undefined
undefined
John
-
in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus
erat Verbum
-
hoc erat in principio apud Deum
-
omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil
quod factum est
-
in ipso vita erat et vita erat lux hominum
-
et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
-
fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
-
hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine
ut omnes crederent per illum
-
non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
-
erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in
mundum
-
in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum
non cognovit
-
in propria venit et sui eum non receperunt
-
quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios
Dei fieri his qui credunt in nomine eius
-
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex
voluntate viri sed ex Deo nati sunt
-
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus
gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et
veritatis
-
Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic
erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus
est quia prior me erat
-
et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro
gratia
-
quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum
Christum facta est
-
Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu
Patris ipse enarravit
-
et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab
Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum
tu quis es
-
et confessus est et non negavit et confessus est quia non
sum ego Christus
-
et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non
sum propheta es tu et respondit non
-
dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui
miserunt nos quid dicis de te ipso
-
ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut
dixit Esaias propheta
-
et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
-
et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si
tu non es Christus neque Helias neque propheta
-
respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius
autem vestrum stetit quem vos non scitis
-
ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est
cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
-
haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat
Iohannes baptizans
-
altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce
agnus Dei qui tollit peccatum mundi
-
hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus
est quia prior me erat
-
et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel
propterea veni ego in aqua baptizans
-
et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum
descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
-
et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua
ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et
manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
-
et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
-
altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
-
et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
-
et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt
Iesum
-
conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis
quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum
magister ubi habitas
-
dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret
et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
-
erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui
audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
-
invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei
invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
-
et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu
es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur
Petrus
-
in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum
et dicit ei Iesus sequere me
-
erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
-
invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit
Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a
Nazareth
-
et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse
dicit ei Philippus veni et vide
-
vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce
vere Israhelita in quo dolus non est
-
dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit
ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
-
respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es
rex Israhel
-
respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu
credis maius his videbis
-
et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum
et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
-
et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat
mater Iesu ibi
-
vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
-
et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
-
et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit
hora mea
-
dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
-
erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum
purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel
ternas
-
dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas
usque ad summum
-
et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et
tulerunt
-
ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non
sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam
vocat sponsum architriclinus
-
et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum
inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum
vinum usque adhuc
-
hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et
manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
-
post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres
eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
-
et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma
Iesus
-
et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et
nummularios sedentes
-
et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit
de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et
mensas subvertit
-
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc
nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
-
recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus
domus tuae comedit me
-
responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum
ostendis nobis quia haec facis
-
respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in
tribus diebus excitabo illud
-
dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum
est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
-
ille autem dicebat de templo corporis sui
-
cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli
eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem
dixit Iesus
-
cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi
crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
-
ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse
nosset omnes
-
et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de
homine ipse enim sciebat quid esset in homine
-
erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps
Iudaeorum
-
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo
venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu
facis nisi fuerit Deus cum eo
-
respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis
natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
-
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex
sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et
nasci
-
respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit
ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
-
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex
Spiritu spiritus est
-
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
-
Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis
unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
-
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
-
respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec
ignoras
-
amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod
vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
-
si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero
vobis caelestia credetis
-
et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo
Filius hominis qui est in caelo
-
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari
oportet Filium hominis
-
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam
aeternam
-
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum
daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam
aeternam
-
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum
sed ut salvetur mundus per ipsum
-
qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam
iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
-
hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et
dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum
mala opera
-
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem
ut non arguantur opera eius
-
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur
eius opera quia in Deo sunt facta
-
post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram
et illic demorabatur cum eis et baptizabat
-
erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia
aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
-
nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
-
facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis
de purificatione
-
et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum
trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat
et omnes veniunt ad eum
-
respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere
quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
-
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non
sum Christus sed quia missus sum ante illum
-
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat
et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo
gaudium meum impletum est
-
illum oportet crescere me autem minui
-
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de
terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes
est
-
et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius
nemo accipit
-
qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
-
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad
mensuram dat Deus Spiritum
-
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
-
qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem
incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super
eum
-
ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus
plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
-
quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
-
reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
-
oportebat autem eum transire per Samariam
-
venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta
praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
-
erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere
sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
-
venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi
bibere
-
discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
-
dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum
sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim
coutuntur Iudaei Samaritanis
-
respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est
qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et
dedisset tibi aquam vivam
-
dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus
altus est unde ergo habes aquam vivam
-
numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis
puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
-
respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac
sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non
sitiet in aeternum
-
sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in
vitam aeternam
-
dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam
neque veniam huc haurire
-
dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
-
respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus
bene dixisti quia non habeo virum
-
quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus
vir hoc vere dixisti
-
dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
-
patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia
Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
-
dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando
neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
-
vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia
salus ex Iudaeis est
-
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt
Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui
adorent eum
-
spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et
veritate oportet adorare
-
dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur
Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
-
dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
-
et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum
muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid
loqueris cum ea
-
reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et
dicit illis hominibus
-
venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci
numquid ipse est Christus
-
exierunt de civitate et veniebant ad eum
-
interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
-
ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos
nescitis
-
dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit
ei manducare
-
dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius
qui misit me ut perficiam opus eius
-
nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis
venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones
quia albae sunt iam ad messem
-
et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam
aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
-
in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et
alius est qui metit
-
ego misi vos metere quod vos non laborastis alii
laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
-
ex civitate autem illa multi crediderunt in eum
Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis
quia dixit mihi omnia quaecumque feci
-
cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut
ibi maneret et mansit ibi duos dies
-
et multo plures crediderunt propter sermonem eius
-
et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam
credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere
salvator mundi
-
post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
-
ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua
patria honorem non habet
-
cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum
omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi
enim venerant in diem festum
-
venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum
et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
-
hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam
abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium
eius incipiebat enim mori
-
dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis
non creditis
-
dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur
filius meus
-
dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni
quem dixit ei Iesus et ibat
-
iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et
nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
-
interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et
dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
-
cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei
Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
-
hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a
Iudaea in Galilaeam
-
post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus
Hierosolymis
-
est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae
cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
-
in his iacebat multitudo magna languentium caecorum
claudorum aridorum expectantium aquae motum
-
[]
-
erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in
infirmitate sua
-
hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum
iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
-
respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum
turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego
alius ante me descendit
-
dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
-
et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum
et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
-
dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non
licet tibi tollere grabattum tuum
-
respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle
grabattum tuum et ambula
-
interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi
tolle grabattum tuum et ambula
-
is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset
Iesus enim declinavit turba constituta in loco
-
postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus
factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
-
abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui
fecit eum sanum
-
propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in
sabbato
-
Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et
ego operor
-
propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia
non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum
aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
-
amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam
nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit
haec et Filius similiter facit
-
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse
facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
-
sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et
Filius quos vult vivificat
-
neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit
Filio
-
ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui
non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
-
amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit
ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit
sed transit a morte in vitam
-
amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando
mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
-
sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et
Filio vitam habere in semet ipso
-
et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius
hominis est
-
nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in
monumentis sunt audient vocem eius
-
et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui
vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
-
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico
et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed
voluntatem eius qui misit me
-
si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est
verum
-
alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum
est testimonium quod perhibet de me
-
vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
-
ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico
ut vos salvi sitis
-
ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis
exultare ad horam in luce eius
-
ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae
dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio
testimonium perhibent de me quia Pater me misit
-
et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me
neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
-
et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit
ille huic vos non creditis
-
scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam
aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
-
et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
-
claritatem ab hominibus non accipio
-
sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
-
ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius
venerit in nomine suo illum accipietis
-
quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem
accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
-
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est
qui accuset vos Moses in quo vos speratis
-
si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me
enim ille scripsit
-
si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis
credetis
-
post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est
Tiberiadis
-
et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae
faciebat super his qui infirmabantur
-
subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis
suis
-
erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
-
cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo
maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut
manducent hii
-
hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset
facturus
-
respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non
sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
-
dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis
Petri
-
est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos
pisces sed haec quid sunt inter tantos
-
dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem
faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi
quinque milia
-
accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit
discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
-
ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae
superaverunt fragmenta ne pereant
-
collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos
fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt
his qui manducaverunt
-
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum
dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
