undefined
undefined
Job
-
vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et
rectus ac timens Deum et recedens a malo
-
natique sunt ei septem filii et tres filiae
-
et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia
camelorum quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac
familia multa nimis eratque vir ille magnus inter omnes
Orientales
-
et ibant filii eius et faciebant convivium per domos
unusquisque in die suo et mittentes vocabant tres sorores suas
ut comederent et biberent cum eis
-
cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos
Iob et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat
holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii
mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Iob
cunctis diebus
-
quadam autem die cum venissent filii Dei ut adsisterent
coram Domino adfuit inter eos etiam Satan
-
cui dixit Dominus unde venis qui respondens ait circuivi
terram et perambulavi eam
-
dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob
quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et
timens Deum ac recedens a malo
-
cui respondens Satan ait numquid frustra timet Iob Deum
-
nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque
substantiam per circuitum operibus manuum eius benedixisti et
possessio illius crevit in terra
-
sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae
possidet nisi in facie tua benedixerit tibi
-
dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quae habet in
manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque
est Satan a facie Domini
-
cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et
biberent vinum in domo fratris sui primogeniti
-
nuntius venit ad Iob qui diceret boves arabant et asinae
pascebantur iuxta eos
-
et inruerunt Sabei tuleruntque omnia et pueros percusserunt
gladio et evasi ego solus ut nuntiarem tibi
-
cumque adhuc ille loqueretur venit alter et dixit ignis Dei
cecidit e caelo et tactas oves puerosque consumpsit et effugi
ego solus ut nuntiarem tibi
-
sed et illo adhuc loquente venit alius et dixit Chaldei
fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos
necnon et pueros percusserunt gladio et ego fugi solus ut
nuntiarem tibi
-
loquebatur ille et ecce alius intravit et dixit filiis tuis
et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui
primogeniti
-
repente ventus vehemens inruit a regione deserti et
concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit
liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem
tibi
-
tunc surrexit Iob et scidit tunicam suam et tonso capite
corruens in terram adoravit
-
et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus
revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini
benedictum
-
in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra
Deum locutus est
-
factum est autem cum quadam die venissent filii Dei et
starent coram Domino venisset quoque Satan inter eos et staret
in conspectu eius
-
ut diceret Dominus ad Satan unde venis qui respondens ait
circuivi terram et perambulavi eam
-
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum
Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus
timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu
autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra
-
cui respondens Satan ait pellem pro pelle et cuncta quae
habet homo dabit pro anima sua
-
alioquin mitte manum tuam et tange os eius et carnem et tunc
videbis quod in facie benedicat tibi
-
dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen
animam illius serva
-
egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere
pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
-
qui testa saniem deradebat sedens in sterquilinio
-
dixit autem illi uxor sua adhuc tu permanes in simplicitate
tua benedic Deo et morere
-
qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona
suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus
his non peccavit Iob labiis suis
-
igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset
ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad
Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter
venientes visitarent eum et consolarentur
-
cumque levassent procul oculos suos non cognoverunt eum et
exclamantes ploraverunt scissisque vestibus sparserunt pulverem
super caput suum in caelum
-
et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem
noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem
esse vehementem
-
post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
-
et locutus est
-
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est
conceptus est homo
-
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper
et non inlustret lumine
-
obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et
involvatur amaritudine
-
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in
diebus anni nec numeretur in mensibus
-
sit nox illa solitaria nec laude digna
-
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare
Leviathan
-
obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non
videat nec ortum surgentis aurorae
-
quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec
abstulit mala ab oculis meis
-
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim
perii
-
quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
-
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
-
cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi
solitudines
-
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos
suas argento
-
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui
concepti non viderunt lucem
-
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi
robore
-
et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem
exactoris
-
parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
-
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine
animae sunt
-
qui expectant mortem et non venit quasi effodientes
thesaurum
-
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
-
viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus
tenebris
-
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic
rugitus meus
-
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
-
nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super
me indignatio
-
respondens autem Eliphaz Themanites dixit
-
si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed
conceptum sermonem tenere quis possit
-
ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
-
vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia
confortasti
-
nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et
conturbatus es
-
timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum
tuarum
-
recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut
quando recti deleti sint
-
quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant
dolores et metunt eos
-
flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
-
rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum
contriti sunt
-
tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis
dissipati sunt
-
porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive
suscepit auris mea venas susurri eius
-
in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare
homines
-
pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
-
et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili
carnis meae
-
stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram
oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
-
numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore
suo purior erit vir
-
ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis
repperit pravitatem
-
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum
habent fundamentum consumentur velut a tinea
-
de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus
intellegit in aeternum peribunt
-
qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et
non in sapientia
-
voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum
convertere
-
vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit
invidia
-
ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius
statim
-
longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et
non erit qui eruat
-
cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et
ebibent sitientes divitias eius
-
nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
-
homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
-
quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium
meum
-
qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
-
qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis
universa
-
qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
-
qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere
manus eorum quod coeperant
-
qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium
pravorum dissipat
-
per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt
in meridie
-
porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti
pauperem
-
et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
-
beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo
Domini ne reprobes
-
quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius
sanabunt
-
in sex tribulationibus liberabit te et in septima non
tanget te malum
-
in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
-
a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem
cum venerit
-
in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non
formidabis
-
sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae
pacificae erunt tibi
-
et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans
speciem tuam non peccabis
-
scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies
tua quasi herba terrae
-
ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus
in tempore suo
-
ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente
pertracta
-
respondens autem Iob dixit
-
utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et
calamitas quam patior in statera
-
quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea
dolore sunt plena
-
quia sagittae Domini in me sunt quarum indignatio ebibit
spiritum meum et terrores Domini militant contra me
-
numquid rugiet onager cum habuerit herbam aut mugiet bos cum
ante praesepe plenum steterit
-
aut poterit comedi insulsum quod non est sale conditum aut
potest aliquis gustare quod gustatum adfert mortem
-
quae prius tangere nolebat anima mea nunc prae angustia cibi
mei sunt
-
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi
Deus
-
