undefined
undefined
1 Chronicles
-
Adam Seth Enos
-
Cainan Malelehel Iared
-
Enoch Matusale Lamech
-
Noe Sem Ham et Iafeth
-
filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras
-
porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
-
filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
-
filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan
-
filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et
Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan
-
Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra
-
Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim
-
Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt
Philisthim et Capthurim
-
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth
-
Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum
-
Evheumque et Aruceum et Asineum
-
Aradium quoque et Samareum et Ematheum
-
filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et
Hul et Gothor et Mosoch
-
Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber
-
porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in
diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan
-
Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare
-
Aduram quoque et Uzal et Decla
-
Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon
-
et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan
-
Sem Arfaxad Sale
-
Heber Phaleg Raau
-
Serug Nahor Thare
-
Abram iste est Abraham
-
filii autem Abraham Isaac et Ismahel
-
et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth
et Cedar et Adbeel et Mabsam
-
Masma et Duma Massa Adad et Thema
-
Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis
-
filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram
Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan
-
filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa
omnes hii filii Cetthurae
-
generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et
Israhel
-
filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core
-
filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna
Amalech
-
filii Rauhel Naath Zara Samma Maza
-
filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan
-
filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna
-
filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam
filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison
-
filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan
-
filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran
-
isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam
esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen
civitatis eius Denaba
-
mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare
de Bosra
-
cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de
terra Themanorum
-
obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad
qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius
Avith
-
cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de
Masreca
-
sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth
quae iuxta amnem sita est
-
mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor
-
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis
fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia
Matred filiae Mezaab
-
Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt
dux Thamna dux Alva dux Ietheth
-
dux Oolibama dux Hela dux Phinon
-
dux Cenez dux Theman dux Mabsar
-
dux Magdihel dux Iram hii duces Edom
-
filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et
Zabulon
-
Dan Ioseph Beniamin Nepthali Gad Aser
-
filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue
Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram
Domino et occidit eum
-
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo
filii Iuda quinque
-
filii autem Phares Esrom et Hamul
-
filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et
Darda simul quinque
-
filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto
anathematis
-
filii Ethan Azarias
-
filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et
Chalubi
-
porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson
principem filiorum Iuda
-
Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
-
Boez vero genuit Obed qui et ipse genuit Isai
-
Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab
tertium Samaa
-
quartum Nathanahel quintum Raddai
-
sextum Asom septimum David
-
quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae
Abisai Ioab et Asahel tres
-
Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether
Ismahelites
-
Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua
genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
-
cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath
quae peperit ei Ur
-
porro Ur genuit Uri et Uri genuit Beselehel
-
post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris
Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit
ei Segub
-
sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates
in terra Galaad
-
cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos
eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
-
cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad
Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur
patrem Thecue
-
nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram
primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
-
duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae
fuit mater Onam
-
sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et
Iamin et Achar
-
Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei
Nadab et Abisur
-
nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et
Molid
-
filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est
autem Saled absque liberis
-
filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan
genuit Oholi
-
filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et
Iether mortuus est absque liberis
-
porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii
Hieramehel
-
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum
aegyptium nomine Ieraa
-
deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
-
Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
-
Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
-
Obed genuit Ieu Ieu genuit Azariam
-
Azarias genuit Helles Helles genuit Elasa
-
Elasa genuit Sisamoi Sisamoi genuit Sellum
-
Sellum genuit Icamian Icamian genuit Elisama
-
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus
eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
-
porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
-
Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit
Semmei
-
filius Semmei Maon et Maon pater Bethsur
-
Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez
porro Arran genuit Gezez
-
filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et
Saaph
-
concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
-
genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et
patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
-
hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal
pater Cariathiarim
-
Salma pater Bethleem Ariph pater Bethgader
-
fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat
dimidium requietionum
-
et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et
Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
-
filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et
dimidium requietionis Sarai
-
cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes
atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei
qui venerunt de calore patris domus Rechab
-
David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron
primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel
de Abigail Carmelitide
-
tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur
quartum Adoniam filium Aggith
-
quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore
sua
-
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et
sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in
Hierusalem
-
porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et
Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
-
Iebaar quoque et Elisama
-
et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
-
necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
-
omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt
sororem Thamar
-
filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa
de hoc quoque natus est Iosaphat
-
pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas
-
et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius
Ioatham
-
procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses
-
sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
-
filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus
Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum
-
de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias
-
filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
-
Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
-
de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit
Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
-
Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque
-
filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius
Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius
filius fuit Sechenia
-
filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria
et Naaria et Saphat sex numero
-
filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
-
filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et
Iohanan et Dalaia et Anani septem
-
filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
-
Reaia vero filius Subal genuit Ieth de quo nati sunt Ahimai
et Laed hae cognationes Sarathi
-
ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et Iedebos
nomenque sororis eorum Asalelphuni
-
Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii
Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
-
Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
-
peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari
isti sunt filii Naara
-
porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
-
Cos autem genuit Anob et Sobaba et cognationem Aral filii
Arum
-
fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis et mater eius
vocavit nomen illius Iabes dicens quia peperi eum in dolore
-
invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens si benedicens
benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus
tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et praestitit
Deus quae precatus est
-
Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater
Esthon
-
porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem
urbis Naas hii sunt viri Recha
-
filii autem Cenez Othonihel et Saraia porro filii Othonihel
Athath
-
et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem
vallis Artificum ibi quippe artifices erant
-
filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem
filiique Hela et Cenez
-
filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
-
et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque
Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
