undefined
undefined
2 Thessalonians
-
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium
in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
-
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
-
gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut
dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas
uniuscuiusque omnium vestrum in invicem
-
ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro
patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et
tribulationibus quas sustinetis
-
in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei
pro quo et patimini
-
si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his
qui vos tribulant
-
et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione
Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius
-
in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum
et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu
-
qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a
gloria virtutis eius
-
cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis
fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium
nostrum super vos in die illo
-
in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos
vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et
opus fidei in virtute
-
ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis
et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu
Christi
-
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu
Christi et nostrae congregationis in ipsum
-
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per
spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos
quasi instet dies Domini
-
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio
primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis
-
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus
aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia
sit Deus
-
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam
vobis
-
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore
-
nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet
nunc donec de medio fiat
-
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus
interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus
sui
-
eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni
virtute et signis et prodigiis mendacibus
-
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod
caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent
-
ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant
mendacio
-
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed
consenserunt iniquitati
-
nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis
fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in
salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis
-
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in
adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi
-
itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis
sive per sermonem sive per epistulam nostram
-
ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater
noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem
bonam in gratia
-
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et
sermone bono
-
de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et
clarificetur sicut et apud vos
-
et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim
omnium est fides
-
fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a
malo
-
confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus
et facitis et facietis
-
Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et
patientia Christi
-
denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu
Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate
et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
-
ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam
non inquieti fuimus inter vos
-
neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et
fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
-
non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos
formam daremus vobis ad imitandum nos
-
nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam
si quis non vult operari nec manducet
-
audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil
operantes sed curiose agentes
-
his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in
Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem
manducent
-
vos autem fratres nolite deficere benefacientes
-
quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc
notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
-
et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut
fratrem
-
ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in
omni loco Dominus cum omnibus vobis
-
salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula
ita scribo
-
gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen
Next: 1 Timothy Prev: 1 Thessalonians Up