undefined
undefined
Leviticus
-
vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo
testimonii dicens
-
loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex
vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus
offerens victimas
-
si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum
inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad
placandum sibi Dominum
-
ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit
atque in expiationem eius proficiens
-
immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron
sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum
quod est ante ostium tabernaculi
-
detractaque pelle hostiae artus in frusta concident
-
et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita
-
et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet
et cuncta quae adherent iecori
-
intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos
super altare in holocaustum et suavem odorem Domino
-
quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris
holocaustum anniculum et absque macula offeret
-
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem
coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii
Aaron per circuitum
-
dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et
inponent super ligna quibus subiciendus est ignis
-
intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia
adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem
suavissimum Domino
-
sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de
turturibus et pullis columbae
-
offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite
ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super
crepidinem altaris
-
vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare
ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent
-
confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro
dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito
holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino
-
anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit
eius oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus
-
ac deferet ad filios Aaron sacerdotes quorum unus tollet
pugillum plenum similae et olei ac totum tus et ponet memoriale
super altare in odorem suavissimum Domino
-
quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et
filiorum eius sanctum sanctorum de oblationibus Domini
-
cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila
panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma
oleo lita
-
si oblatio tua fuerit de sartagine similae conspersae oleo
et absque fermento
-
divides eam minutatim et fundes supra oleum
-
sin autem de craticula sacrificium aeque simila oleo
conspergetur
-
quam offeres Domino tradens manibus sacerdotis
-
qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et
adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
-
quicquid autem reliquum est erit Aaron et filiorum eius
sanctum sanctorum de oblationibus Domini
-
omnis oblatio quae offertur Domino absque fermento fiet nec
quicquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domini
-
primitias tantum eorum offeretis et munera super altare
vero non ponentur in odorem suavitatis
-
quicquid obtuleris sacrificii sale condies nec auferes sal
foederis Dei tui de sacrificio tuo in omni oblatione offeres
sal
-
sin autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de
spicis adhuc virentibus torres eas igni et confringes in morem
farris et sic offeres primitias tuas Domino
-
fundens supra oleum et tus inponens quia oblatio Domini est
-
de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris
fracti et olei ac totum tus
-
quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus
voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram
Domino
-
ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in
introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes
sanguinem per circuitum altaris
-
et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini
adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus
est
-
duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris
cum renunculis
-
adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne
subposito in oblationem suavissimi odoris Domino
-
si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia
sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt
-
si agnum obtulerit coram Domino
-
ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in
vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron
sanguinem eius per altaris circuitum
-
et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem
et caudam totam
-
cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque
universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta
ilia reticulumque iecoris cum renunculis
-
et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et
oblationis Domini
-
si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino
-
ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in
introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron
sanguinem eius per altaris circuitum
-
tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit
ventrem et qui tegit universa vitalia
-
duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia
et arvinam iecoris cum renunculis
-
adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et
suavissimi odoris omnis adeps Domini erit
-
iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis
vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam
et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent
quippiam fecerit
-
si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens
populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino
-
et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram
Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino
-
hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in
tabernaculum testimonii
-
cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies
coram Domino contra velum sanctuarii
-
ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis
gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem
autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in
introitu tabernaculi
-
et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit
vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt
-
duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia
et adipem iecoris cum renunculis
-
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea
super altare holocausti
-
pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et
intestinis et fimo
-
et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi
cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem
quae in loco effusorum cinerum cremabuntur
-
quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam
fecerit quod contra mandatum Domini est
-
et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro
peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi
-
et ponent seniores populi manus super caput eius coram
Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini
-
inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in
tabernaculum testimonii
-
tincto digito aspergens septies contra velum
-
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est
coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem
fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio
tabernaculi testimonii
-
omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare
-
sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et
rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus
-
ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet
sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis
-
si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per
ignorantiam quod Domini lege prohibetur
-
et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino
hircum de capris inmaculatum
-
ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum
in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro
peccato est
-
tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato
tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim
eius
-
adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum
fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur
ei
-
quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae
ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque
delinquat
-
et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam
-
ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et
immolabit eam in loco holocausti
-
tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens
cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
-
omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis
pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino
rogabitque pro eo et dimittetur ei
-
sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem
scilicet inmaculatam
-
ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi
solent holocaustorum caedi hostiae
-
sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens
cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius
-
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps
arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in
incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et
dimittetur illi
-
si peccaverit anima et audierit vocem iurantis testisque
fuerit quod aut ipse vidit aut conscius est nisi indicaverit
portabit iniquitatem suam
-
anima quae tetigerit aliquid inmundum sive quod occisum a
bestia est aut per se mortuum vel quodlibet aliud reptile et
oblita fuerit inmunditiae suae rea est et deliquit
-
et si tetigerit quicquam de inmunditia hominis iuxta omnem
inpuritatem qua pollui solet oblitaque cognoverit postea
subiacebit delicto
-
anima quae iuraverit et protulerit labiis suis ut vel male
quid faceret vel bene et id ipsum iuramento et sermone
firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum
-
agat paenitentiam pro peccato
-
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo
sacerdos et pro peccato eius
-
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures
vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum
in holocaustum
-
dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato
retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non
penitus abrumpatur
-
et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem
reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro
peccato est
-
alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque
pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei
-
quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel
duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi
decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia
pro peccato est
-
tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum
hauriens cremabit super altare in monumentum eius qui obtulit
-
rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse
habebit in munere
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
anima si praevaricans caerimonias per errorem in his quae
Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo
arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis
iuxta pondus sanctuarii
-
ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem
ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens
arietem et dimittetur ei
-
anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his
quae Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit
iniquitatem suam
-
offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti iuxta
mensuram aestimationemque peccati qui orabit pro eo quod