-
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent
eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
-
ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad
mare
-
et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum
et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
-
mare autem vento magno flante exsurgebat
-
cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut
triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi
fieri et timuerunt
-
ille autem dicit eis ego sum nolite timere
-
voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad
terram quam ibant
-
altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula
alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum
discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
-
aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi
manducaverant panem gratias agente Domino
-
cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque
discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum
quaerentes Iesum
-
et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando
huc venisti
-
respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis
me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et
saturati estis
-
operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam
aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater
signavit Deus
-
dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
-
respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis
in eum quem misit ille
-
dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et
credamus tibi quid operaris
-
patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum
est panem de caelo dedit eis manducare
-
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit
vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo
verum
-
panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam
mundo
-
dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
-
dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me
non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
-
sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
-
omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad
me non eiciam foras
-
quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed
voluntatem eius qui misit me
-
haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne
quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo
die
-
haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui
videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et
resuscitabo ego eum in novissimo die
-
murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis
qui de caelo descendi
-
et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos
novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo
descendi
-
respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in
invicem
-
nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit
eum et ego resuscitabo eum novissimo die
-
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei
omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
-
non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic
vidit Patrem
-
amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
-
ego sum panis vitae
-
patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
-
hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso
manducaverit non moriatur
-
ego sum panis vivus qui de caelo descendi
-
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis
quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
-
litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest
hic nobis carnem suam dare ad manducandum
-
dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi
manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem
non habetis vitam in vobis
-
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet
vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
-
caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
-
qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me
manet et ego in illo
-
sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et
qui manducat me et ipse vivet propter me
-
hic est panis qui de caelo descendit non sicut
manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat
hunc panem vivet in aeternum
-
haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
-
multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est
hic sermo quis potest eum audire
-
sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc
discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
-
si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
-
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba
quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
-
sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab
initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
-
et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad
me nisi fuerit ei datum a Patre meo
-
ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non
cum illo ambulabant
-
dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
-
respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba
vitae aeternae habes
-
et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius
Dei
-
respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex
vobis unus diabolus est
-
dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat
traditurus eum cum esset unus ex duodecim
-
post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in
Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
-
erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
-
dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in
Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
-
nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam
esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
-
neque enim fratres eius credebant in eum
-
dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem
vestrum semper est paratum
-
non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego
testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
-
vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem
festum istum quia meum tempus nondum impletum est
-
haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
-
ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad
diem festum non manifeste sed quasi in occulto
-
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est
ille
-
et murmur multus de eo erat in turba; quidam enim dicebant
quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
-
nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
-
iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et
docebat
-
et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum
non didicerit
-
respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed
eius qui misit me
-
si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de
doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
-
qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui
autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et
iniustitia in illo non est
-
nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
-
quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit
daemonium habes quis te quaerit interficere
-
respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes
miramini
-
propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose
est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
-
si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur
lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in
sabbato
-
nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium
iudicate
-
dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem
quaerunt interficere
-
et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere
cognoverunt principes quia hic est Christus
-
sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo
scit unde sit
-
clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis
et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui
misit me quem vos non scitis
-
ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
-
quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum
manus quia nondum venerat hora eius
-
de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant
Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic
facit
-
audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et
miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
-
dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado
ad eum qui misit me
-
quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non
potestis venire
-
dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia
non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est
et docturus gentes
-
quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non
invenietis et ubi sum ego non potestis venire
-
in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et
clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
-
qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre
eius fluent aquae vivae
-
hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes
in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat
glorificatus
-
ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant
hic est vere propheta
-
alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant
numquid a Galilaea Christus venit
-
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem
castello ubi erat David venit Christus
-
dissensio itaque facta est in turba propter eum
-
quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo
misit super illum manus
-
venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et
dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
-
responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut
hic homo
-
responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti
estis
-
numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex
Pharisaeis
-
sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
-
dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus
erat ex ipsis
-
numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso
prius et cognoverit quid faciat
-
responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es
scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
-
et reversi sunt unusquisque in domum suam
-
Iesus autem perrexit in montem Oliveti
-
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit
ad eum et sedens docebat eos
-
adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio
deprehensam et statuerunt eam in medio
-
et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in
adulterio
-
in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu
ergo quid dicis
-
haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum
Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
