiusdem secte professoribus, sociis et successoribus universis fame, siti, frigore, nuditate perpetuo laborare.
Quia cruda simplicitate et inerti stulticia inpellente nos nostri prepositi nondum piget, inmo eadem mens est, ut bona summa putemus aliena vivere quadra mobiles et instabiles more hyrundinum victum per aera queritantium ac et illac, quocumque inconstantis, mutabilis et mirabilis animi nostri levitas nos inpegerit, tamquam folium, quod a vento rapitur, et quasi scintille in arundineto infatigabiliter fatigati discurrimus et interdum iuxta rigorem inordinati nostri ordinis ludibria et verbera experti, qualia nec Sarmentis iniquas Cesaris ad mensas vel vilis Galba tulisset, egentes, angustiati, aflicti, fame prodigi, fame sitique tabidi, frigore tremuli, gelu rigidi, rictu tumidi, habitu miseri, vestiti lintheolo super nudo, uno semper pede nudo, a domibus laycorum expulsi, ab hostiis clericorum sepe repulsi utpote vespertiliones, quibus nec inter quadrupedia nec inter volatilia locus datur, stipem tamen, tamquam in diebus rogationum nati, semper rogare cogimur alienam:
dignum est, ut et nos quandoque iustis petencium desideriis favorabiliter annuamus.
Ea propter vestre indiscretae indiscretioni notum esse volumus per presentes, quod nos inclinati precibus venerabilis in Christo fratris Sighardi, ecclesie sci...pti per Austriam archidiaconi, recognoscentes beneficia, que nobis in eadem ecclesia pene a cunis usque ad canos liberaliter sunt inpensa, ipsam ecclesiam cum suis officialibus eximimus ab exactione, inmo pocius vexatione, qua eos tam in festo patroni quam dedicationis, quin inmo per circulum anni indebite vexabamus, de nostra libera liberalitate, voluntate quoque et conniventia cathedralium sociorum, contradictores ab ingressu taberne perpetuo suspendentes.
Nulli ergo claustrali secularive persone nostrum inordinatum ordinem professe liceat hanc nostre donacionis exemptionisve paginam temerare vel eciam ei ausu temerario contraire, si nostram irracionabilem, fatuam et indiscretam effugere voluerit ulcionem.
Acta sunt hec anno Domini MCCIX presidente sacrosancte sedi Romane Innocentio III. anno pontificatus sui XI., inperante serenissimo Romanorum inperatore Hanrico, principatum vero Austrie gerente piissimo et illustrissimo duce Leupoldo, pontificatus nostri anno ultimo.
Datum sub divo per manum protonotarii nostri spiritus, sigillis nostris, proprio videlicet et universitatis, appensis, testibus quoque fideliter subnotatis.
(printed in Helen Waddell, The Wandering Scholars)
Initium sancti evangelii secundum marcas argenti. In illo tempore dixit Papa Romanis: " Cum venerit filius hominis ad sedem maiestatis nostre, primum dicite: " Amice, ad quid venisti? " At ille si perseverarit pulsans, nil dans vobis, eicite in tenebras exteriores ".
Factum est autem ut quidam pauper clericus veniret ad curiam domini pape, et exclamavit dicens: " Miseremini mei saltem, vos, hostiarii papae, quia manus paupertatis tetigit me. Ego vero egenus et pauper sum, ideo peto ub subveniatis calamitati et miseriae meae ".
Illi autem audientes indignati sunt valde et dixerunt: " Amice, paupertas tua tecum sit in perditione. Vade retro, Sathanas, quia non sapis ea que sapiunt nummi. Amen, amen, dico tibi: Non intrabis in gaudium domini tui, donec dederis novissimum quadrantem ".
Pauper vero abiit et vendidit pallium et tunicam et universa que habuit et dedit cardinalibus et hostiariis et camerariis.
At illi dixerunt: " Et hoc, quid est inter tantos? " Et eiecerunt eum ante fores, et egressus foras flevit amare et non habens consolationem.
Postea venit ad curiam quidam clericus dives, incrassatus, inpinguatus, dilatatus, qui propter seditionem fecerat homicidium. Hic primo dedit hostiario, secundo camerario, tertio cardinalibus. At illi arbitrati sunt inter eos quod essent plus accepturi.
Audiens autem dominus papa cardinales et ministros plurima dona a clerico accepisse, infirmatus est usque ad mortem. Dives vero misit sibi electuarium aureum et argenteum et statim sanatus est.
Tunc dominus papa ad se vocavit cardinales et ministros et dixit eis: " Fratres, videte ne aliquis vos seducat inanibus verbis! Exemplum enim do vobis, ut quemadmodum ego capio, ita et vos capiatis ".
