undefined
undefined
Mark
-
initium evangelii Iesu Christi Filii Dei
-
sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum
ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam
-
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
semitas eius
-
fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
-
et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et
Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane
flumine confitentes peccata sua
-
et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia
circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat
-
et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum
dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius
-
ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu
Sancto
-
et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth
Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne
-
et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et
Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso
-
et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te
conplacui
-
et statim Spiritus expellit eum in desertum
-
et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta
noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli
ministrabant illi
-
postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in
Galilaeam praedicans evangelium regni Dei
-
et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit
regnum Dei paenitemini et credite evangelio
-
et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et
Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim
piscatores
-
et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri
piscatores hominum
-
et protinus relictis retibus secuti sunt eum
-
et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et
Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia
-
et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in
navi cum mercennariis secuti sunt eum
-
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus
synagogam docebat eos
-
et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi
potestatem habens et non sicut scribae
-
et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et
exclamavit
-
dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos
scio qui sis Sanctus Dei
-
et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de
homine
-
et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna
exivit ab eo
-
et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes
quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et
spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei
-
et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae
-
et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum
Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne
-
decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim
dicunt ei de illa
-
et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo
dimisit eam febris et ministrabat eis
-
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum
omnes male habentes et daemonia habentes
-
et erat omnis civitas congregata ad ianuam
-
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et
daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam
sciebant eum
-
et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum
ibique orabat
-
et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant
-
et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te
-
et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi
praedicem ad hoc enim veni
-
et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et
daemonia eiciens
-
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit
si vis potes me mundare
-
Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens
eum ait illi volo mundare
-
et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus
est
-
et comminatus ei statim eiecit illum
-
et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te
principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit
Moses in testimonium illis
-
at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem
ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris
in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique
-
et iterum intravit Capharnaum post dies
-
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita
ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum
-
et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor
portabatur
-
et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt
tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo
paralyticus iacebat
-
cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili
dimittuntur tibi peccata
-
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes
in cordibus suis
-
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere
peccata nisi solus Deus
-
quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent
intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris
-
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata
an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula
-
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in
terra dimittendi peccata ait paralytico
-
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam
-
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram
omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum
dicentes quia numquam sic vidimus
-
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad
eum et docebat eos
-
et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum
et ait illi sequere me et surgens secutus est eum
-
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani
et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius
erant enim multi qui et sequebantur eum
-
et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum
peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum
publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester
-
hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum
sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores
-
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et
veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum
ieiunant tui autem discipuli non ieiunant
-
et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu
sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum
sponsum non possunt ieiunare
-
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc
ieiunabunt in illa die
-
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri
alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura
fit
-
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin
disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed
vinum novum in utres novos mitti debet
-
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et
discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas
-
Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod
non licet
-
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando
necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant
-
quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe
sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet
manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant
-
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non
homo propter sabbatum
-
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati
-
et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum
aridam
-
et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum
-
et ait homini habenti manum aridam surge in medium
-
et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam
salvam facere an perdere at illi tacebant
-
et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem
cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et
restituta est manus illi
-
exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium
faciebant adversus eum quomodo eum perderent
-
et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba
a Galilaea et Iudaea secuta est eum
-
et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui
circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat
venerunt ad eum
-
et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter
turbam ne conprimerent eum
-
multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum
tangerent quotquot habebant plagas
-
et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et
clamabant dicentes
-
tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne
manifestarent illum
-
et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et
venerunt ad eum
-
et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos
praedicare
-
et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi
daemonia
-
et inposuit Simoni nomen Petrus
-
et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit
eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui
-
et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et
Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum
-
et Iudam Scarioth qui et tradidit illum
-
et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non
possent neque panem manducare
-
et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim
quoniam in furorem versus est
-
et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant
quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit
daemonia
-
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest
Satanas Satanan eicere
-
et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud
-
et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit
domus illa stare
-
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et
non potest stare sed finem habet