-
cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit
eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
-
et iterum se inclinans scribebat in terra
-
audientes autem unus post unum exiebant incipientes a
senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
-
erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te
condemnavit
-
quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te
condemnabo vade et amplius iam noli peccare
-
iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi
qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem
vitae
-
dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium
perhibes testimonium tuum non est verum
-
respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo
de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et
quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
-
vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
-
et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum
sed ego et qui me misit Pater
-
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum
testimonium verum est
-
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium
perhibet de me qui misit me Pater
-
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque
me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem
meum sciretis
-
haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et
nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
-
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in
peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
-
dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia
dicit quo ego vado vos non potestis venire
-
et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos
de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
-
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim
non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
-
dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia
et loquor vobis
-
multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me
verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
-
et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
-
dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc
cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut
docuit me Pater haec loquor
-
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego
quae placita sunt ei facio semper
-
haec illo loquente multi crediderunt in eum
-
dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos
manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
-
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
-
responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus
umquam quomodo tu dicis liberi eritis
-
respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui
facit peccatum servus est peccati
-
servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in
aeternum
-
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
-
scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere
quia sermo meus non capit in vobis
-
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud
patrem vestrum facitis
-
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit
eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
-
nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem
vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
-
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex
fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
-
dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis
utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso
veni sed ille me misit
-
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis
audire sermonem meum
-
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri
vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non
stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex
propriis loquitur quia mendax est et pater eius
-
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
-
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare
vos non creditis mihi
-
qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis
quia ex Deo non estis
-
responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene
dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
-
respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico
Patrem meum et vos inhonoratis me
-
ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et
iudicat
-
amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit
mortem non videbit in aeternum
-
dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes
Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem
meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
-
numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et
prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
-
respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil
est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus
noster est
-
et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia
non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem
eius servo
-
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et
vidit et gavisus est
-
dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes
et Abraham vidisti
-
dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham
fieret ego sum
-
tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem
abscondit se et exivit de templo
-
et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
-
et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic
aut parentes eius ut caecus nasceretur
-
respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed
ut manifestetur opera Dei in illo
-
me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est
venit nox quando nemo potest operari
-
quamdiu in mundo sum lux sum mundi
-
haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo
et linuit lutum super oculos eius
-
et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur
Missus abiit ergo et lavit et venit videns
-
itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat
dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant
quia hic est
-
alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia
ego sum
-
dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
-
respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit
oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et
abii et lavi et vidi
-
dixerunt ei ubi est ille ait nescio
-
adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
-
erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit
oculos eius
-
iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset
ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et
video
-
dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo
quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo
peccator haec signa facere et scisma erat in eis
-
dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit
oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
-
non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et
vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
-
et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem
vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
-
responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic
est filius noster et quia caecus natus est
-
quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit
oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se
loquatur
-
haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim
conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum
extra synagogam fieret
-
propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum
interrogate
-
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et
dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator
est
-
dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia
caecus cum essem modo video
-
dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi
oculos
-
respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis
audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
-
maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos
autem Mosi discipuli sumus
-
nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus
unde sit
-
respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est
quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
-
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei
cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
-
a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci
nati
-
nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
-
responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et
tu doces nos et eiecerunt eum foras
-
audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset
eum dixit ei tu credis in Filium Dei
-
respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
-
et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse
est
-
at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
-
dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui
non vident videant et qui vident caeci fiant
-
et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt
ei numquid et nos caeci sumus
-
dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum
nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
-
amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile
ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
-
qui autem intrat per ostium pastor est ovium
-
huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et
proprias oves vocat nominatim et educit eas
-
et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum
sequuntur quia sciunt vocem eius
-
alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non
noverunt vocem alienorum
-
hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt
quid loqueretur eis
-
dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego
sum ostium ovium
-
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non
audierunt eos oves
-
ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et
ingredietur et egredietur et pascua inveniet
-
fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni
ut vitam habeant et abundantius habeant
-
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro
ovibus
-
mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves
propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et
lupus rapit et dispergit oves
-
mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non
pertinet ad eum de ovibus
-
ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me
meae
-
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam
pono pro ovibus
-
et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas
oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile
unus pastor
-
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut
iterum sumam eam
-