nesciens fecerit et dimittetur ei
-
quia per errorem deliquit in Dominum
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit
depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi
aliquid extorserit aut calumniam fecerit
-
sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit
et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent
homines
-
convicta delicti reddet
-
omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam
insuper partem domino cui damnum intulerat
-
pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege
et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti
-
qui rogabit pro eo coram Domino et dimittetur illi pro
singulis quae faciendo peccaverit
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
praecipe Aaron et filiis eius haec est lex holocausti
cremabitur in altari tota nocte usque mane ignis ex eodem
altari erit
-
vestietur sacerdos tunica et feminalibus lineis tolletque
cineres quos vorans ignis exusit et ponens iuxta altare
-
spoliabitur prioribus vestimentis indutusque aliis efferet
eos extra castra et in loco mundissimo usque ad favillam
consumi faciet
-
ignis autem in altari semper ardebit quem nutriet sacerdos
subiciens ligna mane per singulos dies et inposito holocausto
desuper adolebit adipes pacificorum
-
ignis est iste perpetuus qui numquam deficiet in altari
-
haec est lex sacrificii et libamentorum quae offerent filii
Aaron coram Domino et coram altari
-
tollet sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et
totum tus quod super similam positum est adolebitque illud in
altari in monumentum odoris suavissimi Domino
-
reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis
absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi
-
ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini
offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato
atque delicto
-
mares tantum stirpis Aaron comedent illud legitimum ac
sempiternum est in generationibus vestris de sacrificiis Domini
omnis qui tetigerit illa sanctificabitur
-
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent
Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent
similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium
vespere
-
quae in sartagine oleo conspersa frigetur offeret autem eam
calidam in odorem suavissimum Domino
-
sacerdos qui patri iure successerit et tota cremabitur in
altari
-
omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur nec
quisquam comedet ex eo
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro
peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram
Domino sanctum sanctorum est
-
sacerdos qui offert comedet eam in loco sancto in atrio
tabernaculi
-
quicquid tetigerit carnes eius sanctificabitur si de
sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto
-
vas autem fictile in quo cocta est confringetur quod si vas
aeneum fuerit defricabitur et lavabitur aqua
-
omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius
quia sanctum sanctorum est
-
hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis
infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario
non comedetur sed conburetur igni
-
haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
-
idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro
delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
-
offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
-
duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est
reticulumque iecoris cum renunculis
-
et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro
delicto
-
omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur
his carnibus quia sanctum sanctorum est
-
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto
utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit
pertinebit
-
sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
-
et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et
quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit
sacerdotis a quo offertur
-
sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron
aequa mensura per singulos dividetur
-
haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino
-
si pro gratiarum actione fuerit oblatio offerent panes
absque fermento conspersos oleo et lagana azyma uncta oleo
coctamque similam et collyridas olei admixtione conspersas
-
panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum quae
immolatur pro pacificis
-
ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino et erit
sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem
-
cuius carnes eadem comedentur die nec remanebit ex eis
quicquam usque mane
-
si voto vel sponte quisquam obtulerit hostiam eadem
similiter edetur die sed et si quid in crastinum remanserit
vesci licitum est
-
quicquid autem tertius invenerit dies ignis absumet
-
si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio
comederit irrita fiet oblatio nec proderit offerenti quin
potius quaecumque anima tali se edulio contaminarit
praevaricationis rea erit
-
caro quae aliquid tetigerit inmundum non comedetur sed
conburetur igni qui fuerit mundus vescetur ea
-
anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum
quae oblata est Domino peribit de populis suis
-
et quae tetigerit inmunditiam hominis vel iumenti sive
omnis rei quae polluere potest et comederit de huiuscemodi
carnibus interibit de populis suis
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel adipem bovis et ovis et caprae non
comedetis
-
adipem cadaveris morticini et eius animalis quod a bestia
captum est habebitis in usus varios
-
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini
comederit peribit de populo suo
-
sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de
avibus quam de pecoribus
-
omnis anima quae ederit sanguinem peribit de populis suis
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel qui offert victimam pacificorum
Domino offerat simul et sacrificium id est libamenta eius
-
tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo
oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti
-
qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit
Aaron et filiorum eius
-
armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in
primitias sacerdotis
-
qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse
habebit et armum dextrum in portione sua
-
pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a
filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron
sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel
-
haec est unctio Aaron et filiorum eius in caerimoniis
Domini die qua obtulit eos Moses ut sacerdotio fungerentur
-
et quae praecepit dari eis Dominus a filiis Israhel
religione perpetua in generationibus suis
-
ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque
delicto et pro consecratione et pacificorum victimis
-
quas constituit Dominus Mosi in monte Sinai quando mandavit
filiis Israhel ut offerrent oblationes suas Domino in deserto
Sinai
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum
vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis
-
et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi
-
fecit Moses ut Dominus imperarat congregataque omni turba
ante fores
-
ait iste est sermo quem iussit Dominus fieri
-
statimque obtulit Aaron et filios eius cumque lavisset eos
-
vestivit pontificem subucula linea accingens eum balteo et
induens tunica hyacinthina et desuper umerale inposuit
-
quod adstringens cingulo aptavit rationali in quo erat
doctrina et veritas
-
cidarim quoque texit caput et super eam contra frontem
posuit lamminam auream consecratam in sanctificationem sicut
praeceperat ei Dominus
-
tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni
supellectili sua
-
cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit
illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit
oleo
-
quod fundens super caput Aaron unxit eum et consecravit
-
filios quoque eius oblatos vestivit tunicis lineis et
cinxit balteo inposuitque mitras ut iusserat Dominus
-
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius
posuissent Aaron et filii eius manus suas
-
immolavit eum hauriens sanguinem et tincto digito tetigit
cornua altaris per gyrum quo expiato et sanctificato fudit
reliquum sanguinem ad fundamenta eius
-
adipem autem qui erat super vitalia et reticulum iecoris
duosque renunculos cum arvinulis suis adolevit super altare
-
vitulum cum pelle carnibus et fimo cremans extra castra
sicut praeceperat Dominus
-
obtulit et arietem in holocaustum super cuius caput cum
inposuissent Aaron et filii eius manus suas
-
immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris circuitum
-
ipsumque arietem in frusta concidens caput eius et artus et
adipem adolevit igni
-
lotis prius intestinis et pedibus totumque simul arietem
incendit super altare eo quod esset holocaustum suavissimi
odoris Domino sicut praeceperat ei
-
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum
posueruntque super caput illius Aaron et filii eius manus suas
-
quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit
extremum auriculae dextrae Aaron et pollicem manus eius dextrae
similiter et pedis
-
obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati
tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae et pollices
manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum
-
adipem vero et caudam omnemque pinguedinem quae operit
intestina reticulumque iecoris et duos renes cum adipibus suis
et armo dextro separavit
-
tollens autem de canistro azymorum quod erat coram Domino
panem absque fermento et collyridam conspersam oleo laganumque
posuit super adipes et armum dextrum
-
tradens simul omnia Aaron et filiis eius qui postquam
levaverunt ea coram Domino
-
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare
holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem
suavitatis sacrificii Domini
-
tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete
consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus
-
adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari
aspersit super Aaron et vestimenta eius et super filios illius
ac vestes eorum
-
cumque sanctificasset eos in vestitu suo praecepit eis
dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite
eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in
canistro sicut praecepit mihi dicens Aaron et filii eius
comedent eos
-
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis
absumet
-
de ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus
usque ad diem quo conplebitur tempus consecrationis vestrae
septem enim diebus finitur consecratio
-
sicut et inpraesentiarum factum est ut ritus sacrificii
conpleretur
-
die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias
Domini ne moriamini sic enim mihi praeceptum est
-
feceruntque Aaron et filii eius cuncta quae locutus est
Dominus per manum Mosi
-
facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac
maiores natu Israhel dixitque ad Aaron
-
tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in
holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino
-
et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et
vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum
-
bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino
in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes
hodie enim Dominus apparebit vobis
-
tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium
tabernaculi ubi cum omnis staret multitudo
-
ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et
apparebit vobis gloria eius
-
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo
offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque
mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus
-
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro
peccato suo
-
cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens
digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius
-
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro
peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi
-
carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igni
-
immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui
sanguinem eius quem fudit per altaris circuitum
-
ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et
membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit
igni
-
lotis prius aqua intestinis et pedibus
-
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque
altari
-
fecit holocaustum
-
addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et
adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutini
-
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi
obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in
circuitu
-
adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum
adipibus suis et reticulum iecoris
-
posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in
altari
-
pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans
coram Domino sicut praeceperat Moses
-
et tendens manum contra populum benedixit eis sicque
conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis
descendit
-
ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et
deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini
omni multitudini
-
et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et
adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae
laudaverunt Dominum ruentes in facies suas
-
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt
ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum
quod eis praeceptum non erat
-
egressusque ignis a Domino devoravit eos et mortui sunt
coram Domino
-
dixitque Moses ad Aaron hoc est quod locutus est Dominus
sanctificabor in his qui adpropinquant mihi et in conspectu
omnis populi glorificabor quod audiens tacuit Aaron
-
vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel
patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de
conspectu sanctuarii et asportate extra castra
-
confestimque pergentes tulerunt eos sicut iacebant vestitos
lineis tunicis et eiecerunt foras ut sibi fuerat imperatum
-
locutus est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius capita vestra nolite nudare et vestimenta nolite
scindere ne forte moriamini et super omnem coetum oriatur
indignatio fratres vestri et omnis domus Israhel plangant
incendium quod Dominus suscitavit
-
vos autem non egredimini fores tabernaculi alioquin
peribitis oleum quippe sanctae unctionis est super vos qui
fecerunt omnia iuxta praeceptum Mosi
-
dixit quoque Dominus ad Aaron
-
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii
tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia
praeceptum est sempiternum in generationes vestras
-
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et
profanum inter pollutum et mundum
-
doceatisque filios Israhel omnia legitima mea quae locutus
est Dominus ad eos per manum Mosi
-
locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar
filios eius qui residui erant tollite sacrificium quod remansit
de oblatione Domini et comedite illud absque fermento iuxta
altare quia sanctum sanctorum est
-
comedetis autem in loco sancto quod datum est tibi et
filiis tuis de oblationibus Domini sicut praeceptum est mihi
-
pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus
est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae
tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis
salutaribus filiorum Israhel
-
eo quod armum et pectus et adipes qui cremantur in altari
elevaverint coram Domino et pertineant ad te et ad filios tuos
lege perpetua sicut praecepit Dominus
-
inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum
quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et
Ithamar filios Aaron qui remanserant ait
-
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae
sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem
multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini
-
praesertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra
sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut
praeceptum est mihi
-
respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et
holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo
potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente
lugubri
-
quod cum audisset Moses recepit satisfactionem
-
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
-
dicite filiis Israhel haec sunt animalia quae comedere
debetis de cunctis animantibus terrae
-
omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus
comedetis
-
quicquid autem ruminat quidem et habet ungulam sed non
dividit eam sicut camelus et cetera non comedetis illud et
inter inmunda reputabitis
-
chyrogryllius qui ruminat ungulamque non dividit inmundus
est
-
lepus quoque nam et ipse ruminat sed ungulam non dividit
-
et sus qui cum ungulam dividat non ruminat
-
horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis quia
inmunda sunt vobis
-
haec sunt quae gignuntur in aquis et vesci licitum est omne
quod habet pinnulas et squamas tam in mari quam in fluminibus
et stagnis comedetis
-
quicquid autem pinnulas et squamas non habet eorum quae in
aquis moventur et vivunt abominabile vobis
-
et execrandum erit carnes eorum non comedetis et morticina
vitabitis
-
cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis
polluta erunt
-
haec sunt quae de avibus comedere non debetis et vitanda
sunt vobis aquilam et grypem et alietum
-
milvum ac vulturem iuxta genus suum
-
et omne corvini generis in similitudinem suam
-
strutionem et noctuam et larum et accipitrem iuxta genus
suum
-
bubonem et mergulum et ibin
-
cycnum et onocrotalum et porphirionem
-
erodionem et charadrion iuxta genus suum opupam quoque et
vespertilionem
-
omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes
abominabile erit vobis
-
quicquid autem ambulat quidem super quattuor pedes sed
habet longiora retro crura per quae salit super terram
-
comedere debetis ut est brucus in genere suo et attacus
atque ophiomachus ac lucusta singula iuxta genus suum
-
quicquid autem ex volucribus quattuor tantum habet pedes
execrabile erit vobis
-
et quicumque morticina eorum tetigerit polluetur et erit
inmundus usque ad vesperum
-
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum
lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum
-
omne animal quod habet quidem ungulam sed non dividit eam
nec ruminat inmundum erit et quicquid tetigerit illud
contaminabitur
-
quod ambulat super manus ex cunctis animantibus quae
incedunt quadrupedia inmundum erit qui tetigerit morticina
eorum polluetur usque ad vesperum
-
et qui portaverit huiuscemodi cadavera lavabit vestimenta
sua et inmundus erit usque ad vesperum quia omnia haec inmunda
sunt vobis
-
hoc quoque inter polluta reputabitur de his quae moventur
in terra mustela et mus et corcodillus singula iuxta genus suum
-
migale et cameleon et stelio ac lacerta et talpa
-
omnia haec inmunda sunt qui tetigerit morticina eorum
inmundus erit usque ad vesperum
-
et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum
polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia
et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque
ad vesperum et sic postea mundabuntur
-
vas autem fictile in quo horum quicquam intro ceciderit
polluetur et idcirco frangendum est
-
omnis cibus quem comeditis si fusa fuerit super eum aqua
inmundus erit et omne liquens quod bibitur de universo vase
inmundum erit
-
et quicquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud
inmundum erit sive clibani sive cytropodes destruentur et
inmundi erunt
-
fontes vero et cisternae et omnis aquarum congregatio
munda erit qui morticinum eorum tetigerit polluetur
-
si ceciderint super sementem non polluent eam
-
sin autem quispiam aqua sementem perfuderit et postea
morticinis tacta fuerit ilico polluetur
-
si mortuum fuerit animal quod licet vobis comedere qui
cadaver eius tetigerit inmundus erit usque ad vesperum
-
et qui comederit ex eo quippiam sive portaverit lavabit
vestimenta sua et inmundus erit usque ad vesperum
-
omne quod reptat super terram abominabile erit nec
adsumetur in cibum
-
quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet
pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile
est
-
nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquam
eorum ne inmundi sitis
-
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et
ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili
quod movetur super terram
-
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Aegypti ut essem
vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum
-
ista est lex animantium et volucrum et omnis animae
viventis quae movetur in aqua et reptat in terra
-
ut differentias noveritis mundi et inmundi et sciatis quid
comedere et quid respuere debeatis
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel et dices ad eos mulier si suscepto
semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus iuxta dies
separationis menstruae
-
et die octavo circumcidetur infantulus
-
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine
purificationis suae omne sanctum non tanget nec ingredietur
sanctuarium donec impleantur dies purificationis eius
-
sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus
iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit
in sanguine purificationis suae
-
cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio
sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum
columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi
testimonii et tradet sacerdoti
-
qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic
mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis
masculum ac feminam
-
quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum
sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in
holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et
sic mundabitur
-
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
-
homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color
sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae
adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum
eius
-
qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos
colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne
reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
-
sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne
reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem
diebus
-
et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non
creverit nec transierit in cute priores terminos rursum
includet eum septem diebus aliis
-
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et
non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque
homo vestimenta sua et mundus erit
-
quod si postquam a sacerdote visus est et redditus
munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum
-
et inmunditiae condemnabitur
-
plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
-
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et
capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
-
lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti
contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue
inmunditia est
-
sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et
operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub
aspectu oculorum cadit
-
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima
iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo
mundus erit
-
quando vero caro vivens in eo apparuerit
-
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos
reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
-
quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem
operuerit
-
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
-
caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
-
et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa
adducetur homo ad sacerdotem
-
qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et
pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae
orta est in ulcere
-
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura
et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
-
et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
-
sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et
homo mundus erit
-
caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive
rufam habuerit cicatricem
-
considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et
locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga
leprae in cicatrice orta est
-
quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior
plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura
recludet eum septem diebus
-
et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra
contaminabit eum
-
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus
plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est
conbusturae
-
vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra
videbit eos sacerdos
-
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et
capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra
capitis ac barbae est
-
sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni
et capillum nigrum recludet eos septem diebus
-
et die septimo intuebitur si non creverit macula et
capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae
aequalis
-
radetur homo absque loco maculae et includetur septem
diebus aliis
-
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec
humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus
erit
-
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
-
non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit
commutatus quia aperte inmundus est
-
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit
hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
-
vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
-
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum
alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam
coloris candidi et hominem mundum
-
vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est
-
et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
-
sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus
color fuerit exortus
-
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae
quae orta est in calvitio
-
quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad
arbitrium sacerdotis
-
habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum
contaminatum ac sordidum se clamabit
-
omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit
extra castra
-
vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
-
in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid
ex pelle confectum est
-
si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti
-
qui consideratam recludet septem diebus
-
et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit
lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in
quo fuerit inventa
-
et idcirco conburetur flammis
-
quod si eam viderit non crevisse
-
praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque
illud septem diebus aliis
-
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec
tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo
quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
-
sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis
est lota abrumpet eum et a solido dividet
-
quod si ultra apparuerit in his locis quae prius
inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi
-
si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda
erunt
-
ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis
atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo
mundari debeat vel contaminari
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad
sacerdotem
-
qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam
-
praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos
passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum
vermiculumque et hysopum
-
et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super
aquas viventes
-
alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo
tinguet in sanguine passeris immolati
-
quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure
purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet
-
cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos
corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra
ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus
-
et die septimo radat capillos capitis barbamque et
supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et
corpore
-
die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem
anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium
quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium
-
cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec
omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
-
tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium
et oblatis ante Dominum omnibus
-
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et
holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et
pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est
-
adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est
pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui
mundatur et super pollices manus dextrae et pedis
-
et de olei sextario mittet in manum suam sinistram
-
tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies
contra Dominum
-
quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super
extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices
manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro
delicto
-
et super caput eius
-
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro
peccato tunc immolabit holocaustum
-
et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite
mundabitur
-
quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae
dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro
eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in
sacrificium et olei sextarium
-
duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus
pro peccato et alter in holocaustum
-
offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad
ostium tabernaculi testimonii coram Domino
-
qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit
simul
-
immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum
auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus
eius ac pedis dextri
-
olei vero partem mittet in manum suam sinistram
-
in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies
contra Dominum
-
tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur
et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus
est pro delicto
-
reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu
mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum
-
et turturem sive pullum columbae offeret
-
unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis
suis
-
hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in
emundationem sui
-
locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
-
cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis
in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus
-
ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi
plaga leprae videtur mihi esse in domo mea
-
at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam
ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant
omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus
lepram
-
et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas
pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua
-
egredietur ostium domus et statim claudet eam septem
diebus
-
reversusque die septimo considerabit eam si invenerit
crevisse lepram
-
iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos
extra civitatem in loco inmundo
-
domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi
pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo
-
lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto
alio liniri domum
-
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et
alia terra lita
-
ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes
aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus
-
quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque
universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo
-
qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque
ad vesperum
-
et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit
vestimenta sua
-
quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in
domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate
-
et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque
cedrinum et vermiculum atque hysopum
-
et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas
-
tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem
vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in
aquis viventibus et asperget domum septies
-
purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis
viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque
vermiculo
-
cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit
pro domo et iure mundabitur
-
ista est lex omnis leprae et percussurae
-
leprae vestium et domorum
-
cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in
varias species coloribus inmutatis
-
ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit
-
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
-
loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur
fluxum seminis inmundus erit
-
et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta
singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor
-
omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque
sederit
-
si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta
sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
-
si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua
et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
-
qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
-
si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus
est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad
vesperum
-
sagma super quo sederit inmundum erit
-
et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur
pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid
lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad
vesperum
-
omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus
lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad
vesperum
-
vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum
lavabitur aqua
-
si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem
numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus
ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus
-
die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos
columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi
testimonii dabitque eos sacerdoti
-
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui
-
vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus
suum et inmundus erit usque ad vesperum
-
vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda
erit usque ad vesperum
-
mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit
usque ad vesperum
-
mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem
diebus separabitur
-
omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum
-
et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae
polluetur
-
qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
-
omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit
vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum
-
si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis
inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit
polluetur
-
mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in
tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non
cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in
tempore menstruo
-
omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit
pollutum erit
-
quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum
-
si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem
dies purificationis suae
-
et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel
duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii
-
qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum
rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius
-
docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et
non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum
quod est inter eos
-
ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui
polluitur coitu
-
et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit
sanguine et hominis qui dormierit cum ea
-
locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum
Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
-
et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne
omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram
propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube
apparebo super oraculum
-
nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et
arietem in holocaustum
-
tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit
accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim
vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
-
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos
hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
-
cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
-
duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi
testimonii
-
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro
emissario
-
cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
-
cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram
Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in
solitudinem
-
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et
pro domo sua immolabit eum
-
adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et
hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum
intrabit in sancta
-
ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor
operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur
-
tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito
septies contra propitiatorium ad orientem
-
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet
sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine
vituli ut aspergat e regione oraculi
-
et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a
praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum
faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio
sordium habitationis eorum
-
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex
ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro
universo coetu Israhel donec egrediatur
-
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro
se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua
eius per gyrum
-
aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab
inmunditiis filiorum Israhel
-
postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare
tunc offerat hircum viventem
-
et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes
iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata
eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem
paratum in desertum
-
cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram
solitariam et dimissus fuerit in deserto
-
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis
vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium
relictisque ibi
-
lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis
suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis
rogabit tam pro se quam pro populo
-
et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super
altare
-
ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit
vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra
-
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati
et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio
conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam
pelles quam carnes eorum et fimum
-
et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et
carnem aqua et sic ingredietur in castra
-
eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo
decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis
opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
-
in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus
peccatis vestris coram Domino mundabimini
-
sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas
vestras religione perpetua
-
expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius
initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo
indueturque stola linea et vestibus sanctis
-
et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque
altare sacerdotes quoque et universum populum
-
eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro
filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno
fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi
-
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et
dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
-
homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem
sive capram in castris vel extra castra
-
et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino
sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de
medio populi sui
-
ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas
quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium
tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
-
fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium
tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis
Domino
-
et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum
quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et
posteris eorum
-
et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui
peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
-
et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut
offeratur Domino interibit de populo suo
-
homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui
peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem
meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
-
quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis
ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis
pro animae piaculo sit
-
idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non
comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
-
homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui
peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram
vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et
operiat illum terra
-
anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis
Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima
carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
-
anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de
indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum
aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine
mundus fiet
-
quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit
iniquitatem suam
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus
vester
-
iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non
facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego
introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum
ambulabitis
-
facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis
in eis ego Dominus Deus vester
-
custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet
in eis ego Dominus
-
omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet
turpitudinem eius ego Dominus
-
turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non
discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
-
turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo
enim patris tui est
-
turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi
vel foris genita est non revelabis
-
turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non
revelabis quia turpitudo tua est
-
turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri
tuo et est soror tua non revelabis
-
turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro
est patris tui
-
turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod
caro sit matris tuae
-
turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad
uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
-
turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui
est nec discoperies ignominiam eius
-
turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia
turpitudo fratris tui est
-
turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis
filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles
ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus
est
-
sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec
revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
-
ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec
revelabis foeditatem eius
-
cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione
maculaberis
-
de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec
pollues nomen Dei tui ego Dominus
-
cum masculo non commisceberis coitu femineo quia
abominatio est
-
cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier
non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
-
ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt
universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
-
et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut
evomat habitatores suos
-
custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex
omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui
peregrinatur apud vos
-
omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui
fuerunt ante vos et polluerunt eam
-
cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis
sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
-
omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam
peribit de medio populi sui
-
custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui
fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus
vester
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere ad omnem coetum filiorum Israhel et dices ad eos
sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester
-
unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea
custodite ego Dominus Deus vester
-
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis
vobis ego Dominus Deus vester
-
si immolaveritis hostiam pacificorum Domino ut sit
placabilis
-
eo die quo fuerit immolata comedetis eam et die altero
quicquid autem residuum fuerit in diem tertium igne conburetis
-