The Gospel According to the Silver Mark: Translation
At that time, the Pope said to the Romans, "When the son of man comes to the seat of our majesty, first say, `Friend, why have you come?' But if he continues knocking without giving you anything, throw him out into the outer darkness." And it came to pass that a certain poor cleric came to the Curia of the Lord Pope and cried out, saying, "Do you, at least, have mercy on me, you doorkeepers of the Pope, for the hand of poverty has touched me. I am indeed needy and poor. Therefore, I beg you to come to my aid." But when they heard him they were exceeding angry, and they said, "Friend, you and your poverty can go to hell. Get thou behind me, Satan, because you do not smell of money. Amen, amen, I say to you, you shall not enter into the joy of your lord [the Pope] until you pay your last farthing." So the poor man went away and sold his coat and his shirt and everything he owned and gave it to the cardinals and doorkeepers and chamberlains. But they said, "What is this among so many?" They threw him out, and he went off weeping bitterly and inconsolably. Later on, a certain rich cleric came to the Curia. He was gross and fat and swollen, and had committed treacherous murder. He bribed first the doorkeeper, then the chamberlain, then the cardinals. But they put their heads together and demanded more. However, the Lord Pope heard that his cardinals and ministers had been lavishly bribed by the cleric, and he was sick even to death. So the rich man sent him medicine in the form of gold and silver, and straightway he was healed. The Lord pope summoned his cardinals and ministers and said to them, "Brethren, be vigilant lest anyone deceive you with empty words. My example I give unto you, that you might grab just as I grab."
(From the Carmina Burana, 13th century collection of Latin poems and songs)
Introitus:
Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium lusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi.
Versus:
Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo.
Fraus vobis!
Tibi leccatori!
Oratio:
Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere: da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere. Per
Epistola:
Lectio actuum apopholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis accomodans singulis, prout cuiusque vestimenta valebant.
Graduale:
Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet.
Versus:
Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis.
Alleluia.
Versus:
Mirabilis vita et laudabilis nichil.
Sequentia:
Victime novali zynke ses
immolent Deciani.
Ses zinke abstraxit vestes,
equum, cappam et pelles
abstraxit confestim
a possessore.
Mors et sortita duello
conflixere mirando,
tandem tres Decii
vicerunt illum.
Nunc clamat: "O Fortuna,
quid fecisti pessima?
Vestitum cito nudasti
et divitem egeno coequasti.
Per tres falsos testes
abstraxisti vestes.
Ses zinke surgant, spes mea!
Precedant cito in tabulea!"
Credendum est
magis soli
ses zinke quatter veraci
quam dri tus es
ictu fallaci.
Scimus istos
abstraxisse
vestes lusoribus vere.
Tu nobis victor
ses, miserere!
Evangelium:
Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Decie! Cum sero esset una gens lusorum, venit Decius in medio eorum et dixit: "Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos." Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli: "Vidimus Decium." Qui dixit eis: "Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam." Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duodecim, tertius vero quinque. Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit.
Offertorium:
Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie.
Humiliate vos, avari, ad maledictionem!
Oratio:
Ornemus! Effunde, domine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclusum, donec vertatur in augmentum et germinet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, fixura scamni, genus nescitandi, visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod ille eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen.
Et maledictio dei patris omnipotentis descendat super eos!
Communio:
Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes.
Omnipotens sempiterne deus, qui inter rusticos et clericos magnam discordiam seminasti, presta, quesumus, de laboribus eorum vivere, de mulieribus ipsorum uti et de morte dictorum semper gaudere.
(From the "Carmina Burana, 13th century collection of Latin poems and songs)
Incipit missa potatorum.
Confitemini deo Bacho quoniam bonus, quoniam in ciphis et amphoris est potacio eius. Et ego reus et indignus potator peccavi nimis in vita mea, potando, ludendo, decimum non dando, filium dei periurando, vestimenta mea perdendo. Mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor vos fratres potatores ut bibatis pro me potatore, ad Dolium Deumque Bachum, ut misereatur mei.
Misereatur tui mellipotens Bachus, et ducat te in bonam tabernam, et faciat perdere vestimenta tua, et liberet te ab oculis et dentibus, et pedibus et manibus, et idem Bachus qui est afflictio spiritus, qui bibit et potat, ducat te ab patibulum. Stramen.
Introitus.
Lugeamus omnes in Dolio, diem mestum ululantes sub erorem Decii, de cuius iactacione plagunt miseri et periurant filium Dei.
Versus.
Beati qui habitant in tabernacula tua, Bache,
In pocula poculorum laudabunt te.
Gloriae nullae sint michi
Dum in bursa nihil habui.
Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.
Potemus ciphum plenum.
Collecta.
Qui tres quadratos decios sexaginta tribus oculis ornasti, presta, quesumus, ut omnes qui vestimentorum suorum pondere graventur, quadrati Decii de iactaicione denudentur, per Dolium nostrum ciphum et Bachum, qui tecum bibit et sternit per omnia pocula poculorum. Stramen.
Epistola.
Lectio actuum potatorum beati Bachi ad ebrios. In diebus illis multitudo potatorum erat in taberna, quorum corpora nuda, tunicae autem nullae, nec omnium illorum quicunque assidebant, suum aliquid esse dicebant, sed erant illis communia. Et qui differebat premia, faciebat et prelia ante conspectum potatorum. Et erat quidam claudus nomine Trijmbir, lectorum pessimus. In poculo orationem dabat lusoribus et potatoribus ad ludendum prout vestes valebant.
Graduale.
Iacta cogitatum Decio, et te decipiat, faciatque te perdere omnia vestimenta tua. A Dolio factum est istud, et mirabile in bursis nostris, ideoque raro salvi erimus.
Allelujua.
Rorate ciphi desuper, et terra pluat mustum, et germinet potacionem. Alleluia.
Sequencia.
Vinum bonum cum sapore
Bibit abbas cum priore
Et conventus de peiore
Bibit cum tristicia.
Ave felix creatura
Quam produxit vitis pura.