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem
habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc
mandatum accepi a Patre meo
-
dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones
hos
-
dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit
quid eum auditis
-
alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis
numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
-
facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
-
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
-
circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque
animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
-
respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera
quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent
de me
-
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
-
oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et
sequuntur me
-
et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum
et non rapiet eas quisquam de manu mea
-
Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo
potest rapere de manu Patris mei
-
ego et Pater unum sumus
-
sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
-
respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex
Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
-
responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed
de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
-
respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia
ego dixi dii estis
-
si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non
potest solvi scriptura
-
quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis
quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
-
si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
-
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus
credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego
in Patre
-
quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
-
et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat
Iohannes baptizans primum et mansit illic
-
et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem
signum fecit nullum
-
omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et
multi crediderunt in eum
-
erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello
Mariae et Marthae sororis eius
-
Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit
pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
-
miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas
infirmatur
-
audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad
mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
-
diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et
Lazarum
-
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in
eodem loco duobus diebus
-
deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam
iterum
-
dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei
lapidare et iterum vadis illuc
-
respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis
ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
-
si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
-
haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster
dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
-
dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
-
dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt
quia de dormitione somni diceret
-
tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
-
et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed
eamus ad eum
-
dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos
eamus et nos ut moriamur cum eo
-
venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in
monumento habentem
-
erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis
quindecim
-
multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut
consolarentur eas de fratre suo
-
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi
Maria autem domi sedebat
-
dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater
meus non fuisset mortuus
-
sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit
tibi Deus
-
dicit illi Iesus resurget frater tuus
-
dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in
novissima die
-
dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in
me et si mortuus fuerit vivet
-
et omnis qui vivit et credit in me non morietur in
aeternum credis hoc
-
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus
Filius Dei qui in mundum venisti
-
et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam
silentio dicens magister adest et vocat te
-
illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
-
nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in
illo loco ubi occurrerat ei Martha
-
Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur
eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti
sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
-
Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit
ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset
mortuus frater meus
-
Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant
cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
-
et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
-
et lacrimatus est Iesus
-
dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
-
quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit
oculos caeci facere ut et hic non moreretur
-
Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad
monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
-
ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui
mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
-
dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris
videbis gloriam Dei
-
tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis
dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
-
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum
qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
-
haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
-
et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et
manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus
eis solvite eum et sinite abire
-
multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant
quae fecit crediderunt in eum
-
quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt
eis quae fecit Iesus
-
collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et
dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
-
si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient
Romani et tollent nostrum et locum et gentem
-
unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni
illius dixit eis vos nescitis quicquam
-
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro
populo et non tota gens pereat
-
hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex
anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
-
et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant
dispersi congregaret in unum
-
ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
-
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed
abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur
Efrem et ibi morabatur cum discipulis
-
proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi
Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
-
quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in
templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
-
dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis
cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
-
Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat
Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
-
fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus
vero unus erat ex discumbentibus cum eo
-
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi
unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus
impleta est ex odore unguenti
-
dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat
eum traditurus
-
quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum
est egenis
-
dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed
quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
-
dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae
servet illud
-
pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper
habetis
-
cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et
venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem
suscitavit a mortuis
-
cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum
interficerent
-
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant
in Iesum
-
in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum
cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
-
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et
clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex
Israhel
-
et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum
est
-
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super
pullum asinae
-
haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando
glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant
scripta de eo et haec fecerunt ei
-
testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando
Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
-
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum
fecisse hoc signum
-
Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil
proficimus ecce mundus totus post eum abiit
-
erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut
adorarent in die festo
-
hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida
Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
-
venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et
Philippus dixerunt Iesu
-
Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut
clarificetur Filius hominis
-
amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram
mortuum fuerit
-
ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum
adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam
in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
-
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et
minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum
Pater meus
-
nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica
me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
-
Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et
clarificavi et iterum clarificabo
-
turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum
factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
-
respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed
propter vos
-
nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur
foras
-
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
-
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
-
respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus
manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium
hominis quis est iste Filius hominis
-
dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est
ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et
qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
-
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis
haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
-
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in
eum
-
ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine
quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum
est
-
propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
-
excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non
videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem
eos
-
haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est
de eo
-
verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed
propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non
eicerentur
-
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
-
Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit
in me sed in eum qui misit me
-
et qui videt me videt eum qui misit me
-
ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in
tenebris non maneat
-
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non
iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem
mundum
-
qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet
eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
-
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater
ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
-
et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego
loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
-
ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius
hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui
erant in mundo in finem dilexit eos
-
et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut
traderet eum Iudas Simonis Scariotis
-
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo
exivit et ad Deum vadit
-
surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset
linteum praecinxit se
-
deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes
discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
-
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu
mihi lavas pedes
-
respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo
scies autem postea
-
dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum
respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
-
dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et
manus et caput
-
dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est
mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
-
sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea
dixit non estis mundi omnes
-
postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua
cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
-
vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum
etenim
-
si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos
debetis alter alterius lavare pedes
-
exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita
et vos faciatis
-
amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque
apostolus maior eo qui misit illum
-
si haec scitis beati eritis si feceritis ea
-
non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut
impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me
calcaneum suum
-
amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum
fuerit quia ego sum
-
amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit
qui autem me accipit accipit eum qui me misit
-
cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et
protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex
vobis tradet me
-
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo
diceret
-
erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu
quem diligebat Iesus
-
innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo
dicit
-
itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei
Domine quis est
-
respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero
et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
-
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei
Iesus quod facis fac citius
-
hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
-
quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit
ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis
ut aliquid daret
-
cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat
autem nox
-
cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius
hominis et Deus clarificatus est in eo
-
si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in
semet ipso et continuo clarificabit eum
-
filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut
dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico
modo
-
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi
vos ut et vos diligatis invicem
-
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si
dilectionem habueritis ad invicem
-
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo
ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
-
dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam
pro te ponam
-
respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico
tibi non cantabit gallus donec me ter neges
-
non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
-
in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus
dixissem vobis quia vado parare vobis locum
-
et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et
accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
-
et quo ego vado scitis et viam scitis
-
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo
possumus viam scire
-
dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad
Patrem nisi per me
-
si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et
amodo cognoscitis eum et vidistis eum
-
dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit
nobis
-
dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non
cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu
dicis ostende nobis Patrem
-
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae
ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens
ipse facit opera
-
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
-
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis
qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora
horum faciet quia ego ad Patrem vado
-
et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut
glorificetur Pater in Filio
-
si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
-
si diligitis me mandata mea servate
-
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut
maneat vobiscum in aeternum
-
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia
non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud
vos manebit et in vobis erit
-
non relinquam vos orfanos veniam ad vos
-
adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis
me quia ego vivo et vos vivetis
-
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et
vos in me et ego in vobis
-
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me
qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum
et manifestabo ei me ipsum
-
dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est
quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
-
respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem
meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et
mansiones apud eum faciemus
-
qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem
quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
-
haec locutus sum vobis apud vos manens
-
paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in
nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia
quaecumque dixero vobis
-
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo
mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
-
audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si
diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater
maior me est
-
et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit
credatis
-
iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi
huius et in me non habet quicquam
-
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut
mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
-
ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
-
omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et
omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
-
iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
-
manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre
fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in
me manseritis
-
ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic
fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
-
si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et
aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
-
si manseritis in me et verba mea in vobis manserint
quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
-
in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum
adferatis et efficiamini mei discipuli
-
sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in
dilectione mea
-
si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea
sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius
dilectione
-
haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et
gaudium vestrum impleatur
-
hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi
vos
-
maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis
ponat pro amicis suis
-
vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
-
iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit
dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi
a Patre meo nota feci vobis
-
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut
eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut
quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
-
haec mando vobis ut diligatis invicem
-
si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio
habuit
-
si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia
vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea
odit vos mundus
-
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus
maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si
sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
-
sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia
nesciunt eum qui misit me
-
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non
haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
-
qui me odit et Patrem meum odit
-
si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit
peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me
et Patrem meum
-
sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia
odio me habuerunt gratis
-