et qui coepit ipse me conterat solvat manum suam et succidat
me
-
et haec mihi sit consolatio ut adfligens me dolore non
parcat nec contradicam sermonibus Sancti
-
quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis
meus ut patienter agam
-
nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea aerea est
-
ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei
recesserunt a me
-
qui tollit ab amico suo misericordiam timorem Domini
derelinquit
-
fratres mei praeterierunt me sicut torrens qui raptim
transit in convallibus
-
qui timent pruinam inruet super eos nix
-
tempore quo fuerint dissipati peribunt et ut incaluerit
solventur de loco suo
-
involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum
et peribunt
-
considerate semitas Theman itinera Saba et expectate
paulisper
-
confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et
pudore cooperti sunt
-
nunc venistis et modo videntes plagam meam timetis
-
numquid dixi adferte mihi et de substantia vestra donate
mihi
-
vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite
me
-
docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite
me
-
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus
sit qui possit arguere
-
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum
verba profertis
-
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum
vestrum
-
verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte
an mentiar
-
respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod
iustum est iudicate
-
et non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus
meis stultitia personabit
-
militia est vita hominis super terram et sicut dies
mercennarii dies eius
-
sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius
praestolatur finem operis sui
-
sic et ego habui menses vacuos et noctes laboriosas
enumeravi mihi
-
si dormiero dico quando consurgam et rursum expectabo
vesperam et replebor doloribus usque ad tenebras
-
induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea
aruit et contracta est
-
dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur
et consumpti sunt absque ulla spe
-
memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus
meus ut videat bona
-
nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non
subsistam
-
sicut consumitur nubes et pertransit sic qui descenderit ad
inferos non ascendet
-
nec revertetur ultra in domum suam neque cognoscet eum
amplius locus eius
-
quapropter et ego non parcam ori meo loquar in tribulatione
spiritus mei confabulabor cum amaritudine animae meae
-
numquid mare sum ego aut cetus quia circumdedisti me
carcere
-
si dixero consolabitur me lectulus meus et relevabor
loquens mecum in strato meo
-
terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties
-
quam ob rem elegit suspendium anima mea et mortem ossa mea
-
desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim
sunt dies mei
-
quid est homo quia magnificas eum aut quia ponis erga eum
cor tuum
-
visitas eum diluculo et subito probas illum
-
usquequo non parces mihi nec dimittis me ut gluttiam
salivam meam
-
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me
contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
-
cur non tolles peccatum meum et quare non auferes
iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me
quaesieris non subsistam
-
respondens autem Baldad Suites dixit
-
usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris
tui
-
numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit
quod iustum est
-
etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu
iniquitatis suae
-
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem
fueris deprecatus
-
si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et
pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
-
in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua
multiplicentur nimis
-
interroga enim generationem pristinam et diligenter
investiga patrum memoriam
-
hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies
nostri sunt super terram
-
et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo
proferent eloquia
-
numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet
carectum sine aqua
-
cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas
arescit
-
sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae
peribit
-
non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum
fiducia eius
-
innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non
consurget
-
humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen
eius egreditur
-
super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter
lapides commorabitur
-
si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non
novi te
-
haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii
germinentur
-
Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
-
donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
-
qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum
impiorum non subsistet
-
et respondens Iob ait
-
vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo
conpositus Deo
-
si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum
pro mille
-
sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem
habuit
-
qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in
furore suo
-
qui commovet terram de loco suo et columnae eius
concutiuntur
-
qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi
sub signaculo
-
qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
-
qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
-
qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum
non est numerus
-
si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
-
si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere
potest cur facis
-
Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur
qui portant orbem
-
quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis
meis cum eo
-
qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed
meum iudicem deprecabor
-
et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit
vocem meam
-
in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea
etiam sine causa
-
non concedit requiescere spiritum meum et implet me
amaritudinibus
-
si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas
iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
-
si iustificare me voluero os meum condemnabit me si
innocentem ostendere pravum me conprobabit
-
etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et
taedebit me vitae meae
-
unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse
consumit
-
si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum
rideat
-
terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit
quod si non ille est quis ergo est
-
dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non
viderunt bonum
-
pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila
volans ad escam
-
cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et
dolore torqueor
-
verebar omnia opera mea sciens quod non parceres
delinquenti
-
si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
-
si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut
mundissimae manus meae
-
tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta
mea
-
neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui
mecum in iudicio ex aequo possit audiri
-
non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in
ambobus
-
auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
-
loquar et non timebo eum neque enim possum metuens
respondere
-
taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium
meum loquar in amaritudine animae meae
-
dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
-
numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me
opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
-
numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu
videbis
-
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut
humana sunt tempora
-
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
-
et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu
tua possit eruere
-
manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu
et sic repente praecipitas me
-
memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem
reduces me
-
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
-
pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis
conpegisti me
-
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua
custodivit spiritum meum
-
licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum
memineris
-
si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate
mea mundum me esse non pateris
-
et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo
caput saturatus adflictione et miseria
-
et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque
mirabiliter me crucias
-
instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam
adversum me et poenae militant in me
-
quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne
oculus me videret
-
fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
-
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte
ergo me ut plangam paululum dolorem meum
-
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et
opertam mortis caligine
-
terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus
ordo et sempiternus horror inhabitans
-
respondens autem Sophar Naamathites dixit
-
numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus
iustificabitur
-
tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo
confutaberis
-
dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in
conspectu tuo
-
atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua
tibi
-
ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex
esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo
quam meretur iniquitas tua
-
forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum
Omnipotentem repperies
-
excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et
unde cognosces
-
longior terrae mensura eius et latior mari
-
si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis
contradicet ei
-
ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem
nonne considerat
-
vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri
se liberum natum putat
-
tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
-
si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non
manserit in tabernaculo tuo iniustitia
-
tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris
stabilis et non timebis
-
miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae
praeterierint recordaberis