-
nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi
prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet
-
amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum
peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint
-
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet
remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti
-
quoniam dicebant spiritum inmundum habet
-
et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt
ad eum vocantes eum
-
et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et
fratres tui foris quaerunt te
-
et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei
-
et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait
ecce mater mea et fratres mei
-
qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror
mea et mater est
-
et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum
turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis
turba circa mare super terram erat
-
et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in
doctrina sua
-
audite ecce exiit seminans ad seminandum
-
et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres
et comederunt illud
-
aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram
multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem
terrae
-
et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet
radicem exaruit
-
et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et
offocaverunt illud et fructum non dedit
-
et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum
ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum
sexaginta et unum centum
-
et dicebat qui habet aures audiendi audiat
-
et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo
erant cum duodecim parabolas
-
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis
autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt
-
ut videntes videant et non videant et audientes audiant et
non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis
peccata
-
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes
parabolas cognoscetis
-
qui seminat verbum seminat
-
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum
audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod
seminatum est in corda eorum
-
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum
audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud
-
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta
tribulatione et persecutione propter verbum confestim
scandalizantur
-
et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum
audiunt
-
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua
concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu
efficitur
-
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui
audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et
unum sexaginta et unum centum
-
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur
aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur
-
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec
factum est occultum sed ut in palam veniat
-
si quis habet aures audiendi audiat
-
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi
fueritis remetietur vobis et adicietur vobis
-
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod
habet auferetur ab illo
-
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat
sementem in terram
-
et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et
increscat dum nescit ille
-
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam
deinde plenum frumentum in spica
-
et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam
adest messis
-
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae
conparabimus illud
-
sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra
minus est omnibus seminibus quae sunt in terra
-
et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus
holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius
aves caeli habitare
-
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout
poterant audire
-
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem
discipulis suis disserebat omnia
-
et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus
contra
-
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et
aliae naves erant cum illo
-
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in
navem ita ut impleretur navis
-
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant
eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus
-
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace
obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna
-
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et
timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est
iste quia et ventus et mare oboediunt ei
-
et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
-
et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo
in spiritu inmundo
-
qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam
quisquam eum poterat ligare
-
quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset
catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare
-
et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat
clamans et concidens se lapidibus
-
videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
-
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei
summi adiuro te per Deum ne me torqueas
-
dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
-
et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio
nomen mihi est quia multi sumus
-
et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem
-
erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
-
et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos
ut in eos introeamus
-
et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi
introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in
mare ad duo milia et suffocati sunt in mare
-
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in
civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti
-
et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio
vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt
-
et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei
qui daemonium habuerat et de porcis
-
et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum
-
cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio
vexatus fuerat ut esset cum illo
-
et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos
et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit
tui
-
et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi
fecisset Iesus et omnes mirabantur
-
et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum
convenit turba multa ad illum et erat circa mare
-
et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns
eum procidit ad pedes eius
-
et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in
extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
-
et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et
conprimebant illum
-
et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
-
et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et
erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius
habebat
-
cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit
vestimentum eius
-
dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva
ero
-
et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit
corpore quod sanata esset a plaga
-
et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae
exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit
vestimenta mea
-
et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te
et dicis quis me tetigit
-
et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
-
mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in
se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
-
ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in
pace et esto sana a plaga tua
-
adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia
filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
-
Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo
noli timere tantummodo crede
-
et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et
Iohannem fratrem Iacobi
-
et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et
flentes et heiulantes multum
-
et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non
est mortua sed dormit
-
et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem
et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat
puella iacens
-
et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est
interpretatum puella tibi dico surge
-
et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem
annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo
-
et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit
dari illi manducare
-
et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum
discipuli sui
-
et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi
audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec
omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes
tales quae per manus eius efficiuntur
-
nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph
et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et
scandalizabantur in illo
-
et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi
in patria sua et in cognatione sua et in domo sua
-
et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos
infirmos inpositis manibus curavit
-
et mirabatur propter incredulitatem eorum
-
et circumibat castella in circuitu docens et convocavit
duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem
spirituum inmundorum
-
et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum
non peram non panem neque in zona aes
-
sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
-
et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete
donec exeatis inde
-
et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes
inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis
-
et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
-
et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos
aegrotos et sanabant
-
et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen
eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et
propterea inoperantur virtutes in illo
-
alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant
propheta est quasi unus ex prophetis
-
quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a
mortuis resurrexit
-
ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in
carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia
duxerat eam
-
dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem
fratris tui
-
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum
nec poterat
-
Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et
sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et
libenter eum audiebat
-
et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam
fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae
-
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et
placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a
me quod vis et dabo tibi
-
et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet
dimidium regni mei
-
quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit
caput Iohannis Baptistae
-
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit
dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis
Baptistae
-
et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul
recumbentes noluit eam contristare
-
sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco
et decollavit eum in carcere
-
et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et
puella dedit matri suae
-
quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
et posuerunt illud in monumento
-
et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia
quae egerant et docuerant
-
et ait illis venite seorsum in desertum locum et
requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant
multi et nec manducandi spatium habebant
-
et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
-
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre
et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt
eos
-
et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super
eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit
docere illos multa
-
et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius
dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit
-
dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant
sibi cibos quos manducent
-
et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei
euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare
-
et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum
cognovissent dicunt quinque et duos pisces
-
et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum
contubernia super viride faenum
-
et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
-
et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in
caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut
ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus
-
et manducaverunt omnes et saturati sunt
-
et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos
plenos et de piscibus
-
erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
-
et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut
praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret
populum
-
et cum dimisisset eos abiit in montem orare
-
et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in
terra
-
et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus
contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos
ambulans super mare et volebat praeterire eos
-
at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt
fantasma esse et exclamaverunt
-
omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim
locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite
timere
-
et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus
magis intra se stupebant
-
non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum
obcaecatum
-
et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et
adplicuerunt
-
cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
-
et percurrentes universam regionem illam coeperunt in
grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant
eum esse
-
et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates
in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel
fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum
salvi fiebant
-
et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis
venientes ab Hierosolymis
-
et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus
manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
-
Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non
manducant tenentes traditionem seniorum
-
et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt
quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum
et aeramentorum et lectorum
-
et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui
non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus
manducant panem
-
at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de
vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me
honorat cor autem eorum longe est a me
-
in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta
hominum
-
relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum
baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis
multa
-
et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut
traditionem vestram servetis
-
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui
maledixerit patri aut matri morte moriatur
-
vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban
quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
-
et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut
matri
-
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam
tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
-
et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et
intellegite
-
nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum
coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae
communicant hominem
-
si quis habet aures audiendi audiat
-
et cum introisset in domum a turba interrogabant eum
discipuli eius parabolam
-
et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis
quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum
communicare
-
quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum
exit purgans omnes escas
-
dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa
communicant hominem
-
ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt
adulteria fornicationes homicidia
-
furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus
blasphemia superbia stultitia
-
omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
-
et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus
domum neminem voluit scire et non potuit latere
-
mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia
spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
-
erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat
eum ut daemonium eiceret de filia eius
-
qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim
bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
-
at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli
sub mensa comedunt de micis puerorum
-
et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de
filia tua
-
et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra
lectum et daemonium exisse
-
et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare
Galilaeae inter medios fines Decapoleos
-
et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut
inponat illi manum
-
et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in
auriculas et expuens tetigit linguam eius
-
et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod
est adaperire
-
et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum
linguae eius et loquebatur recte
-
et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis
praecipiebat tanto magis plus praedicabant
-
et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et
surdos facit audire et mutos loqui
-
in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent
quod manducarent convocatis discipulis ait illis
-
misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me nec
habent quod manducent
-
et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via
quidam enim ex eis de longe venerunt
-
et responderunt ei discipuli sui unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine
-
et interrogavit eos quot panes habetis qui dixerunt septem
-
et praecepit turbae discumbere supra terram et accipiens
septem panes gratias agens fregit et dabat discipulis suis ut
adponerent et adposuerunt turbae
-
et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit
adponi
-
et manducaverunt et saturati sunt et sustulerunt quod
superaverat de fragmentis septem sportas
-
erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia et
dimisit eos
-
et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in
partes Dalmanutha
-
et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo
quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
-
et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit
signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
-
et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
-
et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant
secum in navi
-
et praecipiebat eis dicens videte cavete a fermento
Pharisaeorum et fermento Herodis
-
et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
-
quo cognito Iesus ait illis quid cogitatis quia panes non
habetis nondum cognoscitis nec intellegitis adhuc caecatum
habetis cor vestrum
-
oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis
nec recordamini
-
quando quinque panes fregi in quinque milia et quot cofinos
fragmentorum plenos sustulistis dicunt ei duodecim
-
quando et septem panes in quattuor milia quot sportas
fragmentorum tulistis et dicunt ei septem
-
et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
-
et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum
ut illum tangeret
-
et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum et
expuens in oculos eius inpositis manibus suis interrogavit eum
si aliquid videret
-
et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
-
deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit
videre et restitutus est ita ut videret clare omnia
-
et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam et
si in vicum introieris nemini dixeris
-
et egressus est Iesus et discipuli eius in castella
Caesareae Philippi et in via interrogabat discipulos suos
dicens eis quem me dicunt esse homines
-
qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam alii
Heliam alii vero quasi unum de prophetis
-
tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse respondens
Petrus ait ei tu es Christus
-
et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
-
et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa
pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et
scribis et occidi et post tres dies resurgere
-
et palam verbum loquebatur et adprehendens eum Petrus
coepit increpare eum
-
qui conversus et videns discipulos suos comminatus est
Petro dicens vade retro me Satana quoniam non sapis quae Dei
sunt sed quae sunt hominum
-
et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis
vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et
sequatur me
-
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui
autem perdiderit animam suam propter me et evangelium salvam
eam faciet
-
quid enim proderit homini si lucretur mundum totum et
detrimentum faciat animae suae
-
aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
-
qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione
ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum
cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
-
et dicebat illis amen dico vobis quia sunt quidam de hic
stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
veniens in virtute
-
et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem
et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et
transfiguratus est coram ipsis
-
et vestimenta eius facta sunt splendentia candida nimis
velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere
-
et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum
Iesu
-
et respondens Petrus ait Iesu rabbi bonum est hic nos esse
et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliae
unum
-
non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti
-
et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens
hic est Filius meus carissimus audite illum
-
et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi
Iesum tantum secum
-
et descendentibus illis de monte praecepit illis ne cui quae
vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis
resurrexerit
-
et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a
mortuis resurrexerit
-
et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisaei et
scribae quia Heliam oporteat venire primum
-
qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet
omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa
patiatur et contemnatur
-
sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi
quaecumque voluerunt sicut scriptum est de eo
-
et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
et scribas conquirentes cum illis
-
et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et
adcurrentes salutabant eum
-
et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
-
et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium
meum ad te habentem spiritum mutum
-
qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et
stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent
illum et non potuerunt
-
qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud
vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me
-
et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus
conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans
-
et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc
ei accidit at ille ait ab infantia
-
et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum
perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
-
Iesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia
credenti
-
et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat credo
adiuva incredulitatem meam
-
et cum videret Iesus concurrentem turbam comminatus est
spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi
praecipio exi ab eo et amplius ne introeas in eum
-
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus
est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est
-
Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
-
et cum introisset in domum discipuli eius secreto
interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum
-
et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in
oratione et ieiunio
-
et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam nec volebat
quemquam scire
-
docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam
Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et
occisus tertia die resurget
-
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
-
et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos
quid in via tractabatis
-
at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant
quis esset illorum maior
-
et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult
primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
-
et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum
conplexus esset ait illis
-
quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum
qui me misit
-
respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in
nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et
prohibuimus eum
-
Iesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui
faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me
-
qui enim non est adversum vos pro vobis est
-
quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine
meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam
-
et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis
credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola
asinaria collo eius et in mare mitteretur
-
et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est
tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in
gehennam in ignem inextinguibilem
-
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
-
et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi
claudum introire in vitam aeternam quam duos pedes habentem
mitti in gehennam ignis inextinguibilis
-
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
-
quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi
luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti
in gehennam ignis
-
ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur
-
omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur
-
bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud
condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos
-
et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et
conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum
docebat illos
-
et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro
uxorem dimittere temptantes eum
-
at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
-
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et
dimittere
-
quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri
scripsit vobis praeceptum istud
-
ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos
Deus
-
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et
adherebit ad uxorem suam
-
et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una
caro
-
quod ergo Deus iunxit homo non separet
-
et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt
eum
-
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam
duxerit adulterium committit super eam
-
et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
-
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli
autem comminabantur offerentibus
-
quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite
parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim
regnum Dei
-
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut
parvulus non intrabit in illud
-
et conplexans eos et inponens manus super illos
benedicebat eos
-
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo
ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam
aeternam percipiam
-
Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi
unus Deus
-
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne
falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem
tuum et matrem
-
et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi
a iuventute mea
-
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum
tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
-
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens
possessiones multas
-
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile
qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
-
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus
rursus respondens ait illis filioli quam difficile est
confidentes in pecuniis regnum Dei introire
-
facilius est camelum per foramen acus transire quam
divitem intrare in regnum Dei
-
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis
potest salvus fieri
-
et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est
sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum
-
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti
sumus te
-
respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui
reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem
aut filios aut agros propter me et propter evangelium
-
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos
et fratres et sorores et matres et filios et agros cum
persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam
-
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
-
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et
praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et
adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei
ventura
-
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis
tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et
damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
-
et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et
interficient eum et tertia die resurget
-
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei
dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
-
at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
-
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad
sinistram tuam sedeamus in gloria tua
-
Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere
calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari
-
at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem
quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor
baptizabimini
-
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est
meum dare sed quibus paratum est
-
et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et
Iohanne
-
Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui
videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum
potestatem habent ipsorum
-
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri
maior erit vester minister
-
et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium
servus
-
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut
ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
-
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et
discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus
caecus sedebat iuxta viam mendicans
-
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare
et dicere Fili David Iesu miserere mei
-
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis
clamabat Fili David miserere mei
-
et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum
dicentes ei animaequior esto surge vocat te
-
qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
-
et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus
autem dixit ei rabboni ut videam
-
Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et
confestim vidit et sequebatur eum in via
-
et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem
Olivarum mittit duos ex discipulis suis
-
et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim
introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo
adhuc hominum sedit solvite illum et adducite
-
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino
necessarius est et continuo illum dimittet huc
-
et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in
bivio et solvunt eum
-
et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis
solventes pullum
-
qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et
dimiserunt eis
-
et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua
et sedit super eo
-
multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem
frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
-
et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes
osanna benedictus qui venit in nomine Domini
-
benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in
excelsis
-
et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis
omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum
duodecim
-
et alia die cum exirent a Bethania esuriit
-
cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid
forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit
praeter folia non enim erat tempus ficorum
-
et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum
quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius
-
et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit
eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum
et cathedras vendentium columbas evertit
-
et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum
-
et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea
domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis
eam speluncam latronum
-
quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant
quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba
admirabatur super doctrina eius
-
et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
-
et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a
radicibus
-
et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui
maledixisti aruit
-
et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
-
amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et
mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit
quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
-
propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis
credite quia accipietis et veniet vobis
-
et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis
adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat
vobis peccata vestra
-
quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis
est dimittet vobis peccata vestra
-
et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
-
et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi
dedit hanc potestatem ut ista facias
-
Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego
unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate
haec faciam
-
baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
respondete mihi
-
at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo
dicet quare ergo non credidistis ei
-
sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim
habebant Iohannem quia vere propheta esset
-
et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait
illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam
-
et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo
et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et
locavit eam agricolis et peregre profectus est
-
et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis
acciperet de fructu vineae
-
qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
-
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite
vulneraverunt et contumeliis adfecerunt
-
et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios
quosdam caedentes alios vero occidentes
-
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad
eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum
-
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite
occidamus eum et nostra erit hereditas
-
et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
-
quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et
dabit vineam aliis
-
nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt
aedificantes hic factus est in caput anguli
-
a Domino factum est istud et est mirabile in oculis
nostris
-
et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt
enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo
abierunt
-
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut
eum caperent in verbo
-
qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es
et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in
veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non
dabimus
-
qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis
adferte mihi denarium ut videam
-
at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et
inscriptio dicunt illi Caesaris
-
respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae
sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super
eo
-
et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non
esse et interrogabant eum dicentes
-
magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus
fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat
frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo
-
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et
mortuus est non relicto semine
-
et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste
reliquit semen et tertius similiter
-
et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt
semen novissima omnium defuncta est et mulier
-
in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit
uxor septem enim habuerunt eam uxorem
-
et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non
scientes scripturas neque virtutem Dei