si quis post biduum comederit ex ea profanus erit et
impietatis reus
-
portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et
peribit anima illa de populo suo
-
cum messueris segetes terrae tuae non tondebis usque ad
solum superficiem terrae nec remanentes spicas colliges
-
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis
sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus
vester
-
non facietis furtum non mentiemini nec decipiet
unusquisque proximum suum
-
non peierabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui ego
Dominus
-
non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum non
morabitur opus mercennarii apud te usque mane
-
non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum sed
timebis Deum tuum quia ego sum Dominus
-
non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec
consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste
iudica proximo tuo
-
non eris criminator et susurro in populis non stabis
contra sanguinem proximi tui ego Dominus
-
ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum
ne habeas super illo peccatum
-
non quaeres ultionem nec memor eris iniuriae civium tuorum
diliges amicum tuum sicut temet ipsum ego Dominus
-
leges meas custodite iumenta tua non facies coire cum
alterius generis animantibus agrum non seres diverso semine
veste quae ex duobus texta est non indueris
-
homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae sit
ancilla etiam nubilis et tamen pretio non redempta nec
libertate donata vapulabunt ambo et non morientur quia non fuit
libera
-
pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi
testimonii arietem
-
orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino
et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum
-
quando ingressi fueritis terram et plantaveritis in ea
ligna pomifera auferetis praeputia eorum poma quae germinant
inmunda erunt vobis nec edetis ex eis
-
quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis
Domino
-
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quae
proferunt ego Dominus Deus vester
-
non comedetis cum sanguine non augurabimini nec
observabitis somnia
-
neque in rotundum adtondebitis comam nec radatis barbam
-
et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras
aliquas et stigmata facietis vobis ego Dominus
-
ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et
impleatur piaculo
-
sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite ego
Dominus
-
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini
ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester
-
coram cano capite consurge et honora personam senis et
time Deum tuum ego sum Dominus
-
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit
inter vos ne exprobretis ei
-
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi
vosmet ipsos fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti ego
Dominus Deus vester
-
nolite facere iniquum aliquid in iudicio in regula in
pondere in mensura
-
statera iusta et aequa sint pondera iustus modius
aequusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de
terra Aegypti
-
custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et
facite ea ego Dominus
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de
advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo
idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum
-
et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de
medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et
contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
-
quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens
imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo
Moloch nec voluerit eum occidere
-
ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius
succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut
fornicarentur cum Moloch de medio populi sui
-
anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata
fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam
illam de medio populi sui
-
sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus
vester
-
custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui
sanctifico vos
-
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri
matrique maledixit sanguis eius sit super eum
-
si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium
perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus
et adultera
-
qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam
patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
-
si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia
scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos
-
qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati
sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos
-
qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus
operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas
in medio vestri
-
qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus
quoque occidite
-
mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul
interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
-
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam
matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit
fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in
conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint
et portabunt iniquitatem suam
-
qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit
turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui
interficientur ambo de medio populi sui
-
turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non
discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit
portabunt ambo iniquitatem suam
-
qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et
revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum
suum absque liberis morientur
-
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam
turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt
-
custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos
evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
-
nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus
sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
-
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis
in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus
vester qui separavi vos a ceteris populis
-
separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem
mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in
avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi
esse polluta
-
eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et
separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
-
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis
fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis
eorum sit super illos
-
dixit quoque Dominus ad Mosen loquere ad sacerdotes filios
Aaron et dices eis ne contaminetur sacerdos in mortibus civium
suorum
-
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super
matre et patre et filio ac filia fratre quoque
-
et sorore virgine quae non est nupta viro
-
sed nec in principe populi sui contaminabitur
-
non radent caput nec barbam neque in carnibus suis facient
incisuras
-
sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius incensum
enim Domini et panes Dei sui offerunt et ideo sancti erunt
-
scortum et vile prostibulum non ducet uxorem nec eam quae
repudiata est a marito quia consecratus est Deo suo
-
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego
sanctus sum Dominus qui sanctifico vos
-
sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro et
violaverit nomen patris sui flammis exuretur
-
pontifex id est sacerdos maximus inter fratres suos super
cuius caput fusum est unctionis oleum et cuius manus in
sacerdotio consecratae sunt vestitusque est sanctis vestibus
caput suum non discoperiet vestimenta non scindet
-
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre
quoque suo et matre non contaminabitur
-
nec egredietur de sanctis ne polluat sanctuarium Domini
quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est ego Dominus
-
virginem ducet uxorem
-
viduam et repudiatam et sordidam atque meretricem non
accipiet sed puellam de populo suo
-
ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae quia
ego Dominus qui sanctifico eum
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui
habuerit maculam non offeret panes Deo suo
-
nec accedet ad ministerium eius si caecus fuerit si
claudus si vel parvo vel grandi et torto naso
-
si fracto pede si manu
-
si gibbus si lippus si albuginem habens in oculo si iugem
scabiem si inpetiginem in corpore vel hirniosus
-
omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non
accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo
-
vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario
-
ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad
altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium
meum ego Dominus qui sanctifico eos
-
locutus est ergo Moses ad Aaron et filios eius et ad omnem
Israhel cuncta quae sibi fuerant imperata
-
locutus quoque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere ad Aaron et ad filios eius ut caveant ab his quae
consecrata sunt filiorum Israhel et non contaminent nomen
sanctificatorum mihi quae ipsi offerunt ego Dominus
-
dic ad eos et ad posteros eorum omnis homo qui accesserit
de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt et quae obtulerunt
filii Israhel Domino in quo est inmunditia peribit coram Domino
ego sum Dominus
-
homo de semine Aaron qui fuerit leprosus aut patiens fluxum
seminis non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi donec
sanetur qui tetigerit inmundum super mortuo et ex quo egreditur
semen quasi coitus
-
et qui tangit reptile et quodlibet inmundum cuius tactus
est sordidus
-
inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quae
sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua
-
et occubuerit sol tunc mundatus vescetur de sanctificatis
quia cibus illius est
-
morticinum et captum a bestia non comedent nec polluentur
in eis ego sum Dominus
-
custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et
moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui
sanctifico eos
-
omnis alienigena non comedet de sanctificatis inquilinus
sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis
-
quem autem sacerdos emerit et qui vernaculus domus eius
fuerit hii comedent ex eis
-
si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit de his
quae sanctificata sunt et de primitiis non vescetur
-
sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa
fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis
patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet
potestatem
-
qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet
quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in
sanctuarium
-
nec contaminabunt sanctificata filiorum Israhel quae
offerunt Domino
-
ne forte sustineant iniquitatem delicti sui cum
sanctificata comederint ego Dominus qui sanctifico eos
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israhel
dicesque ad eos homo de domo Israhel et de advenis qui habitant
apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel
sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini
-
ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et
ex ovibus et ex capris
-
si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile
-
homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino vel vota
solvens vel sponte offerens tam de bubus quam de ovibus
inmaculatum offeret ut acceptabile sit omnis macula non erit in
eo
-