-
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et
cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
-
et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus
dormies
-
requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur
faciem tuam plurimi
-
oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis
et spes eorum abominatio animae
-
respondens autem Iob dixit
-
ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
-
et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis
enim haec quae nostis ignorat
-
qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et
exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
-
lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus
statutum
-
abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum
cum ipse dederit omnia in manibus eorum
-
nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli
et indicabunt tibi
-
loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces
maris
-
quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
-
in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae
carnis hominis
-
nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
-
in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
-
apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium
et intellegentiam
-
si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit
hominem nullus est qui aperiat
-
si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas
subvertent terram
-
apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et
decipientem et eum qui decipitur
-
adducit consiliarios in stultum finem et iudices in
stuporem
-
balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
-
ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
-
commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
-
effundit despectionem super principes et eos qui oppressi
fuerant relevans
-
qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem
umbram mortis
-
qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in
integrum restituet
-
qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut
frustra incedant per invium
-
palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos
faciet quasi ebrios
-
ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et
intellexi singula
-
secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri
sum
-
sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
-
prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores
perversorum dogmatum
-
atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
-
audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum
adtendite
-
numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini
dolos
-
numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
-
aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut
homo vestris fraudulentiis
-
ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius
accipitis
-
statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet
super vos
-
memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum
cervices vestrae
-
tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens
suggesserit
-
quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam
porto in manibus meis
-
etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas
in conspectu eius arguam
-
et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu
eius omnis hypocrita
-
audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
-
si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
-
quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
-
duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non
abscondar
-
manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
-
et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu
responde mihi
-
quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et
delicta ostende mihi
-
cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
-
contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam
et stipulam siccam persequeris
-
scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis
peccatis adulescentiae meae
-
posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas
meas et vestigia pedum meorum considerasti
-
qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum
quod comeditur a tinea
-
homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis
miseriis
-
quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et
numquam in eodem statu permanet
-
et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et
adducere eum tecum in iudicium
-
quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne
tu qui solus es
-
breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est
constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt
-
recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut
mercennarii dies eius
-
lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et
rami eius pullulant
-
si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus
fuerit truncus illius
-
ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum
plantatum est
-
homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus
ubi quaeso est
-
quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus
arescat
-
sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum
non evigilabit nec consurget de somno suo
-
quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut
abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi
tempus in quo recorderis mei
-
putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus
nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea
-
vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum
porriges dexteram
-
tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis
meis
-
signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti
iniquitatem meam
-
mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo
-
lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra
consumitur et homines ergo similiter perdes
-
roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret
inmutabis faciem eius et emittes eum
-
sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non
intelleget
-
attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super
semet ipso lugebit
-
respondens autem Eliphaz Themanites dixit
-
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et
implebit ardore stomachum suum
-
arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod
tibi non expedit
-
quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram
Deo
-
docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam
blasphemantium
-
condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt
tibi
-
numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus
-
numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius
sapientia
-
quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus
-
et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam
patres tui
-
numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua
prava hoc prohibent
-
quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos
habes oculos
-
quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore
huiuscemodi sermones
-
quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat
natus de muliere
-
ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt
mundi in conspectu eius
-
quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi
aquas iniquitatem
-
ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi
-
sapientes confitentur et non abscondunt patres suos
-
quibus solis data est terra et non transibit alienus per
eos
-
cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum
incertus est tyrannidis eius
-
sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit
ille insidias suspicatur
-
non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans
undique gladium
-
cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit
in manu eius tenebrarum dies
-
terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut
regem qui praeparatur ad proelium
-
tetendit enim adversus Deum manum suam et contra
Omnipotentem roboratus est
-
cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice
armatus est
-
operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina
dependet
-
habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis
quae in tumulos sunt redactae
-
non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet
in terra radicem suam
-
non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et
auferetur spiritu oris sui
-
non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio
redimendus sit
-
antequam dies eius impleantur peribit et manus eius
arescet
-
laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi
oliva proiciens florem suum
-
congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit
tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt
-
concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius
praeparat dolos
-
respondens autem Iob dixit
-
audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos
estis
-
numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi
molestum est si loquaris
-
poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset
anima vestra pro anima mea
-
consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum
super vos
-
roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
-
sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et
si tacuero non recedet a me
-
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti
sunt omnes artus mei
-
rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur
falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
-
collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit
contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me
intuitus est
-
aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt
maxillam meam satiati sunt poenis meis
-
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me
tradidit
-
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit
cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
-
circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non
pepercit et effudit in terra viscera mea
-
concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
-
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
-
facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
-
haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem
mundas ad Deum preces
-
terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te
latendi clamor meus
-
ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in
excelsis
-
verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