Omnis mens pro te secura
Stat in vini poculo.
O quam felix in colore!
O quam placens es in ore!
Dulce quoque in sapore,
Dulce lingue vinculum.
Felix venter quem nutrabis,
Felix lingua quam lavabis
Et beata Madefala
O te Bache labia.
Supplicamus: hic abunda;
Omnis turba sit fecunda.
Sit cum voce non iucunda
Personemus gaudia.
Monachorum grex devotus,
Cleris omnis, raro totus,
Bibunt ad aequatos potus
Et nunc et in secula.
Dolus vobiscum. Ut superius.
Evangelium.
Sequencia falsi evangelii secundum Bachum.
O fraus tibi, rustice.
In illo turbine: Potatores loqebantur ad invicem: "Transeamus usque ad tabernam ut videamus si verum sit quod dictum est de pleno Dolio." Et venerunt festinantes et invenerunt tabernarium ante ostium sedentem, ac mensam paratam, et tres talos in disco. Videntes autem Bachum, cognoverunt quod dictum fuerat de Decio illo. Tebernaria autem cogitat in corde suo quantum vestes illorum valebant. Potatores stupefacti sunt valde, et diviserunt vestimenta sua. Et reversi sunt potatores in regionem suam, glorificantes Bachum et maledicentes Decium.
Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.
Potemus.
Offertorium.
O Bache fortissime, potatorum deus, qui de sapientibus stultos facis, ac de bonis malos, veni ad inebriandum nos, iam noli tardare.
Praefacio.
Per omnia pocula poculorum. Stramen.
Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.
Rursum corda habemus ad Bachum.
Gratias agamus deo Bacho. Merum et mustum est.
Nos igitur debemus gratias agere, et in taberna bonum vinum bibere, laudare, benedicere et predicare, quod fodiunt miseri rustici, quod bibunt reverendi domini clerici, quod frequenter petunt, pro quod magna prelia veniunt in populo, pro quod sicientes potant, pro quod clamant rustici, pro quod letantur miseri, pro quod psallant clerici, qui non cessant clamare quotidie, cum inebriati fuerint, una voce dicentes:
Sanctus quantus, sanctus quantus, dominus Bachus. Pleni sun ciphi et mensa gloria tua. Osianna in excelsis. Maledictus qui bibit quod vestes suo amittit. O ve, ve, clamat in excelsis.
Per omnia pocula poculorum. Stramen.
Ploremus. Preceptis domini hospitis movemur ut de vino bono audemus bibere. Pater Bache qui es in ciphis, multiplicetur vinum tuum. Fiat tempestas tua sicut in Decio et in taberna. Vinum bonum ad bibendum da nobis hodie, et dimitte nobis pocula nostra sicut et nos dimittimus potatoribus nostris. Et ne nos inducas in sobrietatem, sed libera nos a vomitu. Stramen.
Per omnia pocula poculorum. Stramen.
Fraus, O rustici, sit semper vobiscum. Et cum gemitu tuo.
Agnus Bachi qui tollis pignora nostra, da potacionem nobis.
Agnus Bachi qui tollis pignora nostra, da potacionem nobis.
Agnus Bachi qui habes gaudia mundi, dona nobis potum.
Communio.
Venite filii Bachi, percipite maerum, quod vobis paratum est ab origini vitis.
Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.
Potemus.
Collecta.
Deus qui perpetuam discordiam inter rusticos et clericos seminasti, qui multitudinem rusticorum ad servicium clericorum et dominorum percepisti, da nobis, queso, domine, de laboribus rusticorum laute vivere et illorum uxoribus et filiabus honeste uti, et semper de eorum mortalitate gaudere. Per dolium nostrum verumque Bachum qui tecum bibit et sternit per omnia pocula poculorum. Stramen.
Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo.
Rogemus pro vineis et illorum cultoribus, pro plenis Doliis et non pro vacuis, pro cunctis potatoribus et vivis et defunctis. Stramen.
Indulgenciam omnium, numerorum dissolucionem membrorum, amissionem omnium vestimentorum, membrorum corruptionem, ac aliorum bonorum prodicionem mittat vobis miser ac discors Bachus.
Ita, mensa musto vinoque plena.
Deo Bacho triplex correpta.
Et maledictio patris Bachi ut filiorum eius et spiritus corrupti descendat per os in membra vestra et pocula poculorum. Stramen.
(Originally printed and translated into English by Martha Bayles, in "Parody in the Middle Ages: the Latin Tradition", 1997)
Incipit missa potatorum.
Confitemini Bacho, quoniam in scyphis et in cantris potatio eius. Et ego reus et indignus leccator.
Confiteor
Confiteor reo Bacho et omnibus cantris eius et vobis potatoribus quod ego potator potavi nimis in vita mea potando, sedendo, decios iactando, filium Dei periurando, vestimenta perludendo; mea culpa, mea culpa, mea maxima culpa. Ideo precor vos, fratres potatores, ut bibatis pro me potatore ad dolium reumque Bachum, ut misereatur mei potatoris.
Socii respondent
Misereatur tui, vinipotens Bachus, si vult, et ducat te in bonam tabernam et faciat te perdere vestimenta tua. Liberet te ab oculis et dentibus manibus et pedibus maledictus Decius, qui est afflictio spiritus, qui bibit et cantat... per omnia pocula poculorum.