-
cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque
nubentur sed sunt sicut angeli in caelis
-
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi
super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus
Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
-
non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis
-
et accessit unus de scribis qui audierat illos
conquirentes et videns quoniam bene illis responderit
interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
-
Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est
audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
-
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est
primum mandatum
-
secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam
te ipsum maius horum aliud mandatum non est
-
et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia
unus est et non est alius praeter eum
-
et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex
tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam
se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis
-
Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi
non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare
-
et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo
dicunt scribae Christum Filium esse David
-
ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus
Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos
scabillum pedum tuorum
-
ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius
et multa turba eum libenter audivit
-
et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt
in stolis ambulare et salutari in foro
-
et in primis cathedris sedere in synagogis et primos
discubitus in cenis
-
qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis
hii accipient prolixius iudicium
-
et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo
turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant
multa
-
cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod
est quadrans
-
et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis
quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in
gazofilacium
-
omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero
de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum
-
et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis
suis magister aspice quales lapides et quales structurae
-
et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas
aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non
destruatur
-
et cum sederet in montem Olivarum contra templum
interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et
Andreas
-
dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec
omnia incipient consummari
-
et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos
seducat
-
multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et
multos seducent
-
cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne
timueritis oportet enim fieri sed nondum finis
-
exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et
erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec
-
videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in
synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis
propter me in testimonium illis
-
et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
-
et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid
loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini
non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
-
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et
consurgent filii in parentes et morte adficient eos
-
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem
sustinuerit in finem hic salvus erit
-
cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi
non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant
in montes
-
et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut
tollat quid de domo sua
-
et qui in agro erit non revertatur retro tollere
vestimentum suum
-
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
-
orate vero ut hieme non fiant
-
erunt enim dies illi tribulationes tales quales non
fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque
fient
-
et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis
caro sed propter electos quos elegit breviavit dies
-
et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce
illic ne credideritis
-
exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt
signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos
-
vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
-
sed in illis diebus post tribulationem illam sol
contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
-
et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in
caelis movebuntur
-
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum
virtute multa et gloria
-
et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a
quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli
-
a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener
fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit
aestas
-
sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in
proximo sit in ostiis
-
amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec
omnia ista fiant
-
caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
-
de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo
neque Filius nisi Pater
-
videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
-
sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et
dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori
praecipiat ut vigilet
-
vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat
sero an media nocte an galli cantu an mane
-
ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
-
quod autem vobis dico omnibus dico vigilate
-
erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi
sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent
-
dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret
populi
-
et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et
recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi
spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius
-
erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et
dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est
-
poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis
denariis et dari pauperibus et fremebant in eam
-
Iesus autem dixit sinite eam quid illi molesti estis bonum
opus operata est in me
-
semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis
potestis illis benefacere me autem non semper habetis
-
quod habuit haec fecit praevenit unguere corpus meum in
sepulturam
-
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium
istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in
memoriam eius
-
et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos
sacerdotes ut proderet eum illis
-
qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se
daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet
-
et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei
discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha
-
et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in
civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans
sequimini eum
-
et quocumque introierit dicite domino domus quia magister
dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis
manducem
-
et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum et
illic parate nobis
-
et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et
invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha
-
vespere autem facto venit cum duodecim
-
et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico
vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum
-
at illi coeperunt contristari et dicere ei singillatim
numquid ego
-
qui ait illis unus ex duodecim qui intinguit mecum in
catino
-
et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo
vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei
si non esset natus homo ille
-
et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens
fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum
-
et accepto calice gratias agens dedit eis et biberunt ex
illo omnes
-
et ait illis hic est sanguis meus novi testamenti qui pro
multis effunditur
-
amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque
in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei
-
et hymno dicto exierunt in montem Olivarum
-
et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia
scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves
-
sed posteaquam resurrexero praecedam vos in Galilaeam
-
Petrus autem ait ei et si omnes scandalizati fuerint sed
non ego
-
et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte
hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus
-
at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul
conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant
-
et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait
discipulis suis sedete hic donec orem
-
et adsumit Petrum et Iacobum et Iohannem secum et coepit
pavere et taedere
-
et ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
sustinete hic et vigilate
-
et cum processisset paululum procidit super terram et
orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora
-
et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer
calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu
-
et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon
dormis non potuisti una hora vigilare
-