-
atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur
filius hominis cum collega suo
-
ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non
revertar ambulo
-
spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum
mihi superest sepulchrum
-
non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
-
libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra
me
-
cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non
exaltabuntur
-
praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
-
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram
eis
-
caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi
in nihili redacta sunt
-
stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam
suscitabitur
-
et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet
fortitudinem
-
igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in
vobis ullum sapientem
-
dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt
torquentes cor meum
-
noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero
lucem
-
si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi
lectulum meum
-
putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea
vermibus
-
ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis
considerat
-
in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne
saltim ibi erit requies mihi
-
respondens autem Baldad Suites dixit
-
usque ad quem finem verba iactabitis intellegite prius et
sic loquamur
-
quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis
-
qui perdis animam tuam in furore tuo numquid propter te
derelinquetur terra et transferentur rupes de loco suo
-
nonne lux impii extinguetur nec splendebit flamma ignis
eius
-
lux obtenebrescet in tabernaculo illius et lucerna quae
super eum est extinguetur
-
artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum
consilium suum
-
inmisit enim in rete pedes suos et in maculis eius ambulat
-
tenebitur planta illius laqueo et exardescet contra eum
sitis
-
abscondita est in terra pedica eius et decipula illius
super semitam
-
undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius
-
adtenuetur fame robur eius et inedia invadat costas illius
-
devoret pulchritudinem cutis eius consumat brachia illius
primogenita mors
-
avellatur de tabernaculo suo fiducia eius et calcet super
eum quasi rex interitus
-
habitent in tabernaculo illius socii eius qui non est
aspergatur in tabernaculo eius sulphur
-
deorsum radices eius siccentur sursum autem adteratur
messis eius
-
memoria illius pereat de terra et non celebretur nomen
eius in plateis
-
expellet eum de luce in tenebras et de orbe transferet eum
-
non erit semen eius neque progenies in populo suo nec
ullae reliquiae in regionibus eius
-
in die eius stupebunt novissimi et primos invadet horror
-
haec sunt ergo tabernacula iniqui et iste locus eius qui
ignorat Deum
-
respondens autem Iob dixit
-
usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
-
en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
-
nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
-
at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
-
saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio
adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
-
ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non
est qui iudicet
-
semitam meam circumsepsit et transire non possum et in
calle meo tenebras posuit
-
spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
-
destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori
abstulit spem meam
-
iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi
hostem suum
-
simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me
et obsederunt in gyro tabernaculum meum
-
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni
recesserunt a me
-
dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti
sunt mei
-
inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum
habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
-
servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar
illum
-
halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
-
stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem
detrahebant mihi
-
abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime
diligebam aversatus est me
-
pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et
derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
-
miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia
manus Domini tetigit me
-
quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis
saturamini
-
quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det
ut exarentur in libro
-
stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in
silice
-
scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de
terra surrecturus sim
-
et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo
Deum
-
quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et
non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
-
quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi
inveniamus contra eum
-
fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum
gladius est et scitote esse iudicium
-
respondens autem Sophar Naamathites dixit
-
idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in
diversa rapitur
-
doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae
meae respondebit mihi
-
hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram
-
quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad
instar puncti
-
si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius
nubes tetigerit
-
quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant
dicent ubi est
-
velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio
nocturna
-
oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur
eum locus suus
-
filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei
dolorem suum
-
ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo
in pulverem dormient
-
cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud
sub lingua sua
-
parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture
suo
-
panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum
intrinsecus
-
divitias quas devoravit evomet et de ventre illius
extrahet eas Deus
-
caput aspidum suget occidet eum lingua viperae
-
non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri
-
luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta
multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit
-
quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non
aedificavit eam
-
nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat
possidere non poterit
-
non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de
bonis eius
-
cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor
inruet in eum
-
utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram
furoris sui et pluat super illum bellum suum
-
fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum
-
eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in
amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles
-
omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit
eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in
tabernaculo suo
-
revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget
adversus eum
-
apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris
Dei
-
haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum
eius a Domino
-
respondens autem Iob dixit
-
audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam
-
sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur
verba ridete
-
numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non
debeam contristari
-
adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori
vestro
-
et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit
carnem meam tremor
-
quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique
divitiis
-
semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et
nepotum in conspectu eorum
-
domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei
super illos
-
bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est
privata fetu suo
-
egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum
exultant lusibus
-
tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi
-
ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna
descendunt
-
qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum
nolumus
-
quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest
si oraverimus illum
-
verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium
impiorum longe sit a me
-
quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis
inundatio et dolores dividet furoris sui
-
erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam
turbo dispergit
-
Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum
reddiderit tunc sciet
-
videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore
Omnipotentis bibet
-
quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si
numerus mensuum eius dimidietur
-
numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos
iudicat
-
iste moritur robustus et sanus dives et felix
-
viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius
inrigantur
-
alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis
opibus
-
et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos
-
certe novi cogitationes vestras et sententias contra me
iniquas
-
dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula
impiorum
-
interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum
intellegere cognoscetis
-
quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem
furoris ducitur
-
quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet
illi
-
ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum
vigilabit
-
dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet
et ante se innumerabiles
-
quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra
repugnare ostensa sit veritati
-
respondens autem Eliphaz Themanites dixit
-
numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae
fuerit scientiae
-
quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si
inmaculata fuerit via tua
-
numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium
-
et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas
iniquitates tuas
-
abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos
spoliasti vestibus
-
aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem
-
in fortitudine brachii tui possidebas terram et
potentissimus obtinebas eam
-
viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti
-
propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido
subita
-
et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum
inundantium non oppressurum
-
an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum
vertices sublimetur
-
et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem
iudicat
-
nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa
cardines caeli perambulat
-
numquid semitam saeculorum custodire cupis quam
calcaverunt viri iniqui
-
qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit
fundamentum eorum
-
qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit
facere Omnipotens aestimabant eum
-
cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia
procul sit a me
-
videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos
-
nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum
devoravit ignis
-
adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis
fructus optimos
-
suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde
tuo
-
si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe
facies iniquitatem a tabernaculo tuo
-
dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos
-
eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum
coacervabitur tibi
-
tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad
Deum faciem tuam
-
rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes
-
decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit
lumen
-
qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui
inclinaverit oculos suos ipse salvabitur
-
salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum
suarum
-
respondens autem Iob dixit
-
nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae
meae adgravata est super gemitum meum
-
quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam
usque ad solium eius
-
ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibus
-
ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid
loquatur mihi
-
nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis
suae mole me premat
-
proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam
iudicium meum
-
si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non
intellegam eum
-
si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam
ad dextram non videbo illum
-
ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod
per ignem transit
-
vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et
non declinavi ex ea
-
a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo
abscondi verba oris eius
-
ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem
eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit
-
cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia
praesto sunt ei
-
et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum
timore sollicitor
-
Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me
-
non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam
operuit caligo
-
ab Omnipotente non sunt abscondita tempora qui autem
noverunt eum ignorant dies illius
-
alii terminos transtulerunt diripuerunt greges et paverunt
eos
-
asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore
bovem viduae
-
subverterunt pauperum viam et oppresserunt pariter
mansuetos terrae
-
alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum
vigilantesque ad praedam praeparant panem liberis
-
agrum non suum demetunt et vineam eius quem vi oppresserunt
vindemiant
-
nudos dimittunt homines indumenta tollentes quibus non est
operimentum in frigore
-
quos imbres montium rigant et non habentes velamen
amplexantur lapides
-
vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem
spoliaverunt
-
nudis et incedentibus absque vestitu et esurientibus
tulerunt spicas
-
inter acervos eorum meridiati sunt qui calcatis
torcularibus sitiunt
-
de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum
clamavit et Deus inultum abire non patitur
-
ipsi fuerunt rebelles luminis nescierunt vias eius nec
reversi sunt per semitas illius
-
mane primo consurgit homicida interficit egenum et
pauperem per noctem vero erit quasi fur
-
oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit
oculus et operiet vultum suum
-
perfodit in tenebris domos sicut in die condixerant sibi
et ignoraverunt lucem
-
si subito apparuerit aurora arbitrantur umbram mortis et
sic in tenebris quasi in luce ambulant
-
levis est super faciem aquae maledicta sit pars eius in
terra nec ambulet per viam vinearum
-
ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad
inferos peccatum illius
-
obliviscatur eius misericordia dulcedo illius vermes non
sit in recordatione sed conteratur quasi lignum infructuosum
-
pavit enim sterilem et quae non parit et viduae bene non
fecit
-
detraxit fortes in fortitudine sua et cum steterit non
credet vitae suae
-
dedit ei Deus locum paenitentiae et ille abutitur eo in
superbiam oculi autem eius sunt in viis illius
-
elevati sunt ad modicum et non subsistent et humiliabuntur
sicut omnia et auferentur et sicut summitates spicarum
conterentur
-
quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum
et ponere ante Deum verba mea
-
respondens autem Baldad Suites dixit
-
potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in
sublimibus suis
-
numquid est numerus militum eius et super quem non surget
lumen illius
-
numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere
mundus natus de muliere
-
ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in
conspectu eius
-
quanto magis homo putredo et filius hominis vermis
-
respondens autem Iob dixit
-
cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium
eius qui non est fortis
-
cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet
sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam
-
quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum
-
ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis
-
nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum
perditioni
-
qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram
super nihili
-
qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter
deorsum
-
qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam
suam
-
terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et
tenebrae
-
columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius
-
in fortitudine illius repente maria congregata sunt et
prudentia eius percussit superbum
-
spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius
eductus est coluber tortuosus
-
ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix
parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum
magnitudinis illius intueri
-
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
-
vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad
amaritudinem adduxit animam meam
-
quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in
naribus meis
-
non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea
meditabitur mendacium
-
absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non
recedam ab innocentia mea
-
iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim
reprehendit me cor meum in omni vita mea
-
sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi
iniquus
-
quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non
liberet Deus animam eius
-
numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum
angustia
-
aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in
omni tempore
-
docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec
abscondam
-
ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini
-
haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas
violentorum quam ab Omnipotente suscipient
-
si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et
nepotes eius non saturabuntur pane
-
qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et
viduae illius non plorabunt
-
si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum
praeparaverit vestimenta
-
praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum
innocens dividet
-
aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit
umbraculum
-
dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos
et nihil inveniet
-
adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum
tempestas
-
tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet
eum de loco suo
-
et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens
fugiet
-
stringet super eum manus suas et sibilabit super illum
intuens locum eius
-
habet argentum venarum suarum principia et auro locus est
in quo conflatur
-
ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes
vertitur
-
tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat
lapidem quoque caliginis et umbram mortis
-
dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est
pes egentis hominum et invios
-
terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est
-
locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum
-
semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis
-
non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per
eam leaena
-
ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes
-
in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus
eius
-
profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita
produxit in lucem
-
sapientia vero ubi invenitur et quis est locus
intellegentiae
-
nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter
viventium
-
abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum
-
non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum
in commutatione eius
-
non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi
sardonico pretiosissimo vel sapphyro
-
non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro
ea vasa auri
-
excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius
trahitur autem sapientia de occultis
-
non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae
mundissimae conponetur
-
unde ergo sapientia veniet et quis est locus
intellegentiae
-
abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque
caeli latet
-
perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam
eius
-
Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius
-
ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo
sunt respicit
-
qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura
-
quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus
-
tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et
investigavit
-
et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et
recedere a malo intellegentia
-
addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
-