si caecum fuerit si fractum si cicatricem habens si
papulas aut scabiem vel inpetiginem non offeretis ea Domino
neque adolebitis ex eis super altare Domini
-
bovem et ovem aure et cauda amputatis voluntarie offerre
potes votum autem ex his solvi non potest
-
omne animal quod vel contritis vel tunsis vel sectis
ablatisque testiculis est non offeretis Domino et in terra
vestra hoc omnino ne faciatis
-
de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et
quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt
omnia non suscipietis ea
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
bos ovis et capra cum genita fuerint septem diebus erunt
sub ubere matris suae die autem octavo et deinceps offerri
poterunt Domino
-
sive illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum
fetibus suis
-
si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino ut
possit esse placabilis
-
eodem die comedetis eam non remanebit quicquam in mane
alterius diei ego Dominus
-
custodite mandata mea et facite ea ego Dominus
-
ne polluatis nomen meum sanctum ut sanctificer in medio
filiorum Israhel ego Dominus qui sanctifico vos
-
et eduxi de terra Aegypti ut essem vobis in Deum ego
Dominus
-
locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae
Domini quas vocabitis sanctas
-
sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies
est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum
Domini est in cunctis habitationibus vestris
-
hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis
temporibus suis
-
mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase
Domini est
-
et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum
Domini est septem diebus azyma comedetis
-
dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus
servile non facietis in eo
-
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies
autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile
opus fiet in eo
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi
fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem
feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad
sacerdotem
-
qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit
pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum
-
atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur
agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini
-
et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae
conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba
quoque vini quarta pars hin
-
panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque
ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est
sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris
-
numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis
manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas
-
usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id
est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino
-
ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de
duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias
Domini
-
offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos
anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt
in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino
-
facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos
hostias pacificorum
-
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum
coram Domino cedent in usum eius
-
et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum
omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit
in cunctis habitaculis et generationibus vestris
-
postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non
secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis
sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus
vester
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit
vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur
sanctum
-
omne opus servile non facietis in eo et offeretis
holocaustum Domino
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit
celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras
in eo et offeretis holocaustum Domino
-
omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies
propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester
-
omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de
populis suis
-
et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo
-
nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum
erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris
-
sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die
nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata
vestra
-
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius
septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino
-
dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne
opus servile non facietis
-
et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque
octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis
holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus
servile non facietis in eo
-
hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et
sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta
et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei
-
exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis
ex voto vel quae sponte tribuitis Domino
-
a quintodecimo ergo die mensis septimi quando
congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis
ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit
sabbatum id est requies
-
sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae
spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et
salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro
-
celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum
legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense
septimo festa celebrabitis
-
et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de
genere est Israhel manebit in tabernaculis
-
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare
fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego
Dominus Deus vester
-
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad
filios Israhel
-
et locutus est Dominus ad Mosen dicens
-
praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de olivis
purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas iugiter
-
extra velum testimonii in tabernaculo foederis ponetque eas
Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque
perpetuo in generationibus vestris
-
super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu
Domini
-
accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui
singuli habebunt duas decimas
-
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram
Domino statues
-
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in
monumentum oblationis Domini
-
per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a
filiis Israhel foedere sempiterno
-
eruntque Aaron et filiorum eius ut comedant eos in loco
sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini iure
perpetuo
-
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem
pepererat de viro aegyptio inter filios Israhel iurgatus est in
castris cum viro israhelite
-
cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei adductus est
ad Mosen vocabatur autem mater eius Salumith filia Dabri de
tribu Dan
-
miseruntque eum in carcerem donec nossent quid iuberet
Dominus
-
qui locutus est ad Mosen
-
dicens educ blasphemum extra castra et ponant omnes qui
audierunt manus suas super caput eius et lapidet eum populus
universus
-
et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo
portabit peccatum suum
-
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur
lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu
peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte
moriatur
-
qui percusserit et occiderit hominem morte moriatur
-
qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro
anima
-
qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit
fiet ei
-
fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente
restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur
-
qui percusserit iumentum reddet aliud qui percusserit
hominem punietur
-
aequum iudicium sit inter vos sive peregrinus sive civis
peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester
-
locutusque est Moses ad filios Israhel et eduxerunt eum
qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
-
locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens
-
loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi
fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini
-
sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam
colligesque fructus eius
-
septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini
agrum non seres et vineam non putabis
-
quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum
tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis
terrae est
-
sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et
mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te
-
iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt
cibum
-
numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est
septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem
-
et clanges bucina mense septimo decima die mensis
propitiationis tempore in universa terra vestra
-
sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis
remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim
iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque
rediet ad familiam pristinam
-
quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis
neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae
non colligetis
-
ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis
-
anno iobelei redient omnes ad possessiones suas
-
quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne
contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes
ab eo
-
et iuxta supputationem frugum vendet tibi
-
quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet
et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris
et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi
-
nolite adfligere contribules vestros sed timeat
unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester
-
facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut
habitare possitis in terra absque ullo pavore
-
et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque
ad saturitatem nullius impetum formidantes
-
quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non
seruerimus neque collegerimus fruges nostras
-
dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus
trium annorum
-
seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque
ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera
-
terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos
advenae et coloni mei estis
-
unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis
condicione vendetur
-
si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam
et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille
vendiderat
-
sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad
redimendum potuerit invenire
-
conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod
reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam
-
quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit
emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis
venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum
-
qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam
redimendi donec unus impleatur annus
-
si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor
possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non