R. Stramen.
Indigentiam dissolutorum, delusorum, perditorum et abstractorum omnium vestimentorum tuorum; perseverantiam in vanis operibus tribuat tibi bellipotens Bachus, miser et discors Decius.
R. Stramen.
Ad doleum nostrum in nomine Bachi qui fecit Bachum.
Introitus
Lugeamus omnes in doleo diem mestum ululantes sub errore quadrati Decii, de cuius iactatione plangunt miseri et periurant filium Dei.
Versus
Beati qui habitant in taberna tua, Bache; in pocula poculorum laudabunt te.
Gloria nulla fuit michi, cum habui in bursa nichil.
Griss, griss, hassart, heselin, schantz, etc.
V. Dolus vobiscum.
R. Et cum gemitu tuo.
Potemus.
Oratio
Deus, qui tres quadratos decios sexaginta tribus oculis remunerasti, presta quesumus, ut omnes qui vestimentorum suorum pondere gravantur ipsorum Deciorum iactatione denudentur; per doleum nostrum ciphumque Bachum, qui tecum bibit et cantat per pocula poculorum.
Stramen.
Epistola
Lectio Actuum potatorum ad Ebrios.
Fratres: in diebus illis multitudo autem potatorum erat in taberna, quorum corpora nuda, tunice autem nulle. Nec enim quisquis illorum aliquid possidebat quod suum esse dicebat; sed erant illis omnia communia. Et qui ferebant pecuniam, deferebant in ….. ante conspectum potatorum. Et erat claudus nomine Drintkroz, leccator pessimus. Hic autem faciebat lucra magna in Decio et dampna multa in populo. Racionem dabat potatoribus ad ludendum et ad bibendum, prout vestes eorum valebant.
Graduale
R. Jacta cogitatimi tuum in Decio et ipse te decipiet.
V.
A doleo factum est istud; et est mirabile in bursis meis.Allecia
In cantro et in scypho dum inebriarer, potavi, et Decinus expoliavit me. Allecia.
Sequentia
Vinum bonum et suave
bibit abbas cum priore; et conventus de peiore
bibit cum tristitia.
Ave, felix creatura,
quam produxit vitis pura;
omnis mensa fit secura
in tua presentia.
Felix venter quem intrabis,
felix os quod tu rigabis,
felix lingua quam lavabis,
et beata labia.
O quam felix in colore,
o quam fragrans in odore,
o quam placens es in ore,
dulce lingue vinculum!
Supplicamus, hic abunda,
omnis turba sit facunda,
ut cum voce nos iocunda
personemus gaudia.
Monachorum grex devotus,
clerus omnis, mundus totus,
bibunt adequales potus
et nunc et in secula.
Evangelium
V. Dolus vobiscum.
R. Et cum gemitu tuo.
Sequentia falsi Évangelii secundum Bachum.
Fraus tibi, Rustice.
In illo turbine potatores loquebantur ad invicem dicentes: Transeamus usque ad tabernam et videamus hoc verbum, si verum sit quod dominus hospes dixit de pleno doleo isto. Intrantes autem tabernam festinantes invenerunt tabernarium ad hostium sedentem; mensam paratam et tres talos positos in disco. Bibentes autem Bachum cognoverunt et viderunt quod verum erat quod dictum fuerat de doleo isto. Tabernaria autem cogitabat in corde suo quantum valerent vestes illorum. Stupefacti sunt valde: diviserunt vestimenta sua. Reversi sunt potatores glorificantes Bachum et laudantes et Decium maledicentes per evangelica dicta: Der also felt, der lit da.
Offertorium
V. Dolus vobiscum.
R. Et cum getnitu tuo.
O Bache fortissime, potatorum theos, quoniam de sapientibus stultos facis et bonis malos, veni ad inebriandum nos. Iam noli tardare.
Prefatio
Per omnia pocula poculorum.
R. Stramen.
V. Dolus vobiscum.
R. Et cum gemitu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habemus ad Decium.
V. Gratias agamus domino reo Bacho.
R. Merum et mustum est.
Vere merum et mustum est potens nos bene satiare. Nos igitur debemus gratias agere et in taberna bonum vinum laudare, benedicere et predicare. Quod fodiunt miseri rustici, quod bibunt nobiles domini et clerici, quod venerantur devoti presbiteri; per quod magna prelia veniunt; per quod sitientes potantur; per quod vita hominis restituitur sanitati; per quod ludunt miseri; per quod cantant clerici, qui non cessant clamare cotidie cum inebriati fuerint, una voce dicentes:
Quantus, quantus, quantus Dominus Bachus Habaoth. Pieni sunt scyphi in mensa gloria tua. Osanna in excelsis. Maledictus qui non bibit, qui vestes amittit nec osanna clamat in excelsis.
Per omnia pocula poculorum.
R. Stramen.
Potemus.
Preceptis domini hospitis moniti et de bono vino potati audemus dicere.
Pater Bachi qui es in scyphis, bene potetur vinum bonum, adveniat regnum tuum; fiat tempestas tua, sicut in Decio et in taberna. Bonum vinum ad bibendum da nobis hodie et dimitte nobis pocula nostra, sicut et nos dimittimus potatoribus nostris, et ne nos inducas in lucratores, sed libera rusticos a bono.
Stramen.
Per omnia pocula poculorum.