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum
dies quibus Deus custodiebat me
-
quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen
eius ambulabam in tenebris
-
sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus
erat in tabernaculo meo
-
quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
-
quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi
rivos olei
-
quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant
cathedram mihi
-
videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes
stabant
-
principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
-
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo
adherebat
-
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium
reddebat mihi
-
quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non
esset adiutor
-
benedictio perituri super me veniebat et cor viduae
consolatus sum
-
iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et
diademate iudicio meo
-
oculus fui caeco et pes claudo
-
pater eram pauperum et causam quam nesciebam
diligentissime investigabam
-
conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam
praedam
-
dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma
multiplicabo dies
-
radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in
messione mea
-
gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea
instaurabitur
-
qui me audiebant expectabant sententiam et intenti
tacebant ad consilium meum
-
verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat
eloquium meum
-
expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi
ad imbrem serotinum
-
si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei
non cadebat in terram
-
si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem
quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium
consolator
-
nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar
patres ponere cum canibus gregis mei
-
quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa
putabantur indigni
-
egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine
squalentes calamitate et miseria
-
et mandebant herbas et arborum cortices et radix
iuniperorum erat cibus eorum
-
qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent
ad ea cum clamore currebant
-
in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel
super glaream
-
qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus
delicias conputabant
-
filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non
parentes
-
nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis
proverbium
-
abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam
conspuere non verentur
-
faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit
in os meum
-
ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt
pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis
suis
-
dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et
praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
-
quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad
meas miserias devoluti sunt
-
redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium
meum et velut nubes pertransiit salus mea
-
nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident
me dies adflictionis
-
nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non
dormiunt
-
in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi
capitio tunicae sic cinxerunt me
-
conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
-
clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
-
mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae
adversaris mihi
-
elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me
valide
-
scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni
viventi
-
verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam
et si corruerint ipse salvabis
-
flebam quondam super eum qui adflictus erat et
conpatiebatur anima mea pauperi
-
expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem
et eruperunt tenebrae
-
interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt
me dies adflictionis
-
maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
-
frater fui draconum et socius strutionum
-
cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae
caumate
-
versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem
flentium
-
pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de
virgine
-
quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem
Omnipotens de excelsis
-
numquid non perditio est iniquo et alienatio operantibus
iniustitiam
-
nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos
dinumerat
-
si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
-
adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem
meam
-
si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos
meos cor meum et in manibus meis adhesit macula
-
seram et alius comedat et progenies mea eradicetur
-
si deceptum est cor meum super mulierem et si ad ostium
amici mei insidiatus sum
-
scortum sit alteri uxor mea et super illam incurventur
alii
-
hoc enim nefas est et iniquitas maxima
-
ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans
genimina
-
si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancillae
meae cum disceptarent adversum me
-
quid enim faciam cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum
quaesierit quid respondebo illi
-
numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est et
formavit in vulva unus
-
si negavi quod volebant pauperibus et oculos viduae
expectare feci
-
si comedi buccellam meam solus et non comedit pupillus ex
ea
-
quia ab infantia mea crevit mecum miseratio et de utero
matris meae egressa est mecum
-
si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et
absque operimento pauperem
-
si non benedixerunt mihi latera eius et de velleribus
ovium mearum calefactus est
-
si levavi super pupillum manum meam etiam cum viderem me
in porta superiorem
-
umerus meus a iunctura sua cadat et brachium meum cum suis
ossibus confringatur
-
semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum et
pondus eius ferre non potui
-
si putavi aurum robur meum et obrizae dixi fiducia mea
-
si laetatus sum super multis divitiis meis et quia plurima
repperit manus mea
-
si vidi solem cum fulgeret et lunam incedentem clare
-
et lactatum est in abscondito cor meum et osculatus sum
manum meam ore meo
-
quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum
altissimum
-
si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat et exultavi
quod invenisset eum malum
-
non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem
maledicens animam eius
-
si non dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus
eius ut saturemur
-
foris non mansit peregrinus ostium meum viatori patuit
-
si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo
iniquitatem meam
-
si expavi ad multitudinem nimiam et despectio propinquorum
terruit me et non magis tacui nec egressus sum ostium
-
quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens
audiat et librum scribat ipse qui iudicat
-
ut in umero meo portem illum et circumdem illum quasi
coronam mihi
-
per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi
principi offeram eum
-
si adversum me terra mea clamat et cum ipsa sulci eius
deflent
-
si fructus eius comedi absque pecunia et animam
agricolarum eius adflixi
-
pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina
finita sunt verba Iob
-
omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod
iustus sibi videretur
-
et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de
cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se
esse diceret coram Deo
-
porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non
invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo
condemnassent Iob
-
igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se
essent qui loquebantur
-
cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent
iratus est vehementer
-
respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior
sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite
veritus sum indicare vobis meam sententiam
-
sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum
multitudo doceret sapientiam
-
sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio
Omnipotentis dat intellegentiam
-
non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
-
ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam
scientiam
-
expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram
donec disceptaremini sermonibus
-
et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut
video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis
sermonibus eius
-
ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum
non homo
-
nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros
sermones respondebo illi
-
extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se
eloquia
-
quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec
responderunt ultra
-
respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
-
plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri
mei
-
en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod
lagunculas novas disrumpit
-
loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et
respondebo
-
non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
-
nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me
factor meus
-
audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
-
ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
-
simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea
puram loquentur
-
spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis
vivificavit me
-
si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
-
ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego
quoque formatus sum
-
verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea
non sit tibi gravis
-
dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
-
mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est
iniquitas in me
-
quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me
inimicum sibi
-
posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
-
hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi
quia maior sit Deus homine
-
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit
tibi
-
semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
-
per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super
homines et dormiunt in lectulo
-
tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit
disciplinam
-
ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de