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre
Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium
perhibebit de me
-
et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
-
haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
-
absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui
interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
-
et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
-
sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum
reminiscamini quia ego dixi vobis
-
haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at
nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me
quo vadis
-
sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor
vestrum
-
sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si
enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero
mittam eum ad vos
-
et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia
et de iudicio
-
de peccato quidem quia non credunt in me
-
de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis
me
-
de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
-
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare
modo
-
cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in
omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque
audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
-
ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit
vobis
-
omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia
de meo accipit et adnuntiabit vobis
-
modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et
videbitis me quia vado ad Patrem
-
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc
quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum
et videbitis me et quia vado ad Patrem
-
dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus
quid loquitur
-
cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et
dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non
videbitis me et iterum modicum et videbitis me
-
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos
mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia
vestra vertetur in gaudium
-
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum
autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter
gaudium quia natus est homo in mundum
-
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem
videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo
tollit a vobis
-
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico
vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
-
usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et
accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
-
haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam
non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo
vobis
-
illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego
rogabo Patrem de vobis
-
ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et
credidistis quia ego a Deo exivi
-
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et
vado ad Patrem
-
dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et
proverbium nullum dicis
-
nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis
te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
-
respondit eis Iesus modo creditis
-
ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque
in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater
mecum est
-
haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo
pressuram habetis sed confidite ego vici mundum
-
haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit
Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus
clarificet te
-
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod
dedisti ei det eis vitam aeternam
-
haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum
Deum et quem misisti Iesum Christum
-
ego te clarificavi super terram opus consummavi quod
dedisti mihi ut faciam
-
et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem
quam habui priusquam mundus esset apud te
-
manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo
tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
-
nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
-
quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et
cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me
misisti
-
ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos
dedisti mihi quia tui sunt
-
et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum
in eis
-
et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te
venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut
sint unum sicut et nos
-
cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos
dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius
perditionis ut scriptura impleatur
-
nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant
gaudium meum impletum in semet ipsis
-
ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia
non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
-
non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
-
de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
-
sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
-
sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
-
et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi
sanctificati in veritate
-
non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri
sunt per verbum eorum in me
-
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et
ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
-
et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum
sicut nos unum sumus
-
ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et
cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me
dilexisti
-
Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint
mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia
dilexisti me ante constitutionem mundi
-
Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi
et hii cognoverunt quia tu me misisti
-
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio
qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis
-
haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis
trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse
et discipuli eius
-
sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia
frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
-
Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et
Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et
armis
-
Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum
processit et dicit eis quem quaeritis
-
responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum
stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
-
ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt
in terram
-
iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem
dixerunt Iesum Nazarenum
-
respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me
quaeritis sinite hos abire
-
ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non
perdidi ex ipsis quemquam
-
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit
pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem
nomen servo Malchus
-
dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem
quem dedit mihi Pater non bibam illum
-
cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum
conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
-
et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae
qui erat pontifex anni illius
-
erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia
expedit unum hominem mori pro populo
-
sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus
discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum
Iesu in atrium pontificis
-
Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus
alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit
Petrum
-
dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex
discipulis es hominis istius dicit ille non sum
-
stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat
et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et
calefaciens se
-
pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de
doctrina eius
-
respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper
docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et
in occulto locutus sum nihil
-
quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid
locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
-
haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit
alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
-
respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe
de malo si autem bene quid me caedis
-
et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
-
erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt
ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et
dixit non sum
-
dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius
abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
-
iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
-
adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem
mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non
contaminarentur sed manducarent pascha
-
exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam
accusationem adfertis adversus hominem hunc
-
responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor
non tibi tradidissemus eum
-
dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem
vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet
interficere quemquam
-
ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset
morte moriturus
-
introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit
Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
-
et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi
dixerunt de me
-
respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et
pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
-
respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc
mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non
traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
-
dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu
dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in
mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex
veritate audit meam vocem
-
dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset
iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo
causam
-
est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in
pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
-
clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban
erat autem Barabbas latro
-
tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
-
et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti
eius et veste purpurea circumdederunt eum
-
et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et
dabant ei alapas
-
exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis
eum foras
-
ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et
purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
-
cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant
dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos
et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
-
responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem
debet mori quia Filium Dei se fecit
-
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
-
et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde
es tu Iesus autem responsum non dedit ei
-
dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia
potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere
te
-
respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam
nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi
maius peccatum habet
-
exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem
clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris
omnis qui se regem facit contradicit Caesari
-
Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum
et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus
hebraice autem Gabbatha
-
erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit
Iudaeis ecce rex vester
-
illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis
Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non
habemus regem nisi Caesarem
-
tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt
autem Iesum et eduxerunt
-
et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur
Calvariae locum hebraice Golgotha
-
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc
medium autem Iesum
-
scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem
erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
-
hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope
civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum
hebraice graece et latine
-
dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere
rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
-
respondit Pilatus quod scripsi scripsi
-
milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta
eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et
tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per
totum
-
dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur
de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt
vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et
milites quidem haec fecerunt
-
stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris
eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
-
cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem
diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
-
deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora
accepit eam discipulus in sua
-
postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut
consummaretur scriptura dicit sitio
-
vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam
plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
-
cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et
inclinato capite tradidit spiritum
-
Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in
cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati
rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
-
venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et
alterius qui crucifixus est cum eo
-
ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum
non fregerunt eius crura
-
sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo
exivit sanguis et aqua
-
et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius
testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
-
facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non
comminuetis ex eo
-
et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem
transfixerunt
-
post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo
quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum
Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit
ergo et tulit corpus Iesu
-
venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum
ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
-
acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum
aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
-
erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto
monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
-
ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat
monumentum posuerunt Iesum
-
una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc
tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a
monumento
-
cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium
discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de
monumento et nescimus ubi posuerunt eum
-
exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad
monumentum
-
currebant autem duo simul et ille alius discipulus
praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
-
et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen
introivit
-
venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in
monumentum et videt linteamina posita
-
et sudarium quod fuerat super caput eius non cum
linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
-
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus
ad monumentum et vidit et credidit
-
nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis
resurgere
-
abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
-
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo
fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
-
et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et
unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
-
dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt
Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
-
haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum
stantem et non sciebat quia Iesus est
-
dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa
existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu
sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
-
dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod
dicitur magister
-
dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad
Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad
Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
-
venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi
Dominum et haec dixit mihi
-
cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores
essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum
venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
-
et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi
sunt ergo discipuli viso Domino
-
dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et
ego mitto vos
-
hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum
Sanctum
-
quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum
retinueritis detenta sunt
-
Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat
cum eis quando venit Iesus
-
dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem
dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et
mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in
latus eius non credam
-
et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et
Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et
dixit pax vobis
-
deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus
meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse
incredulus sed fidelis
-
respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
-
dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non
viderunt et crediderunt
-
multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu
discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
-
haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est
Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine
eius
-
postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis
manifestavit autem sic
-
erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et
Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii
ex discipulis eius duo
-
dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et
nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte
nihil prendiderunt
-
mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen
cognoverunt discipuli quia Iesus est
-
dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis
responderunt ei non
-
dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis
miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine
piscium
-
dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro
Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam
succinxit se erat enim nudus et misit se in mare
-
alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant
a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
-
ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et
piscem superpositum et panem
-
dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc
-
ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum
magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent
non est scissum rete
-
dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium
interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
-
et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem
similiter
-
hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum
surrexisset a mortuis
-
cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon
Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia
amo te dicit ei pasce agnos meos
-
dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam
Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
-
dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est
Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia
scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
-
amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et
ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et
alius te cinget et ducet quo non vis
-
hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset
Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
-
conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat
Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et
dixit Domine quis est qui tradit te
-
hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem
quid
-
dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad
te tu me sequere
-
exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non
moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo
manere donec venio quid ad te
-
hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et
scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
-
sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si
scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui
scribendi sunt libros amen
Next: Acts of the Apostles Prev: Luke Up