Dum autem, inter se colloquuntur, rex Thoas agressus est. Quem, Iphigenia his verbis elusit: "Diana," inquit, "irata est quod impii et scelerati homines in templum suum introducti sunt. Quam ob rem, ego statuam deae purgandi causa ad mare deferam. Tu autem abi civesque omnes iube in urbe regredi. Nulli enim licet divinam imaginem aspicere." Thoas, qui nullam fraudem suspicatus erat, mandata sacerdotis facturus abit. Refer, inquis, ad senatum. Id enim postulas et si hic ordo placere sibi decreverat te ire in exsilium, obtemperaturum te esse dicis. Non referam, id quod abhorret a meis moribus et tamen faciam ut intelligas quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catalina! Libera rem publicam metu! In exsilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere. Quid est, Catalina? Equid attendis? Equid animadvertis horum silentium? Patiuntur! Tacent! Quid exspectas auctoritatem loquentium, quorum volentatem tacitorum perspicis. Etsi Anci filii duo, antea irati fuerant, quod perigrinus Romae regnabat. Tum maior erat indignatio quoniam servo iam regnum patere videbatur. Regem igitur interficere regnumque occupare constituerunt. Ex pastoribus duo ferocissimi ad facinus delecti in vestibulo regiae specie rixae in se omnes apparitores converterunt. Unde vocati ad regem, dicere in vicem iussi sunt. Unus rem exponit. Dum intentus in eum, se rex totus avertit. Alter elatam securum in caput regis deiecit. Relicto in vulnere telo, ambo foras fugiunt. Tarquinium moribundum apparitores excipiunt, illos fugientes lictores comprehendunt.
Background by Morion. |