-
uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber
patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii
Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
-
et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila Garmi et
Esthamo qui fuit de Machathi
-
filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon et
filii Iesi Zoeth et Benzoeth
-
filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa
et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
-
et Qui stare fecit solem virique Mendacii et Securus et
Incendens qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in
Leem haec autem verba vetera
-
hii sunt figuli habitantes in plantationibus et in
praesepibus apud regem in operibus eius commoratique sunt ibi
-
filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
-
Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
-
filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei
filius eius
-
filii Semei sedecim et filiae sex fratres autem eius non
habuerunt filios multos et universa cognatio non potuit
adaequare summam filiorum Iuda
-
habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
-
et in Ballaa et in Asom et in Tholad
-
et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
-
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in
Saarim hae civitates eorum usque ad regem David
-
villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et
Asan civitates quinque
-
et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum
usque ad Baal haec est habitatio eorum et sedum distributio
-
Masobab quoque et Iemlech et Iosa filius Amasiae
-
et Iohel et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
-
et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia et Adihel et
Isimihel et Banaia
-
Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii
Semri filii Samaia
-
isti sunt nominati principes in cognationibus suis et in
domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
-
et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad
orientem vallis et ut quaererent pascua gregibus suis
-
inveneruntque pascuas uberes et valde bonas et terram
latissimam et quietam et fertilem in qua ante habitaverunt de
stirpe Ham
-
hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in
diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et
habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in
praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas
ibidem pascuas reppererunt
-
de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri
quingenti habentes principes Phaltiam et Nahariam et Raphaiam
et Ozihel filios Iesi
-
et percusserunt reliquias quae evadere potuerant
Amalechitarum et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc
-
filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit
primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt
primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille
reputatus in primogenitum
-
porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de
stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata
sunt Ioseph
-
filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom
et Charmi
-
filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius
eius
-
Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius
-
Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex
Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben
-
fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur
per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
-
porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse
habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
-
contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum
heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum
possidebat in terra Galaad
-
in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et
interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis
eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
-
filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan
usque Selcha
-
Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in
Basan
-
fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum
Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber
septem
-
hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii
Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
-
fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in
familiis suis
-
et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et
in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
-
omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in
diebus Hieroboam regis Israhel
-
filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri
bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum
eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti
sexaginta procedentes ad pugnam
-
dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab
-
praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum
Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt
cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
-
ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta
milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et
animas hominum centum milia
-
vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
-
filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a
finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens
quippe numerus erat
-
et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et
Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri
fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
-
reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post
deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis
-
et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et
spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et
Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor
et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc
-
filii Levi Gersom Caath Merari
-
filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
-
filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu
Eleazar et Ithamar
-
Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
-
Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
-
Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
-
porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
-
Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
-
Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
-
Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est
in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
-
genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
-
Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
-
Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
-
Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
-
porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam
et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
-
filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
-
et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
-
filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
-
filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi
secundum familias eorum
-
Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius
eius
-
Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai
filius eius
-
filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir
filius eius
-
Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
-
Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius
Saul filius eius
-
filii Helcana Amasai et Ahimoth
-
Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
-
Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius
-
filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
-
filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius
eius Oza filius eius
-
Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
-
isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini
ex quo conlocata est arca
-
et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec
aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem
iuxta ordinem suum in ministerio
-
hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis
Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
-
filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
-
filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai
-
filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
-
filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
-
filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
-
et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph
filius Barachiae filii Samaa
-
filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
-
filii Athnai filii Zara filii Adaia
-
filii Ethan filii Zamma filii Semei
-
filii Ieth filii Gersom filii Levi
-
filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius
Cusi filii Abdi filii Maloch
-
filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
-
filii Amasai filii Bonni filii Somer
-
filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
-
fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum
ministerium tabernaculi domus Domini
-
Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare
holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti
sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae
praecepit Moses servus Dei
-
hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees
filius eius Abisue filius eius
-
Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
-
Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
-
Sadoc filius eius Achimaas filius eius
-
et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum
scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte
contigerat
-
dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius
per circuitum
-
agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
-
porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum
Hebron et Lobna et suburbana eius
-
Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et
Dabir cum suburbanis suis
-
Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
-
de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath
cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes
civitates tredecim per cognationes suas
-
filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex
dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
-
porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar
et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in
Basan urbes tredecim
-
filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et
de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates
duodecim
-
dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et
suburbana earum
-
dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu
filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas
vocaverunt nominibus suis
-
et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque
civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
-
dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sychem cum
suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis
-
Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