R. Stramen.
Fraus rustici sit semper vobiscum.
R. Et cum gemi tu tuo.
Hospes Bachi, qui tollis sobrietatem mundi, da potare nobis.
Hospes vini, qui habes gaudia mundi, da potare nobis.
Hospes bone, qui tollis pignora nostra, dona nobis potum.
Communio
Venite, filii Bachi, percipite merum, quod vobis paratum est ab origine vitis.
V. Dolus vobiscum.
R. Et cum gemitu tuo.
Potemus. Deus qui perpetuarli discordiam inter clericum et rusticum seminasti, et rusticorum multitudinem ad servicium dominorum venire precepisti; da nobis quesumus semper et ubique de eorum laboribus vivere et eorum uxoribus et filiabus uti et semper de eorum mortalitate gaudere, per doleum nostrum reumque Bachum qui tecum bibit et cantat per omnia pocula poculorum.
Stramen.
V. Dolus vobiscum.
R. Et cum gemitu tuo.
Ite, potandi tempus est.
R. Bache gratias etc.
Oratio
O liquor optime, qui suavis es ad potandum, tu facis ex laico clericum et ex rustico asinum, et ex monacho abbatem. Veni ad inebriandum me et iam noli tardare etc.
Versiculus. Introibo ad altare Bachi.
Responsum. Ad
eum qui letificat cor hominis.
Confiteor reo Bacho omnepotanti, et reo vino coloris rubei, et omnibus ciphis ejus, et vobis potatoribus, me nimis gulose potasse per nimiam nauseam rei Bachi dei mei potatione, sternutatione, ocitatione maxima, mea crupa, mea maxima crupa. Ideo precor beatissimum Bachum, et omnes ciphos ejus, et vos fratres potatores, ut potetis pro me ad dominum reum Bachum, ut misereatur mei. Misereatur vestri ciphipotens Bachus, et permittat vos perdere omnia vestimenta vestra, et perducat vos ad majorem tabernam, qui bibit et potat per omnia pocula poculorum, Stramen. Crapulanciam et absorbutionem et perditionem omnium vestimentorum vestrorum tribuat vobis ciphipotens Bachus, per talem decium dominum nostrum, Stramen. Deus tuus conversus letificabis nos. Et plebs tua potabitur in te. Ostende nobis, domine, letitiam tuam. Et perditionem vestimentorum da nobis. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo, Potemus.
Oratio.
Aufer a nobis quesumus, Bache, cuncta vestimenta nostra, ut ad
taberna poculorum nudis corporibus mereamur introire per omnia
pocula poculorum, Stramen.
Introitus.
Lugeamus omnes in decio, diem mestum deplorantes sub honore
quadrati decii, de cujus jactatione plangunt miseri et perjurant
filium dei.
V. Beati qui habitant in taberna tua, Bache,
et meditabitur ibi die ac nocte.
V. Gloria potori et
filio Londri. Asiot, Ambisasiot, treisasiot, quinsiot,
quinsasiot, sinasiot, quernisiot, quernisasiot, deusasiot.
V. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo. Potemus.
Oratio.
Deus qui multitudinem rusticorum ad servitium clericorum
venire fecisti et militum, et inter nos et ipsos discordiam
seminasti, da nobis quesumus de eorum laboribus vivere, et eorum
uxoribus uti, et de mortificatione eorum gaudere, per dominum
nostrum reum Bachum, qui bibit et poculat per omnia pocula
poculorum. Stramen.
Lectio actuum apopholorum.
In diebus nullis, multitudinis bibentium erat cor unum et
omnia communia, nec quisquam eorum quod possidebat suum esse
dicebat. Sed qui vendebat spolia, afferebat ante pedes potatorum,
et erant illis omnia communia. Et erat quidam Londrus nomine,
pessimus potator, qui accommodabat potatoribus ad ludum prout
vestis valebat. Et sic faciebat lucra et dampna e poculo. Et
eicientes eum extra tabernam lapidabant. Dejectio autem fiebat
vestimentorum ejus, et dividebatur potatio unicuique prout opus
erat.
R. Jacta cogitatum tuum in decio, et ipse te
destruet.
V. Ad dolium enim potatorem inebriavit me.
Asiat, asiat.
V. Rorate ciphi desuper, et nubes pluant
mustum, aperiatur terra et germinet potatorem. Dolus vobiscum. Et
cum gemitu tuo. Frequentia falsi ewangelii secundum Bachum. Fraus
tibi, rustice. In illo turbine.
Sequentia. Bachum.
In verno tempore, potatores loquebantur ad invicem, dicentes,
Transeamus usque ad tabernam, et videamus hoc verbum quod dictum
est de dolio hoc. Intrantes autem tabernam, invenerunt
tabernariam et tres talos positos in disco. Gustantes autem de
mero hoc, cognoverunt quia verum erat quod dictum fuerat illis de
dolio hoc. Et omnes qui ibi aderant inebriati sunt de hiis quae
data fuerant a potatoribus ad ipsos. Tabernaria autem
contemplabat vestes eorum, conferens in corde suo si valerent. Et
denudati sunt potatores glorificantes Bachum, et maledicentes
decium. Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo. Potemus.
Offertorium.
