undefined
undefined
Ecclesiastes
-
verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
-
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia
vanitas
-
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat
sub sole
-
generatio praeterit et generatio advenit terra vero in
aeternum stat
-
oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique
renascens
-
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans
universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos
regreditur
-
omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum
unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
-
cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone
non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
-
quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod
factum est ipsum quod fiendum est
-
nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc
recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante
nos
-
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea
futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in
novissimo
-
ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
-
et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter
de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit
Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
-
vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et
adflictio spiritus
-
perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est
numerus
-
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et
praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et
mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
-
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam
erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset
labor et adflictio spiritus
-
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui
addit scientiam addat et laborem
-
dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar
bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas
-
risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis
-
cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut
animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam
donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus
est sub sole numero dierum vitae suae
-
magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas
-
feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis
arboribus
-
extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum
germinantium
-
possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta
quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me
in Hierusalem
-
coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac
provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias
filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina
fundenda
-
et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in
Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum
-
et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec
prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in
his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer
labore meo
-
cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant
manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in
omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub
sole
-
transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et
stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem
suum
-
et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam
quantum differt lux tenebris
-
sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat
et didici quod unus utriusque esset interitus
-
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit
quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam
locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset
vanitas
-
non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in
perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent
moritur doctus similiter et indoctus
-
et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse
universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem
spiritus
-
rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole
studiosissime laboravi habiturus heredem post me
-
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et
dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui
et est quicquam tam vanum
-
unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub
sole
-
nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et
sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo
vanitas et magnum malum
-
quid enim proderit homini de universo labore suo et
adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est
-
cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per
noctem mente requiescit et haec non vanitas est
-
nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae
suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est
-
quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego
-
homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et
scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et
curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit
Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis
-
omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub
caelo
-
tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et
tempus evellendi quod plantatum est
-
tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et
tempus aedificandi
-
tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus
saltandi
-
tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus
amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus
-
tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et
tempus abiciendi
-
tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et
tempus loquendi
-
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus
pacis
-
quid habet amplius homo de labore suo
-
vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut
distendantur in ea
-
cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit
disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est
Deus ab initio usque ad finem
-
et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere
bene in vita sua
-
omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de
labore suo hoc donum Dei est
-
didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in
perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae
fecit Deus ut timeatur
-
quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt
et Deus instaurat quod abiit
-
vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco
iustitiae iniquitatem
-
et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et
tempus omni rei tunc erit
-
dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et
ostenderet similes esse bestiis
-
idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa
utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur
similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius
cuncta subiacent vanitati
-
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in
terram pariter revertentur
-
quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si
spiritus iumentorum descendat deorsum
-
et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in
opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut
post se futura cognoscat
-
verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et
lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere
eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos
-
et laudavi magis mortuos quam viventes
-
et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec
vidit mala quae sub sole fiunt
-
rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias
animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et
cura superflua est
-
stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens
-
melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum
labore et adflictione animi
-
considerans repperi et aliam vanitatem sub sole
-
unus est et secundum non habet non filium non fratrem et
tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec
recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc
quoque vanitas est et adflictio pessima
-
melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim
emolumentum societatis suae
-
si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum
ruerit non habet sublevantem
-
et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet
-
et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei
funiculus triplex difficile rumpitur
-
melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui
nescit providere in posterum
-
quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad
regnum et alius natus in regno inopia consumatur
-
vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente
secundo qui consurgit pro eo
-
infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et
qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas
et adflictio spiritus
-
custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior
est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid
faciant mali
-
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad
proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super
terram idcirco sint pauci sermones tui
-
multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus
invenitur stultitia
-
si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei
infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
-
multoque melius est non vovere quam post votum promissa non
conplere
-
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas
coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super
sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
-
ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones
innumeri tu vero Deum time
-
si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et
subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio
quia excelso alius excelsior est et super hos quoque
eminentiores sunt alii
-
et insuper universae terrae rex imperat servienti
-
avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus
non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
-
ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid
prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
-
dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat
saturitas autem divitis non sinit dormire eum
-
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae
conservatae in malum domini sui
-
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in
summa egestate erit
-
sicut egressus est nudus de utero matris suae sic
revertetur et nihil auferet secum de labore suo
-
miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur
quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
-
cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis
multis et in aerumna atque tristitia
-
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et
fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole
numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars
illius
-
et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam
potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua
et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
-
non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus
occupet deliciis cor eius
-
est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens
apud homines
-
vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et
nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit
ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit
illud hoc vanitas et magna miseria est
-
si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et
plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis
substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod
melior illo sit abortivus
-
frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione
delebitur nomen eius
-
non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
-
etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit
perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
-
omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non
impletur
-
quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut
pergat illuc ubi est vita
-
melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias
sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
-
qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod
homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio
contendere
-
verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
-
quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid
conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et
tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare
quid post eum futurum sub sole sit
-
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis
die nativitatis
-
melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in
illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat
quid futurum sit
-
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur
animus delinquentis
-
cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi
laetitia
-
melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione
decipi
-
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus
stulti sed et hoc vanitas
-
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
-
melior est finis orationis quam principium melior est
patiens arrogante
-
ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti
requiescit
-
ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora
fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
-
utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest
videntibus solem
-
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc
autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt
possessori suo
-
considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille
despexerit
-
in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim
hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum
iustas querimonias
-
haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in
iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
-
noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est
ne obstupescas
-
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in
tempore non tuo
-
bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas
manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
-
sapientia confortabit sapientem super decem principes
civitatis
-
non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non
peccet
-
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor
tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
-
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti
aliis
-
cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa
longius recessit a me
-
multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
-
lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et
quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem
stulti et errorem inprudentium
-
et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum
est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo
effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
-
ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut
invenirem rationem
-
quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille
unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
-
solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et
ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens
est et quis cognovit solutionem verbi
-
sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus
faciem illius commutavit
-
ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei
-
ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere
malo quia omne quod voluerit faciet
-
et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam
potest quare ita facis
-
qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus
et responsionem cor sapientis intellegit
-
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis
adflictio
-
quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio
-
non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet
potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello
neque salvabit impietas impium
-
omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus
quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum
suum
-
vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco
sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum
sed et hoc vanitas est
-
etenim quia non profertur cito contra malos sententia
absque ullo timore filii hominum perpetrant mala
-
attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per
patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus
Deum qui verentur faciem eius
-
non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi
umbra transeant qui non timent faciem Dei
-
est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus
multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui
ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc
vanissimum iudico
-
laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub
sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum
secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus
sub sole
-
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem
distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac
noctibus somnum oculis non capit
-
et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo
invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus
laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit
sapiens se nosse non poterit repperire
-
omnia haec tractavi in corde meo ut curiose intellegerem
sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei et tamen
nescit homo utrum amore an odio dignus sit
-
sed omnia in futuro servantur incerta eo quod universa aeque
eveniant iusto et impio bono et malo mundo et inmundo immolanti
victimas et sacrificia contemnenti sicut bonus sic et peccator
ut periurus ita et ille qui verum deierat
-
hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt quia eadem
cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur
malitia et contemptu in vita sua et post haec ad inferos
deducentur
-
nemo est qui semper vivat et qui huius rei habeat fiduciam
melior est canis vivens leone mortuo
-
viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil
noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni
tradita est memoria eorum
-
amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent
partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur
-
vade ergo et comede in laetitia panem tuum et bibe cum
gaudio vinum tuum quia Deo placent opera tua
-
omni tempore sint vestimenta tua candida et oleum de capite
tuo non deficiat
-
perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae
instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore
vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod
laboras sub sole
-
quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia
nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud
inferos quo tu properas
-
verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec
fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec
artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus
-
nescit homo finem suum sed sicut pisces capiuntur hamo et
sicut aves conprehenduntur laqueo sic capiuntur homines tempore
malo cum eis extemplo supervenerit
-
hanc quoque vidi sub sole sapientiam et probavi maximam
-
civitas parva et pauci in ea viri venit contra eam rex
magnus et vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum et
perfecta est obsidio
-
inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per
sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis
illius pauperis
-
et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo
ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt
audita
-
verba sapientium audiuntur in silentio plus quam clamor
principis inter stultos
-
melior est sapientia quam arma bellica et qui in uno
peccaverit multa bona perdet
-
muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est
sapientia et gloria parva ad tempus stultitia
-
cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra
illius
-
sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes
stultos aestimat
-
si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum
tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima
-
est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a
facie principis
-
positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere
deorsum
-
vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos
super terram
-
qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem
mordebit eum coluber
-
qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit
ligna vulnerabitur ab eis
-
si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed
hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam
sequitur sapientia
-
si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui
occulte detrahit
-
verba oris sapientis gratia et labia insipientis
praecipitabunt eum
-
initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius
error pessimus
-
stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit
et quod post futurum est quis illi poterit indicare
-
labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere
-
vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane
comedunt
-
beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes
vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam
-
in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate
manuum perstillabit domus
-
in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et
pecuniae oboedient omnia
-
in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi
tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam
et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam
-
mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa
tempora invenies illum
-
da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum
sit mali super terram
-
si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si
ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco
ceciderit ibi erit
-
qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes
numquam metet
-
quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione
conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui
fabricator est omnium
-
mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua
quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque
simul melius erit
-
dulce lumen et delectabile est oculis videre solem
-
si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus
fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum
qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita
-
laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor
tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et
in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his
adducet te Deus in iudicium
-
aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua
adulescentia enim et voluptas vana sunt
-
memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae antequam
veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus
dicas non mihi placent
-
antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et
revertantur nubes post pluviam
-
quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri
fortissimi et otiosae erunt molentes inminuto numero et
tenebrescent videntes per foramina
-
et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis et
consurgent ad vocem volucris et obsurdescent omnes filiae
carminis
-
excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit
amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis
quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in
platea plangentes
-
antequam rumpatur funis argenteus et recurrat vitta aurea
et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super
cisternam
-
et revertatur pulvis in terram suam unde erat et spiritus
redeat ad Deum qui dedit illum
-
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas
-
cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et
enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas
multas
-
quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos
ac veritate plenos
-
verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum
defixi quae per magistrorum concilium data sunt a pastore uno
-
his amplius fili mi ne requiras faciendi plures libros
nullus est finis frequensque meditatio carnis adflictio est
-
finem loquendi omnes pariter audiamus Deum time et mandata
eius observa hoc est enim omnis homo
-
et cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni
errato sive bonum sive malum sit
Next: Song of Solomon Prev: Proverbs Up