poterit etiam in iobeleo
-
sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet
agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo
revertetur ad dominum
-
aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi
-
si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos
quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter
filios Israhel
-
suburbana autem eorum non venient quia possessio
sempiterna est
-
si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et
susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum
-
ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time
Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te
-
pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum
superabundantiam non exiges
-
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut
darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus
-
si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non
eum opprimes servitute famulorum
-
sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum
iobeleum operabitur apud te
-
et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad
cognationem et ad possessionem patrum suorum
-
mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non
venient condicione servorum
-
ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum
-
servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in
circuitu vestro sunt
-
et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his
nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos
-
et hereditario iure transmittetis ad posteros ac
possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel
ne opprimatis per potentiam
-
si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et
adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe
eius
-
post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus
suis redimet eum
-
et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin
autem et ipse potuerit redimet se
-
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque
ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum
numerum et rationem mercennarii supputata
-
si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum
secundum hos reddet et pretium
-
si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et
reddet emptori quod reliquum est annorum
-
quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum
violenter in conspectu tuo
-
quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo
egredietur cum liberis suis
-
mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra
Aegypti
-
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et
sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in
terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester
-
custodite sabbata mea et pavete ad sanctuarium meum ego
Dominus
-
si in praeceptis meis ambulaveritis et mandata mea
custodieritis et feceritis ea dabo vobis pluvias temporibus
suis
-
et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur
-
adprehendet messium tritura vindemiam et vindemia occupabit
sementem et comedetis panem vestrum in saturitatem et absque
pavore habitabitis in terra vestra
-
dabo pacem in finibus vestris dormietis et non erit qui
exterreat auferam malas bestias et gladius non transibit
terminos vestros
-
persequemini inimicos vestros et corruent coram vobis
-
persequentur quinque de vestris centum alienos et centum ex
vobis decem milia cadent inimici vestri in conspectu vestro
gladio
-
respiciam vos et crescere faciam multiplicabimini et
firmabo pactum meum vobiscum
-
comedetis vetustissima veterum et vetera novis
supervenientibus proicietis
-
ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos
anima mea
-
ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis
populus meus
-
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegyptiorum
ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut
incederetis erecti
-
quod si non audieritis me nec feceritis omnia mandata mea
-
si spreveritis leges meas et iudicia mea contempseritis ut
non faciatis ea quae a me constituta sunt et ad irritum
perducatis pactum meum
-
ego quoque haec faciam vobis visitabo vos velociter in
egestate et ardore qui conficiat oculos vestros et consumat
animas frustra seretis sementem quae ab hostibus devorabitur
-
ponam faciem meam contra vos et corruetis coram hostibus
vestris et subiciemini his qui oderunt vos fugietis nemine
persequente
-
sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones
vestras septuplum propter peccata vestra
-
et conteram superbiam duritiae vestrae daboque caelum
vobis desuper sicut ferrum et terram aeneam
-
consumetur in cassum labor vester non proferet terra
germen nec arbores poma praebebunt
-
si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me
addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra
-
emittamque in vos bestias agri quae consumant et vos et
pecora vestra et ad paucitatem cuncta redigant desertaeque
fiant viae vestrae
-
quod si nec sic volueritis recipere disciplinam sed
ambulaveritis ex adverso mihi
-
ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos
septies propter peccata vestra
-
inducamque super vos gladium ultorem foederis mei cumque
confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et
trademini hostium manibus
-
postquam confregero baculum panis vestri ita ut decem
mulieres in uno clibano coquant panes et reddant eos ad pondus
et comedetis et non saturabimini
-
sin autem nec per haec audieritis me sed ambulaveritis
contra me
-
et ego incedam adversum vos in furore contrario et
corripiam vos septem plagis propter peccata vestra
-
ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum
-
destruam excelsa vestra et simulacra confringam cadetis
inter ruinas idolorum vestrorum et abominabitur vos anima mea
-
in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et
deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem
suavissimum
-
disperdamque terram vestram et stupebunt super ea inimici
vestri cum habitatores illius fuerint
-
vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos
gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutae
-
tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus
solitudinis suae quando fueritis
-
in terra hostili sabbatizabit et requiescet in sabbatis
solitudinis suae eo quod non requieverit in sabbatis vestris
quando habitabatis in ea
-
et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum
in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et
ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente
-
et corruent singuli super fratres suos quasi bella
fugientes nemo vestrum inimicis audebit resistere
-
peribitis inter gentes et hostilis vos terra consumet
-
quod si et de his aliqui remanserint tabescent in
iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter
peccata patrum suorum et sua adfligentur
-
donec confiteantur iniquitates suas et maiorum suorum
quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi
-
ambulabo igitur et ego contra eos et inducam illos in
terram hostilem donec erubescat incircumcisa mens eorum tunc
orabunt pro impietatibus suis
-
et recordabor foederis mei quod pepigi cum Iacob et Isaac
et Abraham terrae quoque memor ero
-
quae cum relicta fuerit ab eis conplacebit sibi in
sabbatis suis patiens solitudinem propter illos ipsi vero
rogabunt pro peccatis suis eo quod abiecerint iudicia mea et
leges meas despexerint
-
et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus
abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum
facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum
-
et recordabor foederis mei pristini quando eduxi eos de
terra Aegypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego
Dominus Deus haec sunt praecepta atque iudicia et leges quas
dedit Dominus inter se et inter filios Israhel in monte Sinai
per manum Mosi
-
locutusque est Dominus ad Mosen dicens
-
loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui votum
fecerit et spoponderit Deo animam suam sub aestimatione dabit
pretium
-
si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum
dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii
-
si mulier triginta
-
a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit
viginti siclos femina decem
-
ab uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur
quinque sicli pro femina tres
-
sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos
femina decem
-
si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit
stabit coram sacerdote et quantum ille aestimaverit et viderit
eum posse reddere tantum dabit
-
animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit
sanctum erit
-
et mutari non poterit id est nec melius malo nec peius
bono quod si mutaverit et ipsum quod mutatum est et illud pro
quo mutatum est consecratum erit Domino
-
animal inmundum quod immolari Domino non potest si quis
voverit adducetur ante sacerdotem
-
qui diiudicans utrum bonum an malum sit statuet pretium
-
quod si dare voluerit is qui offert addet supra
aestimationis quintam partem
-
homo si voverit domum suam et sanctificaverit Domino
considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit et iuxta
pretium quod ab eo fuerit constitutum venundabitur
-
sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit
quintam partem aestimationis supra et habebit domum
-
quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit
Domino iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium si triginta
modiis hordei seritur terra quinquaginta siclis veniet argenti
-
si statim ab anno incipientis iobelei voverit agrum quanto
valere potest tanto aestimabitur
-
sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos
pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad
iobeleum et detrahetur ex pretio
-
quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet
quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum
-
sin autem noluerit redimere sed alteri cuilibet fuerit
venundatus ultra eum qui voverat redimere non poterit
-
quia cum iobelei venerit dies sanctificatus erit Domino et
possessio consecrata ad ius pertinet sacerdotum
-
si ager emptus et non de possessione maiorum sanctificatus
fuerit Domino
-
supputabit sacerdos iuxta annorum numerum usque ad
iobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino
-
in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui
vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae
-
omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus
viginti obolos habet
-
primogenita quae ad Dominum pertinent nemo sanctificare
poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt
-
quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta
aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere
noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum
-
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal
sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit
consecratum sanctum sanctorum erit Domino
-
et omnis consecratio quae offertur ab homine non redimetur
sed morte morietur
-
omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis
arborum Domini sunt et illi sanctificantur
-
si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam
partem earum
-
omnium decimarum boves et oves et caprae quae sub pastoris
virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino
-
non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur
si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est
sanctificabitur Domino et non redimetur
-
haec sunt praecepta quae mandavit Dominus Mosi ad filios
Israhel in monte Sinai
Next: Numbers Prev: Exodus Up