-
necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eundem
modum
-
porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius
Balaam et suburbana eius his videlicet qui de cognatione
filiorum Caath reliqui erant
-
filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse
Gaulon in Basan et suburbana eius et Astharoth cum suburbanis
suis
-
de tribu Isachar Cedes et suburbana eius et Dabereth cum
suburbanis suis
-
Ramoth quoque et suburbana illius et Anem cum suburbanis
suis
-
de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon
similiter
-
Acac quoque et suburbana eius et Roob cum suburbanis suis
-
porro de tribu Nepthali Cedes in Galilea et suburbana eius
Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
-
filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et
suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
-
trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho contra orientem
Iordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis
et Iasa cum suburbanis suis
-
Cademoth quoque et suburbana eius et Miphaath cum
suburbanis suis
-
necnon de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana eius et
Manaim cum suburbanis suis
-
sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum suburbanis
suis
-
porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
-
filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et
Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola
viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia
sescenti
-
filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et
Iohel et Iesia quinque omnes principes
-
cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium
viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores
et filios
-
fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi
ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt
-
Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres
-
filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai
quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi
numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
-
porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et
Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii
filii Bochor
-
numerati sunt autem per familias suas principes cognationum
ad bella fortissimi viginti milia et ducenti
-
porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et
Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar
-
omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri
fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium
procedentes
-
Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
-
filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum
filii Balaa
-
porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit
Machir patrem Galaad
-
Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham
et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad
nataeque sunt Salphaad filiae
-
et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius
Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et
Recem
-
filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir
filii Manasse
-
soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et
Moola
-
erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
-
filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath
filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius
filius Zabad
-
et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad
occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut
invaderent possessiones eorum
-
luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt
fratres eius ut consolarentur eum
-
ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit
filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius
ortus esset
-
filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron
inferiorem et superiorem et Ozensara
-
porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est
Thaan
-
qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
-
de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
-
possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis
et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae
eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius
-
iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach
et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his
habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
-
filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror
eorum
-
filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater
Barzaith
-
Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa
sororem eorum
-
filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
-
porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
-
filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et
Amal
-
filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
-
Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
-
filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
-
filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
-
omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque
fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta
esset ad bellum viginti sex milia
-
Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum
Ohora tertium
-
Nuaha quartum et Rapha quintum
-
fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
-
Abisue quoque et Neman et Ahoe
-
sed et Gera et Sephuphan et Uram
-
hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in
Gabaa qui translati sunt in Manath
-
Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit
Oza et Ahiud
-
porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et
Bara uxores suas
-
genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et
Molchom
-
Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius
principes in familiis suis
-
Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
-
porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic
aedificavit Ono et Lod et filias eius
-
Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in
Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
-
et Haio et Sesac et Ierimoth
-
et Zabadia et Arod et Eder
-
Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
-
et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
-
et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
-
et Iacim et Zechri et Zabdi
-
et Helioenai et Selethai et Helihel
-
et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
-
et Iesphan et Heber et Helihel
-
et Abdon et Zechri et Hanan
-
et Anania et Ailam et Anathothia
-
et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
-
et Samsari et Sooria et Otholia
-
et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
-
hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt
in Hierusalem
-
in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius
Maacha
-
filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et
Nadab
-
Gedor quoque et Ahio et Zacher
-
et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso
fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
-
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit
Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
-
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
-
filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
-
et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et
Zamari porro Zamari genuit Mosa
-
et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus
est Elasa qui genuit Asel
-
porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru
Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
-
filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us
secundus et Eliphalet tertius
-
fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore
tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad
centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin
-
universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum
scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in
Babylonem propter delictum suum
-
qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus
suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
-
commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis
Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
-
Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de
filiis Phares filii Iuda
-
et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
-
de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti
nonaginta
-
porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia
filii Asana
-
et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori
et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
-
et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex
omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
-
de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
-
Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc
filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
-
porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et
Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii
Mosollamoth filii Emmer
-
fratres quoque eorum principes per familias suas mille
septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus
ministerii in domo Dei
-
de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii
Asebiu de filiis Merari
-
Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius
Micha filii Zechri filii Asaph
-
et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et
Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis
Netophathi
-
ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et
frater eorum Sellum princeps
-
usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem
observabant per vices suas de filiis Levi
-
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum
fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera
ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum
per vices castrorum Domini custodientes introitum
-
Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
-
porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae
tabernaculi testimonii
-
omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim
et descripti in villis propriis quos constituerunt David et
Samuhel videns in fide sua
-
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in
tabernaculo vicibus suis
-
per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad
occidentem ad aquilonem et ad austrum
-
fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in
sabbatis suis de tempore usque ad tempus
-
his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum
et erant super exedras et thesauros domus Domini
-
per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis
ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
-
de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum
enim et inferebantur vasa et efferebantur
-
de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii
praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
-
filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
-
et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae
praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