Ciphi evacuant copiam Bachi, et os potatorum nauseant usque ad
fundamentum. Non cantatur sanctus, nec agnus dei, sed pax detur
cum gladiis et fustibus. Pater noster qui es in ciphis,
sanctificetur vinum istud. Adveniat Bachi potus, fiat tempestas
tua sicut in vino et in taberna, panem nostrum ad devorandum da
nobis hodie, et dimitte nobis pocula magna sicut et nos
dimittimus potatoribus nostris, et ne nos induces in vini
temptationem, sed libera nos a vestimento.
Collecta.
Gaudent
animae potatorum, qui Bachi vestigia sunt secuti, et quia pro
ejus amore vestes suas perdiderunt, imo cum Bacho in vini dolium.
Dolus vobiscum. Et cum gemitu tuo. Potemus.
Oratio.
Deus, qui tres quadratos decios. . lxa
iijus. oculis illuminasti, tribue nobis quesumus, ut
nos qui vestigia eorum sequimur, jactatione quadrati decii a
nostris pannis exuamur. Per dominum. Dolus vobiscum, et cum gemitu tuo. Ite bursa
vacua. Reo gratias.
The Drinkers' Mass: Translation
Here begins the mass of the drinkers.Va. I will go in to the altar of Bacchus. R. To him who rejoices the heart of man.
I confess to the all-drinking culprit Bacchus, and the accursed red wine, and to all his dishes, and to you drinkers, that I have drunk most excessively gluttonously through great sickness of the culprit Bacchus my god with snorting, with greatest speed, through my vat, through my most grievous vat. Therefore I pray the most blessed Bacchus, and all his dishes, and you brother drinkers, that you will drink for me to the lord culprit Bacchus, so that he will pity me. May cup-powerful Bacchus have mercy on you, and permit you to lose all your clothes, and lead you to the great tavern, he who drinks and gulps through all the cups of cups, Strawmen. May cup-powerful Bacchus grant you intoxication and devouring, and the loss of all your clothes, through Decius our lord, Straw-men. Thy god will turn, and bring us rejoicing. And your people shall be drinking in you. Show us, O Lord, your joy. And grant us the loss of our clothes. Fraud be with you. And with your groaning. Let us drink. Oratio.
Take away from us all of our clothes, we implore you, Bacchus, that with naked bodies we may be worthy to enter to the tavern of cups through all the cups of cups, Straw-men. Introitus.
Let us all lament in the die, bewailing the mournful day in honor of the square die, at whose throwing the wretched complain and slander the son of God. V'. Blessed are they who live in thy tavern, Bacchus, and he shall meditate there day and night. V'. Glory to the drinker and to the son of Londrus. It's an ace. It's two-ace. It's three-ace. It's five. It's five-ace. It's six-ace. It's four. It's four-ace. It's two-ace. V'. Fraud be with you. And with thy groaning. Let us drink. Oratio.
O God, who made the multitude of rustics come to the service of clerics and knights, and between us and them sowed discord, grant us, we pray, to live from their labors, and use their wives, and rejoice in their mortification, through our lord culprit Bacchus, who drinks and quaffs through all the cups without end. Straw-men. tuum apurtatricum?
On no days, there was but one heart to the multitude of drinkers, and all was held in common, neither did any of them say that what he possessed was his own. But he who was selling the spoils, would bring them before the feet of the drinkers, and to them all things were common. And there was a certain Londrus by name, the worst drinker, he who prepared drinkers for play according as the clothing was worth it. And so he made profits and losses from the cup. And casting him forth from the tavern, they stoned him. The throwing off of his garments was done, and the drink was divided each according to his need. Throw your thought on the die, and it will destroy you itself. For he inebriated me, the drinker, at the jug. It's an ace, it's an ace. Rain down from above dishes, and let the clouds rain unfermented wine, let the earth be opened and sprout forth a drinker. Fraud be with you. And with thy groaning. The frequency of the false gospel according to Bacchus. Fraud be with you, rustic. In that spinning. S.' Bachum.
In spring time, drinkers said to one another, "Let us go over to the tavern, and let us see the word that is said concerning this jar." And entering the tavern they found the hostess and three dice lying in the dish. And tasting from this pure wine, they understood that it was true what had been spoken to them concerning this cask. And all that were there were inebriated by those things that were told them by the drinkers. But the hostess considered their clothes, pondering them in her heart, if they might be valuable. And the drinkers were stripped, glorifying Bacchus, and cursing the die. Fraud be with you. And with thy groaning. Let us drink. Off. The dishes pour forth the abundance of Bacchus, and nauseate the mouth of the drinkers all the way to the bottom. The Sanctus is not sung, nor the Agnus Dei, but let the kiss of peace be given with swords and cudgels. Our Father, who art in dishes, hallowed be that wine. May the cup of Bacchus come, may thy storm be done in wine as it is in the tavern, give us this day our bread for the devouring, and forgive us our great cups as we forgive our drinkers, and lead us not into temptation of wine, but deliver us from our clothing. Co. May the souls of drinkers rejoice, who followed the footsteps of Bacchus, and because they destroyed their clothes for his love, indeed with Bacchus in a jar of wine. Fraud be with you, and with thy groaning. Let us drink. Oratio.
O God, who hast illuminated three squared dice, with 63 eyes, grant us we pray, that we who follow their footsteps, by rolling the squared die may be stripped of our clothes. Through our lord. . . . Fraud be with you, etc. Go, the purse is empty. Thanks be to the culprit.