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus
quidem promptus caro vero infirma
-
et iterum abiens oravit eundem sermonem dicens
-
et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi
illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei
-
et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite
sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus
peccatorum
-
surgite eamus ecce qui me tradit prope est
-
et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim
et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus
et a scribis et a senioribus
-
dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque
osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite
-
et cum venisset statim accedens ad eum ait rabbi et
osculatus est eum
-
at illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum
-
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam
-
et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis
cum gladiis et lignis conprehendere me
-
cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis
sed ut adimpleantur scripturae
-
tunc discipuli eius relinquentes eum omnes fugerunt
-
adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone
super nudo et tenuerunt eum
-
at ille reiecta sindone nudus profugit ab eis
-
et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt
omnes sacerdotes et scribae et seniores
-
Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium
summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad
ignem
-
summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant
adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec
inveniebant
-
multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et
convenientia testimonia non erant
-
et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus
eum dicentes
-
quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum
hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo
-
et non erat conveniens testimonium illorum
-
et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum
dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his
-
ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus
sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius
Benedicti
-
Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli
-
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait quid
adhuc desideramus testes
-
audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes
condemnaverunt eum esse reum mortis
-
et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et
colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis
eum caedebant
-
et cum esset Petrus in atrio deorsum venit una ex ancillis
summi sacerdotis
-
et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum
ait et tu cum Iesu Nazareno eras
-
at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et
exiit foras ante atrium et gallus cantavit
-
rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere
circumstantibus quia hic ex illis est
-
at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui
adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es
-
ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio
hominem istum quem dicitis
-
et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus
verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me
negabis et coepit flere
-
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum
senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum
duxerunt et tradiderunt Pilato
-
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille
respondens ait illi tu dicis
-
et accusabant eum summi sacerdotes in multis
-
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes
quicquam vide in quantis te accusant
-
Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur
Pilatus
-
per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex
vinctis quemcumque petissent
-
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat
vinctus qui in seditione fecerant homicidium
-
et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper
faciebat illis
-
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis
regem Iudaeorum
-
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi
sacerdotes
-
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban
dimitteret eis
-
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis
faciam regi Iudaeorum
-
at illi iterum clamaverunt crucifige eum
-
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi
magis clamabant crucifige eum
-
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis
Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur
-
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et
convocant totam cohortem
-
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam
coronam
-
et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum
-
et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et
ponentes genua adorabant eum
-
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et
induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut
crucifigerent eum
-
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum
venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem
eius
-
et perducunt illum in Golgotha locum quod est
interpretatum Calvariae locus
-
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit
-
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes
sortem super eis quis quid tolleret
-
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum
-
et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum
-
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et
alium a sinistris eius
-
et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis
reputatus est
-
et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et
dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat
-
salvum fac temet ipsum descendens de cruce
-
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum
scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum
facere
-
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus
et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei
-
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram
usque in horam nonam
-
et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi
Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus
meus ut quid dereliquisti me
-
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce
Heliam vocat
-
currens autem unus et implens spongiam aceto
circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si
veniat Helias ad deponendum eum
-
Iesus autem emissa voce magna exspiravit
-
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum
-
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic
clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat
-
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et
Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et
Salome
-
et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant
ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma
-
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est
ante sabbatum
-
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat
expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit
corpus Iesu
-
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito
centurione interrogavit eum si iam mortuus esset
-
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph
-
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit
sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra
et advolvit lapidem ad ostium monumenti
-
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi
poneretur
-
et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi
et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum
-
et valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum orto iam
sole
-
et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio
monumenti
-
et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus
valde
-
et introeuntes in monumento viderunt iuvenem sedentem in
dextris coopertum stola candida et obstipuerunt
-
qui dicit illis nolite expavescere Iesum quaeritis
Nazarenum crucifixum surrexit non est hic ecce locus ubi
posuerunt eum
-
sed ite et dicite discipulis eius et Petro quia praecedit
vos in Galilaeam ibi eum videbitis sicut dixit vobis
-
at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas
tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim
-
surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae
Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia
-
illa vadens nuntiavit his qui cum eo fuerant lugentibus et
flentibus
-
et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea non
crediderunt
-
post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in
alia effigie euntibus in villam
-
et illi euntes nuntiaverunt ceteris nec illis crediderunt
-
novissime recumbentibus illis undecim apparuit et
exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis quia his
qui viderant eum resurrexisse non crediderant
-
et dixit eis euntes in mundum universum praedicate
evangelium omni creaturae
-
qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit qui vero
non crediderit condemnabitur
-
signa autem eos qui crediderint haec sequentur in nomine
meo daemonia eicient linguis loquentur novis
-
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos
nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt
-
et Dominus quidem postquam locutus est eis adsumptus est
in caelum et sedit a dextris Dei
-
illi autem profecti praedicaverunt ubique Domino
cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis
Next: Luke Prev: Matthew Up