undefined
undefined
Amos
-
verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit
super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam
filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus
-
et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem
suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex
Carmeli
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super
quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris
ferreis Galaad
-
et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad
-
et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo
Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur
populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super
quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem
perfectam ut concluderet eam in Idumea
-
et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
-
et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de
Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt
reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super
quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem
perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum
-
et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super
quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio
fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra
furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem
-
mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon
et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit
praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum
-
et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius
in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
-
et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius
simul dicit Dominus
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super
quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis
Idumeae usque ad cinerem
-
et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et
morietur in sonitu Moab in clangore tubae
-
et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius
interficiam cum eo dicit Dominus
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super
quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et
mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua
post quae abierant patres eorum
-
et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem
-
haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super
quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento
iustum et pauperem pro calciamentis
-
qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam
humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut
violarent nomen sanctum meum
-
et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne
altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui
-
ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo
cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
-
ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi
vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei
-
et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus
vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit
Dominus
-
et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis
dicentes ne prophetetis
-
ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum
faeno
-
et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem
suam et robustus non salvabit animam suam
-
et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non
salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam
-
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa
dicit Dominus
-
audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii
Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti
dicens
-
tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae
idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras
-
numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis
-
numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid
dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid
adprehenderit
-
numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid
auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit
-
si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si
erit malum in civitate quod Dominus non fecit
-
quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit
secretum suum ad servos suos prophetas
-
leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis
non prophetabit
-
auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti
et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias
multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus
eius
-
et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes
iniquitatem et rapinas in aedibus suis
-
propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et
circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et
diripientur aedes tuae
-
haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis
duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui
habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti
-
audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus
exercituum
-
quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel
super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur
cornua altaris et cadent in terram
-
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt
domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus
-
audite verbum hoc vaccae pingues quae estis in monte
Samariae quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes
quae dicitis dominis vestris adferte et bibemus
-
iuravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient
super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in
ollis ferventibus
-
et per aperturas exibitis altera contra alteram et
proiciemini in Armon dicit Dominus
-
venite ad Bethel et impie agite ad Galgalam et multiplicate
praevaricationem et offerte mane victimas vestras tribus diebus
decimas vestras
-
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias
oblationes et adnuntiate sic enim voluistis filii Israhel dicit
Dominus Deus
-
unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus
vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris et non
estis reversi ad me dicit Dominus
-
ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses
superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et
super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars
super quam non plui aruit
-
et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam ut
biberent aquam et non sunt satiatae et non redistis ad me dicit
Dominus
-
percussi vos in vento urente et in aurugine multitudinem
hortorum vestrorum et vinearum vestrarum oliveta vestra et
ficeta vestra comedit eruca et non redistis ad me dicit Dominus
-
misi in vos mortem in via Aegypti percussi in gladio
iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et
ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras
et non redistis ad me dicit Dominus
-
subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et
facti estis quasi torris raptus de incendio et non redistis ad
me dicit Dominus
-
quapropter haec faciam tibi Israhel postquam autem haec
fecero tibi praeparare in occursum Dei tui Israhel
-
quia ecce formans montes et creans ventum et adnuntians
homini eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens
super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius
-
audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus
Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
-
virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui
suscitet eam
-
quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille
relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum
relinquentur in ea decem in domo Israhel
-
quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
-
et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in
Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel
erit inutilis
-
quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis
domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
-
qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra
relinquitis
-
facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane
tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et
effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
-
qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem
super potentem adfert
-
odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte
abominati sunt
-
idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam
electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et
non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non
bibetis vinum earum
-
quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra
hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
-
ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
-
quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus
exercituum vobiscum sicut dixistis
-
odite malum et diligite bonum et constituite in porta
iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis
Ioseph
-
propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in
omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur
vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui
sciunt plangere
-
et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in
medio tui dicit Dominus
-
vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies
Domini ista tenebrae et non lux
-
quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus
et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et
mordeat eum coluber
-
numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et
non splendor in ea
-
odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem
coetuum vestrorum
-
quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra
non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
-
aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae
non audiam
-
et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi
torrens fortis
-
numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto
quadraginta annis domus Israhel
-
et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem
idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
-
et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus
exercituum nomen eius
-
vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte
Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice
domum Israhel
-
transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam
et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna
horum si latior terminus eorum termino vestro est
-
qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio
iniquitatis
-
qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis
vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio
armenti
-
qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se
habere vasa cantici
-
bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et
nihil patiebantur super contritione Ioseph
-
quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et
auferetur factio lascivientium
-
iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus
exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et
tradam civitatem cum habitatoribus suis
-
quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi
morientur
-
et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat
ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est
numquid adhuc est apud te
-
et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis
nominis Domini
-
quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem
ruinis et domum minorem scissionibus
-
numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in
bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et
fructum iustitiae in absinthium
-
qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in
fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
-
ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus
Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque
ad torrentem Deserti
-
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce fictor lucustae in
principio germinantium serotini imbris et ecce serotinus post
tonsorem regis
-
et factum est cum consummasset comedere herbam terrae et
dixi Domine Deus propitius esto obsecro quis suscitabit Iacob
quia parvulus est
-
misertus est Dominus super hoc non erit dixit Dominus
-
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad
ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul
partem
-
et dixi Domine Deus quiesce obsecro quis suscitabit Iacob
quia parvulus est
-
misertus est Dominus super hoc sed et istud non erit dixit
Dominus Deus
-
haec ostendit mihi et ecce Dominus stans super murum litum
et in manu eius trulla cementarii
-
et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam
cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio
populi mei Israhel non adiciam ultra superinducere eum
-
et demolientur excelsa idoli et sanctificationes Israhel
desolabuntur et consurgam super domum Hieroboam in gladio
-
et misit Amasias sacerdos Bethel ad Hieroboam regem Israhel
dicens rebellavit contra te Amos in medio domus Israhel non
poterit terra sustinere universos sermones eius
-
haec enim dicit Amos in gladio morietur Hieroboam et
Israhel captivus migrabit de terra sua
-
et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram
Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis
-
et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia
sanctificatio regis est et domus regni est
-
et respondit Amos et dixit ad Amasiam non sum propheta et
non sum filius prophetae sed armentarius ego sum vellicans
sycomoros
-
et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me
Dominus vade propheta ad populum meum Israhel
-
et nunc audi verbum Domini tu dicis non prophetabis super
Israhel et non stillabis super domum idoli
-
propter hoc haec dicit Dominus uxor tua in civitate
fornicabitur et filii tui et filiae tuae in gladio cadent et
humus tua funiculo metietur et tu in terra polluta morieris et
Israhel captivus migrabit de terra sua
-
haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce uncinus pomorum
-
et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit
Dominus ad me venit finis super populum meum Israhel non
adiciam ultra ut pertranseam eum
-
et stridebunt cardines templi in die illa dicit Dominus Deus
multi morientur in omni loco proicietur silentium
-
audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis
egenos terrae
-
dicentes quando transibit mensis et venundabimus merces et
sabbatum et aperiemus frumentum ut inminuamus mensuram et
augeamus siclum et subponamus stateras dolosas
-
ut possideamus in argento egenos et pauperes pro
calciamentis et quisquilias frumenti vendamus
-
iuravit Dominus in superbia Iacob si oblitus fuero usque ad
finem omnia opera eorum
-
numquid super isto non commovebitur terra et lugebit omnis
habitator eius et ascendet quasi fluvius universus et eicietur
et defluet quasi rivus Aegypti
-
et erit in die illa dicit Dominus occidet sol meridie et
tenebrescere faciam terram in die luminis
-
et convertam festivitates vestras in luctum et omnia
cantica vestra in planctum et inducam super omne dorsum vestrum
saccum et super omne caput calvitium et ponam eam quasi luctum
unigeniti et novissima eius quasi diem amarum
-
ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam famem in terram
non famem panis neque sitim aquae sed audiendi verbum Domini
-
et commovebuntur a mari usque ad mare et ab aquilone usque
ad orientem circumibunt quaerentes verbum Domini et non
invenient
-
in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in
siti
-
qui iurant in delicto Samariae et dicunt vivit deus tuus
Dan et vivit via Bersabee et cadent et non resurgent ultra
-
vidi Dominum stantem super altare et dixit percute cardinem
et commoveantur superliminaria avaritia enim in capite omnium
et novissimum eorum in gladio interficiam non erit fuga eis
fugiet et non salvabitur ex eis qui fugerit
-
si descenderint usque ad infernum inde manus mea educet eos
et si ascenderint usque ad caelum inde detraham eos
-
et si absconditi fuerint in vertice Carmeli inde scrutans
auferam eos et si celaverint se ab oculis meis in fundo maris
ibi mandabo serpenti et mordebit eos
-
et si abierint in captivitatem coram inimicis suis ibi
mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in
malum et non in bonum
-
et Dominus Deus exercituum qui tangit terram et tabescet et
lugebunt omnes habitantes in ea et ascendet sicut rivus omnis
et defluet sicut fluvius Aegypti
-
qui aedificat in caelo ascensionem suam et fasciculum suum
super terram fundavit qui vocat aquas maris et effundit eas
super faciem terrae Dominus nomen eius
-
numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israhel
ait Dominus numquid non Israhel ascendere feci de terra Aegypti
et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene
-
ecce oculi Domini Dei super regnum peccans et conteram illud
a facie terrae verumtamen conterens non conteram domum Iacob
dicit Dominus
-
ecce enim ego mandabo et concutiam in omnibus gentibus domum
Israhel sicut concutitur in cribro et non cadet lapillus super
terram
-
in gladio morientur omnes peccatores populi mei qui dicunt
non adpropinquabit et non veniet super nos malum
-
in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et
reaedificabo aperturas murorum eius et ea quae corruerant
instaurabo et reaedificabo eum sicut diebus antiquis
-
ut possideant reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod
invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens haec
-
ecce dies veniunt dicit Dominus et conprehendet arator
messorem et calcator uvae mittentem semen et stillabunt montes
dulcedinem et omnes colles culti erunt
-
et convertam captivitatem populi mei Israhel et
aedificabunt civitates desertas et habitabunt et plantabunt
vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent
fructus eorum
-
et plantabo eos super humum suam et non evellam eos ultra
de terra sua quam dedi eis dicit Dominus Deus tuus
Next: Obadiah Prev: Joel Up