superbia
-
eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non
transeat in gladium
-
increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius
marcescere facit
-
abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius
cibus ante desiderabilis
-
tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
-
adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius
mortiferis
-
si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut
adnuntiet hominis aequitatem
-
miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in
corruptionem inveni in quo ei propitier
-
consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies
adulescentiae suae
-
deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem
eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
-
respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut
eram dignus non recepi
-
liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens
lucem videret
-
ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
-
ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce
viventium
-
adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
-
si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo
enim te apparere iustum
-
quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
-
pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
-
audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
-
auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
-
iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit
melius
-
quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
-
in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea
absque ullo peccato
-
quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi
aquam
-
qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum
viris impiis
-
dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
-
ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab
Omnipotente iniquitas
-
opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum
restituet
-
vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens
subvertet iudicium
-
quem constituit alium super terram aut quem posuit super
orbem quem fabricatus est
-
si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad
se trahet
-
deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
-
si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta
vocem eloquii mei
-
numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu
eum qui iustus est in tantum condemnas
-
qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
-
qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum
cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt
universi
-
subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et
pertransibunt et auferent violentum absque manu
-
oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum
considerat
-
non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur
ibi qui operantur iniquitatem
-
neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad
Deum in iudicium
-
conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro
eis
-
novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et
conterentur
-
quasi impios percussit eos in loco videntium
-
qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias
eius intellegere noluerunt
-
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret
vocem pauperum
-
ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo
absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super
gentem et super omnes homines
-
qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata
populi
-
quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
-
si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non
addam
-
numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim
coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
-
viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
-
Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant
disciplinam
-
pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in
hominibus iniquitatis
-
quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim
constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum
-
igitur Heliu haec rursum locutus est
-
numquid aequa tibi videtur tua cogitatio ut diceres iustior
Deo sum
-
dixisti enim non tibi placet quod rectum est vel quid tibi
proderit si ego peccavero
-
itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum
-
suspice caelum et intuere et contemplare aethera quod
altior te sit
-
si peccaveris quid ei nocebis et si multiplicatae fuerint
iniquitates tuae quid facies contra eum
-
porro si iuste egeris quid donabis ei aut quid de manu tua
accipiet
-
homini qui similis tui est nocebit impietas tua et filium
hominis adiuvabit iustitia tua
-
propter multitudinem calumniatorum clamabunt et heiulabunt
propter vim brachii tyrannorum
-
et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina
in nocte
-
qui docet nos super iumenta terrae et super volucres caeli
erudit nos
-
ibi clamabunt et non exaudiet propter superbiam malorum
-
non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum
causas intuebitur
-
etiam cum dixeris non considerat iudicare coram eo et
expecta eum
-
nunc enim non infert furorem suum nec ulciscitur scelus
valde
-
ergo Iob frustra aperit os suum et absque scientia verba
multiplicat
-
addens quoque Heliu haec locutus est
-
sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod
pro Deo loquar
-
repetam scientiam meam a principio et operatorem meum
probabo iustum
-
vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia
probabitur tibi
-
Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
-
sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
-
non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat
in perpetuum et illi eriguntur
-
et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
-
indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti
fuerint
-
revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut
revertantur ab iniquitate
-
si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono
et annos suos in gloria
-
si autem non audierint transibunt per gladium et
consumentur in stultitia
-
simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt
cum vincti fuerint
-
morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter
effeminatos
-
eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in
tribulatione aurem eius
-
igitur salvabit te de ore angusto latissime et non
habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit
plena pinguedine
-
causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque
recipies
-
non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo
donorum inclinet te
-
depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes
robustos fortitudine
-
ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
-
cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi
post miseriam
-
ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis
in legislatoribus
-
quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere
operatus es iniquitatem
-
memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
-
omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
-
ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum
eius inaestimabilis
-
qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar
gurgitum
-
qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
-
si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
-
et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris
operiet
-
per haec enim iudicat populos et dat escas multis
mortalibus
-
in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus
adveniat
-
adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad
eam possit ascendere
-
super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
-
audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore
illius procedentem
-
subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super
terminos terrae
-
post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et
non investigabitur cum audita fuerit vox eius
-
tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et
inscrutabilia
-
qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis
et imbri fortitudinis suae
-
qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera
sua
-
ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
-
ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
-
flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur
aquae
-
frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
-
quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas
gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem
orbis terrarum
-
sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco
misericordiae suae eas iusserit inveniri
-
ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
-
numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut
ostenderent lucem nubium eius
-
numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
-
nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra
austro
-
tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi
quasi aere fusi sunt
-
ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur
tenebris
-
quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo
devorabitur
-
at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et
ventus transiens fugabit eas
-
ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
-
digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et
iudicio et iustitia et enarrari non potest
-
ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes
qui sibi videntur esse sapientes
-
respondens autem Dominus Iob de turbine dixit
-
quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
-
accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde
mihi
-
ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si
habes intellegentiam
-
quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super
eam lineam
-
super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit
lapidem angularem eius
-
cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes
filii Dei
-
quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva
procedens
-
cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi
pannis infantiae obvolverem
-
circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
-
et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic
confringes tumentes fluctus tuos
-
numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti
aurorae locum suum
-
et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios
ex ea
-
restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut
vestimentum
-
auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum
confringetur
-
numquid ingressus es profunda maris et in novissimis
abyssis deambulasti
-
numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa
vidisti
-
numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si
nosti omnia
-
in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
-
ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas
semitas domus eius
-
sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum
tuorum noveras
-
numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros
grandinis aspexisti
-
quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
-
per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
-
quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis
tonitrui
-
ut plueret super terram absque homine in deserto ubi
nullus mortalium commoratur
-
ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas
virentes
-
quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
-
de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis
genuit
-
in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies
abyssi constringitur
-
numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut
gyrum Arcturi poteris dissipare
-
numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum
super filios terrae consurgere facis
-
numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in
terra
-
numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum
operiet te
-
numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi
adsumus
-
quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis
dedit gallo intellegentiam
-
quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis
dormire faciet
-
quando fundebatur pulvis in terram et glebae
conpingebantur
-
numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius
implebis
-
quando cubant in antris et in specubus insidiantur
-
quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum
clamant vagantes eo quod non habeant cibos
-
numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel
parturientes cervas observasti
-
dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus
earum
-
incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
-
separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non
revertuntur ad eas
-
quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
-
cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra
salsuginis
-
contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non
audit
-
circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque
perquirit
-
numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad
praesepe tuum
-
numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut
confringet glebas vallium post te
-
numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et
derelinques ei labores tuos
-
numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream
tuam congreget
-
pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
-
quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere
calefacis ea
-
obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri
conterant
-
duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra
laboravit nullo timore cogente
-
privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi
intellegentiam
-
cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et
ascensorem eius
-
numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo
eius hinnitum
-
numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius
terror
-
terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit
armatis
-
contemnit pavorem nec cedit gladio
-
super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
-
fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare
clangorem
-
ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum
exhortationem ducum et ululatum exercitus
-
numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens
alas suas ad austrum
-
aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis
ponet nidum suum
-
in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur
atque inaccessis rupibus
-
inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
-
pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit
statim adest
-
et adiecit Dominus et locutus est ad Iob
-
numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit
utique qui arguit Deum debet respondere ei
-
respondens autem Iob Domino dixit
-
qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam
ponam super os meum
-
unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum
quibus ultra non addam
-
respondens autem Dominus Iob de turbine ait
-
accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
-
numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut
tu iustificeris
-
et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
-
circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto
gloriosus et speciosis induere vestibus
-
disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem
humilia
-
respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios
in loco suo
-
absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in
foveam
-
et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
-
ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
-
fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in
umbilicis ventris eius
-
constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum
eius perplexi sunt
-
ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi
lamminae ferreae
-
ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit
gladium eius
-
huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
-
sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
-
protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices
torrentis
-
ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam
quod influat Iordanis in os eius
-
in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus
perforabit nares eius
-
an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis
linguam eius
-
numquid pones circulum in naribus eius et armilla
perforabis maxillam eius
-
numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi
mollia
-
numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum
sempiternum
-
numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis
tuis
-
concident eum amici divident illum negotiatores
-
numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium
capite illius
-
pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas
loqui
-
ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis
praecipitabitur
-
non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest
vultui meo
-
quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt
mea sunt
-
non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum
conpositis
-
quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius
quis intrabit
-
portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius
formido
-
corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se
prementibus
-
una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
-
una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
-
sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae
diluculi
-
de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
-
de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque
ferventis
-
halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius
egreditur
-
in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet
egestas
-
membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum
fulmina et ad locum alium non ferentur
-
cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi
malleatoris incus
-
cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
-
cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque
hasta neque torax
-
reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum
putridum aes
-
non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei
lapides fundae
-
quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem
hastam
-
sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
-
fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi
cum unguenta bulliunt
-
post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi
senescentem
-
non est super terram potestas quae conparetur ei qui
factus est ut nullum timeret
-
omne sublime videt ipse est rex super universos filios
superbiae
-
respondens autem Iob Domino dixit
-
scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
-
quis est iste qui celat consilium absque scientia ideo
insipienter locutus sum et quae ultra modum excederent
scientiam meam
-
audi et ego loquar interrogabo et ostende mihi
-
auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
-
idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla
et cinere
-
postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob dixit
ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos
amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut
servus meus Iob
-
sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite
ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem
servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis
inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut
servus meus Iob
-
abierunt ergo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar
Naamathites et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus et
suscepit Dominus faciem Iob
-
Dominus quoque conversus est ad paenitentiam Iob cum
oraret ille pro amicis suis et addidit Dominus omnia quaecumque
fuerant Iob duplicia
-
venerunt autem ad eum omnes fratres sui et universae
sorores suae et cuncti qui noverant eum prius et comederunt cum
eo panem in domo eius et moverunt super eum caput et consolati
sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum et
dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem auream unam
-
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam
principio eius et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et
sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae
-
et fuerunt ei septem filii et filiae tres
-
et vocavit nomen unius Diem et nomen secundae Cassia et
nomen tertiae Cornu stibii
-
non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae
Iob in universa terra deditque eis pater suus hereditatem inter
fratres earum
-
vixit autem Iob post haec centum quadraginta annis et
vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam
generationem et mortuus est senex et plenus dierum
Next: Psalms Prev: Esther Up