-
porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant
propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
-
hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in
exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio
deservirent
-
capita Levitarum per familias suas principes manserunt in
Hierusalem
-
in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen
uxoris eius Maacha
-
filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner
et Nadab
-
Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
-
porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione
fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
-
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit
Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
-
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
-
porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
-
Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et
Zamri et Zamri genuit Mosa
-
Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de
quo ortus est Esel
-
porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru
Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
-
Philisthim autem pugnabant contra Israhel fugeruntque viri
Israhel Palestinos et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe
-
cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et
filios eius percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae
filios Saul
-
et adgravatum est proelium contra Saul inveneruntque eum
sagittarii et vulneraverunt iaculis
-
et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et
interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant
mihi noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus
arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum
-
quod cum vidisset armiger eius videlicet mortuum esse Saul
inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est
-
interiit ergo Saul et tres filii eius et omnis domus illius
pariter concidit
-
quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in
campestribus fugerunt et Saul ac filiis eius mortuis
dereliquerunt urbes suas et huc illucque dispersi sunt
veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis
-
die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum
invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe
-
cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque
nudassent miserunt in terram suam ut circumferretur et
ostenderetur idolorum templis et populis
-
arma autem eius consecraverunt in fano dei sui et caput
adfixerunt in templo Dagon
-
hoc cum audissent viri Iabesgalaad omnia scilicet quae
Philisthim fecerunt super Saul
-
consurrexerunt singuli virorum fortium et tulerunt
cadavera Saul et filiorum eius adtuleruntque ea in Iabes et
sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes et
ieiunaverunt septem diebus
-
mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod
praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat et non
custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit
-
nec speraverit in Domino propter quod et interfecit eum et
transtulit regnum eius ad David filium Isai
-
congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron
dicens os tuum sumus et caro tua
-
heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu
eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit
Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris
princeps super eum
-
venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron
et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum
regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in
manu Samuhel
-
abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est
Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae
-
dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non
ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas
David
-
dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit
princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et
factus est princeps
-
habitavit autem David in arce et idcirco appellata est
civitas David
-
aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum
Ioab autem reliqua urbis extruxit
-
proficiebatque David vadens et crescens et Dominus
exercituum erat cum eo
-
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut
rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus
est ad Israhel
-
et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni
princeps inter triginta iste levavit hastam suam super
trecentos vulneratos una vice
-
et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat
inter tres potentes
-
iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim
congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager
regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie
Philisthinorum
-
hic stetit in medio agri et defendit eum cumque
percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo
suo
-
descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram
in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim
fuerant castrametati in valle Raphaim
-
porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in
Bethleem
-
desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi
aquam de cisterna Bethleem quae est in porta
-
tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt
et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et
adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit
illam Domino
-
dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et
sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum
suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere
haec fecerunt tres robustissimi
-
Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse
levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat
inter tres nominatissimus
-
inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen
usque ad tres primos non pervenerat
-
Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera
perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse
descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
-
et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat
quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium
descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat
manu et interfecit eum hasta sua
-
haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres
robustos nominatissimus
-
inter triginta primus verumtamen ad tres usque non
pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam
-
porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan
filius patrui eius de Bethleem
-
Semmoth Arorites Helles Phallonites
-
Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
-
Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
-
Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
-
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia
Pharathonites
-
Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites
Eliaba Salabonites
-
filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
-
Ahiam filius Sachar Ararites
-
Eliphal filius Ur
-
Apher Mechurathites Ahia Phellonites
-
Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
-
Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
-
Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii
Sarviae
-
Iras Iethreus Gareb Iethreus
-
Urias Ettheus Zabad filius Ooli
-
Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo
triginta
-
Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
-
Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
-
Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
-
Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et
Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia
-
hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret
Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores
-
tendentes arcum et utraque manu fundis saxa iacientes et
dirigentes sagittas de fratribus Saul ex Beniamin
-
princeps Ahiezer et Ioas filii Sammaa Gabathites et Iazihel
et Phallet filii Azmoth et Baracha et Ieu Anathothites
-
Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et
super triginta Hieremias et Iezihel et Iohanan et Iezbad
Gaderothites
-
Eluzai et Ierimuth et Baalia et Samaria et Saphatia
Aruphites
-
Helcana et Iesia et Azrahel et Ioezer et Iesbaam de Careim
-
Ioeela quoque et Zabadia filii Ieroam de Gedor
-
sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in
deserto viri robustissimi et pugnatores optimi tenentes clypeum
et hastam facies eorum quasi facies leonis et veloces quasi
capreae in montibus
-
Ezer princeps Obdias secundus Eliab tertius
-
Masmana quartus Hieremias quintus
-
Hetthi sextus Helihel septimus
-
Iohanan octavus Helzebad nonus
-
Hieremias decimus Bachannai undecimus
-
hii de filiis Gad principes exercitus novissimus centum
militibus praeerat et maximus mille
-
isti sunt qui transierunt Iordanem mense primo quando
inundare consuevit super ripas suas et omnes fugaverunt qui
morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem
-
venerunt autem et de Beniamin et de Iuda ad praesidium in
quo morabatur David
-
egressusque est David obviam eis et ait si pacifice
venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum iungatur vobis si
autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem
in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et iudicet
-
spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et
ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax
adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos
David et constituit principes turmae
-
porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat
cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum
eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum
dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum
Saul
-
quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum
de Manasse Ednas et Iozabad et Iedihel et Michahel et Iozabad
et Heliu et Salathi principes milium in Manasse
-
hii praebuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes
enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu
-
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum
ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei
-
iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt
ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum
iuxta verbum Domini
-
filii Iuda portantes clypeum et hastam sex milia
octingenti expediti ad proelium
-
de filiis Symeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem
milia centum
-
de filiis Levi quattuor milia sescenti
-
Ioiada quoque princeps de stirpe Aaron et cum eo tria
milia septingenti
-
Sadoc etiam puer egregiae indolis et domus patris eius
principes viginti duo
-
de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna
enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul
-
porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti
fortissimi robore viri nominati in cognationibus suis
-
et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia
singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David
-
de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula
tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes
ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur
-
porro de Zabulon qui egrediebantur ad proelium et stabant
in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in
auxilium non in corde duplici
-
et de Nepthali principes mille et cum eis instructa clypeo
et hasta triginta septem milia
-
de Dan etiam praeparata ad proelium viginti octo milia
sescentorum
-
et de Aser egredientes ad pugnam et in acie provocantes
quadraginta milia
-
trans Iordanem autem de filiis Ruben et Gad et dimidia
parte tribus Manasse instructa armis bellicis centum viginti
milia
-
omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde
perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super
universum Israhel sed et omnes reliqui ex Israhel uno corde
erant ut rex fieret David
-
fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et
bibentes praeparaverunt enim eis fratres sui
-
sed et qui iuxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et
Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et
bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum
boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israhel
-
iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus
et universis principibus
-
et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis et a Domino
Deo nostro egreditur sermo quem loquor mittamus ad fratres
nostros reliquos in universas regiones Israhel et ad sacerdotes
et Levitas qui habitant in suburbanis urbium ut congregentur ad
nos
-
et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus
eam in diebus Saul
-
et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat
enim sermo omni populo
-
congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque
dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim
-
et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem
Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei
Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius
-
inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo
Aminadab Oza autem et fratres eius minabant plaustrum
-
porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni
virtute in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et
cymbalis et tubis
-
cum autem pervenissent ad aream Chidon tetendit Oza manum
suam ut sustentaret arcam bos quippe lasciviens paululum
inclinaverat eam
-
iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo
quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo
-
contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam
vocavit locum illum Divisio Oza usque in praesentem diem
-
et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me
introducere arcam Dei
-
et ob hanc causam non eam adduxit ad se hoc est in
civitatem David sed avertit in domum Obededom Getthei
-
mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus et
benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat
-
misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna
cedrina et artifices parietum lignorumque ut aedificarent ei
domum
-
cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem
super Israhel et sublevatum esset regnum suum super populum
eius Israhel
-
accepit quoque David alias uxores in Hierusalem genuitque
filios et filias
-
et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Sammu
et Sobab Nathan et Salomon
-
Iebar et Helisu et Eliphaleth
-
Noga quoque et Napheg et Iaphiae
-
Elisama et Baliada et Eliphaleth
-
audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in
regem super universum Israhel ascenderunt omnes ut quaererent
eum quod cum audisset David egressus est obviam eis
-
porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
-
consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos
si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam
eos in manu tua
-
cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi
David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti
dividuntur aquae et idcirco vocatum est nomen loci illius
Baalpharasim
-
dereliqueruntque ibi deos suos quos David iussit exuri
-
alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in
valle
-
consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non
ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex
adverso pirorum
-
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum
tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut
percutiat castra Philisthim
-
fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus et percussit
castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
-
divulgatumque est nomen David in universis regionibus et
Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes
-
fecit quoque sibi domos in civitate David et aedificavit
locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
-
tunc dixit David inlicitum est ut a quocumque portetur arca
Dei nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam et ad
ministrandum sibi usque in aeternum
-
congregavitque universum Israhel in Hierusalem ut
adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei
-
necnon et filios Aaron et Levitas
-
de filiis Caath Urihel princeps fuit et fratres eius centum
viginti
-
de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti
viginti
-
de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum
triginta
-
de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius
ducenti
-
de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
-
de filiis Ozihel Aminadab princeps et fratres eius centum
duodecim
-
vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas
Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
-
et dixit ad eos vos qui estis principes familiarum
leviticarum sanctificamini cum fratribus vestris et adferte
arcam Domini Dei Israhel ad locum qui ei praeparatus est
-
ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos
Dominus sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
-
sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent
arcam Domini Dei Israhel
-
et tulerunt filii Levi arcam Dei sicut praeceperat Moses
iuxta verbum Domini umeris suis in vectibus
-
dixit quoque David principibus Levitarum ut constituerent
de fratribus suis cantores in organis musicorum nablis
videlicet et lyris et cymbalis ut resonaret in excelsum sonitus
laetitiae
-
constitueruntque Levitas Heman filium Iohel et de
fratribus eius Asaph filium Barachiae de filiis vero Merari
fratribus eorum Ethan filium Casaiae
-
et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zacchariam et
Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani Eliab et Banaiam
et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Macheniam et Obededom
et Ieihel ianitores
-
porro cantores Heman Asaph et Ethan in cymbalis aeneis
concrepantes
-
Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel et Ani
et Eliab et Maasias et Banaias in nablis arcana cantabant
-
porro Matthathias et Eliphalu et Machenias et Obededom et
Ieihel et Ozaziu in citharis pro octava canebant epinikion
-
Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat ad
praecinendam melodiam erat quippe valde sapiens
-
et Barachias et Helcana ianitores arcae
-
porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai et
Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis
coram arca Dei et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
-
igitur David et maiores natu Israhel et tribuni ierunt ad
deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia
-
cumque adiuvisset Deus Levitas qui portabant arcam
foederis Domini immolabantur septem tauri et septem arietes
-
porro David erat indutus stola byssina et universi Levitae
qui portabant arcam cantoresque et Chonenias princeps
prophetiae inter cantores David autem indutus erat etiam ephod
lineo
-
universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini in
iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis et nablis et
citharis concrepantes
-
cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem
David Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem
David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo
-
adtulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in medio
tabernaculi quod tetenderat ei David et obtulerunt holocausta
et pacifica coram Deo
-
cumque conplesset David offerens holocausta et pacifica
benedixit populo in nomine Domini
-
et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem
tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo
similam
-
constituitque coram arca Domini de Levitis qui ministrarent
et recordarentur operum eius et glorificarent atque laudarent
Dominum Deum Israhel
-
Asaph principem et secundum eius Zacchariam porro Iahihel
et Semiramoth et Ieihel et Matthathiam et Eliab et Banaiam et
Obededom et Ieihel super organa psalterii et lyras Asaph autem
ut cymbalis personaret
-
Banaiam vero et Azihel sacerdotes canere tuba iugiter coram
arca foederis Domini
-
in illo die fecit David principem ad confitendum Domino
Asaph et fratres eius
-
confitemini Domino invocate nomen eius notas facite in
populis adinventiones illius
-
canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius
-
laudate nomen sanctum eius laetetur cor quaerentium
Dominum
-
quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius
semper
-
recordamini mirabilium eius quae fecit signorum illius et
iudiciorum oris eius
-
semen Israhel servi eius filii Iacob electi illius
-
ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
-
recordamini in sempiternum pacti eius sermonis quem
praecepit in mille generationes
-
quem pepigit cum Abraham et iuramenti illius cum Isaac
-
et constituit illud Iacob in praeceptum et Israhel in
pactum sempiternum
-
dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis
vestrae
-
cum essent pauci numero parvi et coloni eius
-
et transierunt de gente in gentem et de regno ad populum
alterum
-
non dimisit quemquam calumniari eos sed increpuit pro eis
reges
-
nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite
malignari
-
canite Domino omnis terra adnuntiate ex die in diem
salutare eius
-
narrate in gentibus gloriam eius in cunctis populis
mirabilia illius
-
quia magnus Dominus et laudabilis nimis et horribilis
super omnes deos
-
omnes enim dii populorum idola Dominus autem caelos fecit
-
confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium
in loco eius
-
adferte Domino familiae populorum adferte Domino gloriam
et imperium
-
date Domino gloriam nomini eius levate sacrificium et
venite in conspectu eius et adorate Dominum in decore sancto
-
commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit
orbem inmobilem
-
laetentur caeli et exultet terra et dicant in nationibus
Dominus regnavit
-
tonet mare et plenitudo eius exultent agri et omnia quae
in eis sunt
-
tunc laudabunt ligna saltus coram Domino quia venit
iudicare terram
-
confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum
misericordia eius
-
et dicite salva nos Deus salvator noster et congrega nos
et erue de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et
exultemus in carminibus tuis
-
benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno usque in
aeternum et dicat omnis populus amen et hymnus Domino
-
dereliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et
fratres eius ut ministrarent in conspectu arcae iugiter per
singulos dies et vices suas
-
porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom
filium Idithun et Osa constituit ianitores
-
Sadoc autem sacerdotem et fratres illius sacerdotes coram
tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon
-
ut offerrent holocausta Domino super altare
holocaustomatis iugiter mane et vespere iuxta omnia quae
scripta sunt in lege Domini quam praecepit Israheli
-
et post eum Heman et Idithun et reliquos electos
unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino quoniam in
aeternum misericordia eius
-
Heman quoque et Idithun canentes tuba et quatientes
cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo filios autem
Idithun fecit esse portarios
-
reversusque est omnis populus in domum suam et David ut
benediceret etiam domui suae
-
cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan
prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis
Domini sub pellibus est
-
et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac
Deus enim tecum est
-
igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens
-
vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non
aedificabis tu mihi domum ad habitandum
-
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel
usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in
tentorio
-
manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni
iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et
dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam
-
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit
Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem
ut esses dux populi mei Israhel
-
et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes
inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum
qui celebrantur in terra
-
et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit
in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent
eos sicut a principio
-
ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et
humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod
aedificaturus sit domum tibi Dominus
-
cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos
suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et
stabiliam regnum eius
-
ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque
in aeternum
-
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et
misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui
ante te fuit
-
et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in
sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum
-
iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam
sic locutus est Nathan ad David
-
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit
quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi
talia
-
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque
locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me
spectabilem super omnes homines Domine Deus meus
-
quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris
servum tuum et cognoveris eum
-
Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem
magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia
-
Domine non est similis tui et non est alius deus absque te
ex omnibus quos audivimus auribus nostris
-
quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in
terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum
sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a
facie eius quem de Aegypto liberarat
-
et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in
aeternum et tu Domine factus es Deus eius
-
nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et
super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus
es
-
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in
sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus
David servi eius permanens coram eo
-
tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut
aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut
oret coram te
-
nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum
tanta beneficia
-
et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram
te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum
-
factum est autem post haec ut percuteret David Philisthim
et humiliaret eos et tolleret Geth et filias eius de manu
Philisthim
-
percuteretque Moab et fierent Moabitae servi David
offerentes ei munera
-
eo tempore percussit David etiam Adadezer regem Suba
regionis Emath quando perrexit ut dilataret imperium suum usque
ad flumen Eufraten
-
cepit ergo David mille quadrigas eius et septem milia
equites ac viginti milia virorum peditum subnervavitque omnes
equos curruum exceptis centum quadrigis quas reservavit sibi
-
supervenit autem et Syrus damascenus ut auxilium praeberet
Adadezer regi Suba sed et huius percussit David viginti duo
milia virorum
-
et posuit milites in Damasco ut Syria quoque serviret sibi
et offerret munera adiuvitque eum Dominus in cunctis ad quae
perrexerat
-
tulit quoque David faretras aureas quas habuerant servi
Adadezer et adtulit eas in Hierusalem
-
necnon de Thebath et Chun urbibus Adadezer aeris plurimum
de quo fecit Salomon mare aeneum et columnas et vasa aenea
-
quod cum audisset Thou rex Emath percussisse videlicet
David omnem exercitum Adadezer regis Suba
-
misit Aduram filium suum ad regem David ut postularet ab
eo pacem et congratularetur ei eo quod expugnasset et
percussisset Adadezer adversarius quippe Thou erat Adadezer
-
sed et omnia vasa aurea et argentea et aenea consecravit
rex David Domino cum argento et auro quod tulerat ex universis
gentibus tam de Idumea et Moab et filiis Ammon quam de
Philisthim et Amalech
-
Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle
Salinarum decem et octo milia
-
et constituit in Edom praesidium ut serviret Idumea David
salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat
-
regnavit ergo David super universum Israhel et faciebat
iudicium atque iustitiam cuncto populo suo
-
porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum et Iosaphat
filius Ahilud a commentariis
-
Sadoc autem filius Ahitob et Ahimelech filius Abiathar
sacerdotes et Susa scriba
-
Banaias vero filius Ioiada super legiones Cherethi et
Felethi porro filii David primi ad manum regis
-
accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon et
regnaret filius eius pro eo
-
dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas
praestitit enim pater eius mihi gratiam misitque David nuntios
ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent
in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon
-
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan
putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui
consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et
investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius
-
igitur Hanon pueros David decalvavit et rasit et praecidit
tunicas eorum a natibus usque ad pedes et dimisit eos
-
qui cum abissent et hoc mandassent David misit in occursum
eorum grandem enim contumeliam sustinuerant et praecepit ut
manerent in Hiericho donec cresceret barba eorum et tunc
reverterentur
-
videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David
tam Hanon quam reliquus populus miserunt mille talenta argenti
ut conducerent sibi de Mesopotamia et de Syria Macha et de Suba
currus et equites
-
conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha
cum populo eius qui cum venissent castrametati sunt e regione
Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt
ad bellum
-
quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum
virorum fortium
-
egressique filii Ammon direxerunt aciem iuxta portam
civitatis reges autem qui ad auxilium venerant separatim in
agro steterunt
-
igitur Ioab intellegens bellum et ex adverso et post
tergum contra se fieri elegit viros fortissimos de universo
Israhel et perrexit contra Syrum
-
reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris
sui et perrexerunt contra filios Ammon
-
dixitque si vicerit me Syrus auxilio eris mihi sin autem
superaverint te filii Ammon ero tibi in praesidium
-
confortare et agamus viriliter pro populo nostro et pro
urbibus Dei nostri Dominus autem quod in conspectu suo bonum
est faciet
-
perrexit ergo Ioab et populus qui cum eo erat contra Syrum
ad proelium et fugavit eos
-
porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus ipsi quoque
fugerunt Abisai fratrem eius et ingressi sunt civitatem
reversusque est etiam Ioab in Hierusalem
-
videns autem Syrus quod cecidisset coram Israhel misit
nuntios et adduxit Syrum qui erat trans Fluvium Sophach autem
princeps militiae Adadezer erat dux eorum
-
quod cum nuntiatum esset David congregavit universum
Israhel et transivit Iordanem inruitque in eos et direxit ex
adverso aciem illis contra pugnantibus
-
fugit autem Syrus Israhel et interfecit David de Syris
septem milia curruum et quadraginta milia peditum et Sophach
exercitus principem
-
videntes autem servi Adadezer se ab Israhel esse superatos
transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria
auxilium praebere filiis Ammon
-
factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent
reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur
militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et
obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab
percussit Rabba et destruxit eam
-
tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit
in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque
sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit
-
populum autem qui erat in ea eduxit et fecit super eos
tribulas et trahas et ferrata carpenta transire ita ut
dissicarentur et contererentur sic fecit David cunctis urbibus
filiorum Ammon et reversus est cum omni populo suo in
Hierusalem
-
post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos
in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim
et humiliavit eos
-
aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos in quo
percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath
Getthei cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
-
sed et aliud bellum accidit in Geth in quo fuit homo
longissimus habens digitos senos id est simul viginti quattuor
qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus
-
hic blasphemavit Israhel et percussit eum Ionathan filius
Sammaa fratris David hii sunt filii Rapha in Geth qui
ceciderunt in manu David et servorum eius
-
consurrexit autem Satan contra Israhel et incitavit David
ut numeraret Israhel
-
dixitque David ad Ioab et ad principes populi ite et
numerate Israhel a Bersabee usque Dan et adferte mihi numerum
ut sciam
-
responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum
quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc
quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli
-
sed sermo regis magis praevaluit egressusque est Ioab et