(Originally printed and translated into English by Michael W. George)
Sacerdos: | Confitemini Dolio quoniam bonum. |
Diaconus: | Quoniam in taberna misericordia eius. |
Sac: | Confiteor Dolio, regi Baccho et omnibus schyphis eius a nobis acceptis, quia ego potator potavi nimis in stando, sedendo, videndo, vigilando, ludendo, et ad schyphum inclinando, vestimentaque mea perdendo: mea crapula, mea crapula, mea maxima crapula. Ideo precor vos, solemnes potatores et manducatores, devote orare pro me. |
Diac: | Misereatur vestri ventripotens Bacchus. |
Sac: | Et permittat te perdere omnia vestimenta et sensum, liberetque te ab oculis et dentibus tuis, et perducat te ad plenam tabernam. |
Diac: | Stramen. |
Sac: | Adiutorium nostrum in nomine Dolii et Bacchi. |
Diac: | Qui fecit scyphum et tabernam. |
Officium Missae | |
---|---|
Sac: | Lugeamus omnes in Dolio, diem maestum ululantes sub honore quadrato Decii, de cuius potatione gaudent miseri. |
Psalmus | |
Diac: | Beati qui habitant in domo Dolii: in pocula poculorum laudabunt te. |
Sac: | Ploremus. Ventripotens deus qui tres quadratos decios sexaginta tribus oculis mirabiliter illuminasti, concede propitius ut omnes qui vestimentorum suorum pondere pergravantur quadrati Decii iactatione liberentur, tu qui incessanter bibis et potas, per omnia pocula poculorum. |
Diac: | Stramen. |
Epistolae Textus | |
Lectio libri paterae ad Ebrios | |
Sac: | In diebus illis: dixit tabernarius ad potatores: "Omnes sitientes venite ad tabernas, et qui non habetis argentum, properate et vendite vestimenta vestra, ac date tabernario et vos habebitis thesaurum in schyphis, nam qui perdit in taberna vestimenta sua, in somnis inveniet ea." |
Diac: | Iactate cogitatum tuum in Decio et ipse te deducet ad Dolium. Cum inebriter clamavi et potus exaudivit me. Allernebria, allernebria. |
Sac: | Video tabernam apertam et scyphum positum a dextris Dolii. |
Meum est propositum in taberna mori | |
Et vinum apponere sitienti ori, | |
Ut dicant cum venerint angelorum chori: | |
"Deus sit propitius huic potatori." | |
Magis quam ecclesiam diligo tabernam: | |
Illam nullo tempore sprevi neque spernam | |
Donec fratres grisei veniant Falernam, | |
Ut cantent cum ebriis requiem aeternam. | |
Potatores singuli semper sunt benigni, | |
Iam senes quam iuvenes adsedentes igni; | |
Crucientur rustici qui non sunt tam digni | |
Ut potare valeant vinum boni ligni. | |
Vini mirabilia nolo pertransire: | |
Vinum facit vetulas leviter salire | |
Et ditescit pauperes, claudos facit ire, | |
Mutos ad facundiam et surdos audire. | |
Vinum super omnia bonum eligamus, | |
Nam purgamus vitia cum vina potamus. | |
Dum vini sit copia fortiter bibamus; | |
In schyphorum gloriam te Deum laudamus. | |
Diac: | Stramen. |
Evangelium | |
Sac: | Doleo vobiscum. |
Diac: | Et cum genitu tuo. |
Sac: | Frequentia falsati evangelii secundum Marcolfum. |
Diac: | Horreo vobis rustici. |
Sac: | In illo tempore: Potatores loquebantur ad invicem, dicentes: "Transeamus usque ad tabernam, et videamus si verum sit quod dictum est a Dolio illo." Et festinantes venerunt et invenerunt tabernam apertam ac mensam ornatam et Decios appositos super mensam. Cum autem intrassent, de claro cognoverunt verum esse quod dictum erat de Dolio. Et tabernarius cogitabat in corde suo eorum vestes nihil valere. Potatores vero diviserunt vestimenta sua, glorificantes Dolium et maledicentes Decios. |
Diac: | Decii pravitas. |
Sac: | Dolio vobiscum. |
Diac: | Et cum genitu tuo. |
Sac: | Ploremus. |
Offertorium | |
O fortissime Bacche qui dulcis es in ore nostro et sapor vini ad inebriandum nos, dilexisti iniustitiam, et odisti sobrietatem, propterea te destruet Decius tuus. Allernebria, per omnia pocula poculorum. | |
Diac: | Stramen. |
Sac: | Doleo vobiscum. |
Diac: | Et cum genitu tuo. |
Sac: | Sursum colla. |
Diac: | Habemus ad Dolium. |
Sac: | Gratias agamus Dolio et deo Baccho. |
Diac: | Vinum et mustum est. |
Praefatio | |
Sac: | Vinum et mustum iniquum est damnare Bacchoque iustum est gratias agere, qui est inferni ventripotens patronus per vinum et Dolium nostrum, qui propter vini donationem bibentibus clarus apparuit et, ipsis potantibus, est elevatus in schyphis, ut nos ebrietatis suae tribuerit participes. Et rideo cum miseris, nudis, miserrimisque potatoribus impietate ludentibus vinumque sine fine bibentibus: |
Planctus, planctus, planctus, decies, Decius Astaroth. Pleni sunt schyphi et patera tua. Maledictus qui venit in nomine Decii, perditio quoque in Deciis per omnia pocula poculorum. | |
Diac: | Stramen. |
Sac: | Ploremus. |
Oratio | |
Pater Bacche qui es in schyphis, sanctificetur bonum vinum. Adveniat damnum tuum. Fiat tempestas tua sicut in schypho sic etiam in taberna. Potum nostrum da nobis hodie. Et dimitte nobis pocula nostra, sicut et nos dimittimus compotatoribus nostris. Et sic nos inducas in ebrietatem, sed ne libera nos a vino. | |
Diac: | Stramen. |
Sac: | Per omnia pocula poculorum. |
Diac: | Stramen. |
Sac: | Pax schyphi vobiscum. |
Diac: | Et cum genitu tuo. |
Sac: | Manus Decii, qui tollis pocula scyhphi, da nos bibere. |
Diac: | Vos qui secuti estis Decium, sedebitis super duodecim sedes gustantes lagenas vini, dicit Decius. |
Sac: | Doleo vobiscum. |
Diac: | Et cum genitu tuo. |
Sac: | Ploremus. Deus qui multitudinem laicorum ad congregationem spiritualium vino madidorum pervenire fecisti, concede propitius ut de eorum laboribus vivamus in terris, et de eorum uxoribus, filiabus ac domicellis ad cordis oblectationem diu perfrui mereamur, per ipsum Dolium nostrum. |
Diac: | Stramen. |
Sac: | Doleo vobiscum. |
Diac: | Et cum genitu tuo. |
Sac: | Benedicamus Dolio. |
Diac: | Decii pravitas. |
Sac: | Ite, missa est. |
Finis |
(Originally printed and translated into English by Martha Bayles, in "Parody in the Middle Ages: the Latin Tradition", 1997)
Tertio autem ad missarum solennia transeamus. Sacerdotale quidem officium cum incipit Introibo, cum clerico respondente, sit ipsorum lusorum inductio et concordia ad ludendum. Introitus per cantum alte pronunciatus sit ludentium strepitus atque rumor. Kyrie eleison pluries replicatum contentio ludentium sit atque execratio quaedam, qua alternatim asserant atque dicant: Renego ego Deum, si non sic est. Cantus Gloria in exceìsis sit execrandum scelus blasphemiae contra Sanctos et amplius contra excelsum Deum: Virginis autem gloria, sit eius saeua blasphemia. Pro Dominus vobiscum: zara, quod interpretatur oriens, a meo sacerdote populo nuncietur, ut nomen meum clarius sit, sicut Esaiae 14 cap. me vocant dicentes, Quomodo cecidisti Lucifer, qui mane oriebaris? Et, licet mihi improperent casum illum, tamen intelligo non fuisse iustum. Oratio alte pronunciata sint alta suspiria de corde euulsa. Initium epistolae taliter nuncietur: Incipit epistola boni pabuli ad ebrios: Charissimi: Ebrii estote et manducate. Graduale sit ex ludo gradatim ruere in peccata. Euangelium, quod bonum nuncium, scilicet pro nobis, interpretatur, sit, cum dicitur a lusore : perdo: et socius, quasi clericus, dicit: vinco. Credo sit in lusoribus credere nunquam mori. Offertorium atque hostiae consecrandae sint in ludo oblatio argenteorum grossorum. Aurea vero patena sint ducati vel floreni in copia. Calix aureus sit crater splendide lotus et optimo mero plenus. Oratio vero sit in lusoribus intrinseca rodens ira. Cruces in missa mea saepius iteratae sit manus in taxillorum percussione et iracundiae furore. Praefatio vero sit, cum videlicet in ludo perdens lamentabiliter ait: Heu mihi, iam tantum perdidi. Alter respondeat: Proficiat tibi. Hostiae ac vini transubstantiatio sit substantiae unius in alterum translatio. Hostiae ad populum ostensio, sit taxillorum eleuatio. Pro praesentia angelorum, qui astant Christo consecrato, sit praesentia daemoniorum, qui astant cuicunque lusori scelerato. Tres partes hostiae, est perditio corporis, animae et substantiae. Communicatio sit denariorum imbursatio. Communionem annunciare sit ad tabernam post ludum inuitare. Postcommunio, sit crapula et inebriatio. Benedicamus Domino, sit ex desperatione Dei et Sanctorum maledictio. Vel si dicatur: Ite missa est, intelligitur quod anima cuiuslibet ludentis in nostris manibus data est. Meritum astantium missae nostrae sit cumulatio peccatorum. Crux omnibus astantibus in fine fiat, ut clarius innuatur quod omnes ludentes atque astantes, si impenitenter decesserint, aeternis cruciatibus damnabuntur. Haec igitur et omnia iubet mea tremenda maiestas a vobis omnibus per totam christianitatem disseminari atque per vos sub paena meae indignationis inuiolabiliter obseruari. Haec ait: Et statim omnes Daemones infernales se promptos corde, ore, & opere ad obedientiam obtulerunt, ac factis efficaciter compleuerunt. Ex his ecclesia malignantium, id est, lusorum exordium sumpsit, atque successum obtinuit contra ecclesiam Christi. Propterea in persona Domini Propheta ait, Odiui ecclesiam malignantium. Et haec de primo mysterio principali.