circuivit universum Israhel et reversus est Hierusalem
-
deditque David numerum eorum quos circumierat et inventus
est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum
educentium gladium de Iuda autem trecenta septuaginta milia
bellatorum
-
nam Levi et Beniamin non numeravit eo quod invitus
exsequeretur regis imperium
-
displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit Israhel
-
dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro
aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi
-
et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens
-
vade et loquere ad David et dic haec dicit Dominus trium
tibi optionem do unum quod volueris elige et faciam tibi
-
cumque venisset Gad ad David dixit ei haec dicit Dominus
elige quod volueris
-
aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere
te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus
diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum
Domini interficere in universis finibus Israhel nunc igitur
vide quid respondeam ei qui misit me
-
et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiae premunt
sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multae sunt
miserationes eius quam in manus hominum
-
misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel et ceciderunt
de Israhel septuaginta milia virorum
-
misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam
cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super
magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit
iam cesset manus tua porro angelus Domini stabat iuxta aream
Ornan Iebusei
-
levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem
inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et
versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam maiores
natu vestiti ciliciis et proni in terram
-
dixitque David ad Deum nonne ego sum qui iussi ut
numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste
grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua
in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur
-
angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David et
ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Iebusei
-
ascendit ergo David iuxta sermonem Gad quem locutus fuerat
ex nomine Domini
-
porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum
quattuorque filii eius cum eo absconderunt se nam eo tempore
terebat in area triticum
-
igitur cum venisset David ad Ornan conspexit eum Ornan et
processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram
-
dixitque ei David da mihi locum areae tuae ut aedificem in
ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et
cesset plaga a populo
-
dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus
rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et
tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens
praebeo
-
dixitque ei rex David nequaquam ita fiet sed argentum dabo
quantum valet neque enim tibi auferre debeo et sic offerre
Domino holocausta gratuita
-
dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi
ponderis sescentos
-
et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et
pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de caelo
super altare holocausti
-
praecepitque Dominus angelo et convertit gladium suum in
vaginam
-
protinus ergo David videns quod exaudisset eum Dominus in
area Ornan Iebusei immolavit ibi victimas
-
tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et
altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon
-
et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret
Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli
Domini
-
dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in
holocaustum Israhel
-
et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra
Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et
poliendos ut aedificaretur domus Dei
-
ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras
atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile
-
ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et
Tyrii deportaverant ad David
-
et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et
delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse
debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei
necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit
inpensas
-
vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut
aedificaret domum Domino Deo Israhel
-
dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut
aedificarem domum nomini Domini Dei mei
-
sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem
effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare
domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me
-
filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam
enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et
ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in
Israhel cunctis diebus eius
-
ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in
filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius
super Israhel in aeternum
-
nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et
aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te
-
det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere
possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui
-
tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et
iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel
confortare viriliter age ne timeas neque paveas
-
ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus
Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia
talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim
numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa
inpendia
-
habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios
artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus
prudentissimos
-
in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus
surge igitur et fac et erit Dominus tecum
-
praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut
adiuvarent Salomonem filium suum
-
cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et
dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes
inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et
coram populo eius
-
praebete igitur corda vestra et animas vestras ut
quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate
sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et
vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini
-
igitur David senex et plenus dierum regem constituit
Salomonem filium suum super Israhel
-
et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque
Levitas
-
numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et
inventa sunt triginta octo milia virorum
-
ex his electi sunt et distributi in ministerium domus
Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum
sex milia
-
porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes
Domino in organis quae fecerat ad canendum
-
et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom
videlicet et Caath et Merari
-
Gersom Leedan et Semei
-
filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
-
filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes
familiarum Leedan
-
porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti
filii Semei quattuor
-
erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria
non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque
domo conputati sunt
-
filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
-
filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut
ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in
sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac
benediceret nomini eius in perpetuum
-
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu
Levi
-
filii Mosi Gersom et Eliezer
-
filii Gersom Subuhel primus
-
fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant
Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
-
filii Isaar Salumith primus
-
filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel
tertius Iecmaam quartus
-
filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
-
filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
-
mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias
acceperuntque eas filii Cis fratres earum
-
filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
-
hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes
per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera
ministerii domus Domini a viginti annis et supra
-
dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo
suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
-
nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum
et omnia vasa eius ad ministrandum
-
iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur
numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
-
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in
vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in
sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
-
sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae
sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem
similam et super omne pondus atque mensuram
-
Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum
Domino similiterque ad vesperam
-
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et
kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et
caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
-
et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum
sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut
ministrent in domo Domini
-
porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab
et Abiu et Eleazar et Ithamar
-
mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque
liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
-
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et
Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
-
inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus
viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis
Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per
familias et domos suas octo
-
porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant
enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis
Eleazar quam de filiis Ithamar
-
descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites
coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio
Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et
leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram
domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
-
exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
-
tertia Arim quarta Seorim
-
quinta Melchia sexta Maiman
-
septima Accos octava Abia
-
nona Hiesu decima Sechenia
-
undecima Eliasib duodecima Iacim
-
tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
-
quintadecima Belga sextadecima Emmer
-
septimadecima Ezir octavadecima Hapses
-
nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
-
vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
-
vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
-
hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur
domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum
sicut praecepit Dominus Deus Israhel
-
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram
erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
-
de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
-
Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
-
filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius
Iecmaam quartus
-
filius Ozihel Micha filius Micha Samir
-
frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
-
filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
-
filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
-
porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
-
filius vero Cis Ierahemel
-
filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum
domos familiarum suarum
-
miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios
Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus
familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam
minores omnes sors aequaliter dividebat
-
igitur David et magistratus exercitus secreverunt in
ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent
in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum
dedicato sibi officio servientes
-
de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela
filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem
-
porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias
et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara
prophetabat super confitentes et laudantes Dominum
-
Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel
et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et
Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth
-
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut
exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et
filias tres
-
universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini
distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in
ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun
et Heman
-
fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant
canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
-
miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam
minor doctus pariter et indoctus
-
egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda
Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim
-
tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim
-
quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim
-
quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim
-
sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim
-
septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim
-
octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim
-
nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim
-
decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim
-
undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim
-
duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim
-
tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim
-
quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim
-
quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim
-
sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim
-
septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim
-
octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim
-
nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim
-
vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim
-
vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim
-
vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius
duodecim
-
vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim
-
vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius
duodecim
-
divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius
Core de filiis Asaph
-
filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus
Zabadias tertius Iathanahel quartus
-
Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
-
filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus
Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
-
Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia
benedixit illi Dominus
-
Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti
familiarum suarum erant enim viri fortissimi
-
filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad
fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias
-
omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum
fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom
-
porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et
octo
-
de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non
enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius
in principem
-
Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus
omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
-
hii divisi sunt in ianitores ut semper principes
custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini
-
missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per
familias suas in unamquamque portarum
-
cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae
filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga
septentrionalis
-
Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus
erat seniorum concilium
-
Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad
viam ascensionis custodia contra custodiam
-
ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per
diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat
concilium bini et bini
-
in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via
binique per cellulas
-
hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
-
porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa
sanctorum
-
filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum
Ledan et Gersonni Ieiheli
-
filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros
domus Domini
-
Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
-
Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus
thesauris
-
fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius
filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri
sed et huius filius Selemith
-
ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum
quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni
et centuriones et duces exercitus
-
de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad
instaurationem et supellectilem templi Domini
-
haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul
filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui
sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
-
Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera
forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos
-
porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri
fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem
contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium
regis
-
Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias
et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti
sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
-
fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti
principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis
et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei
et regis
-
filii autem Israhel secundum numerum suum principes
familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant
regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos
menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant
-
primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius
Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia
-
de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu
mense primo
-
secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se
alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti
quattuor milium
-
dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias
filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor
milia
-
ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super
triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
-
quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius
eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia
-
quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma
eius viginti quattuor milia
-
sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma
eius viginti quattuor milia
-
septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis
Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
-
octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et
in turma eius viginti quattuor milia
-
nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et
in turma eius viginti quattuor milia
-
decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe
Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
-
undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis
Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
-
duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe
Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
-
porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer
filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha
-
Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc
-
Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel
-
Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth
filius Ozihel
-
filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse
Iohel filius Phadiae
-
et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius
Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner
-
Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum
Israhel
-
noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius
quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas
caeli
-
Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia
super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui
fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David
-
super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his
autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus
praesidebat Ionathan filius Oziae
-
operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram
praeerat Ezri filius Chelub
-
vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem
vinariis Zabdias Aphonites
-
nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus
Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas
-
porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit
Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli
-
super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias
Meronathites
-
super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes
substantiae regis David
-
Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et
litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis
regis
-
Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites
amicus regis
-
post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar
princeps autem exercitus regis erat Ioab
-
convocavit igitur David omnes principes Israhel duces
tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos
quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et
possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et
robustissimos quosque in exercitu Hierusalem
-
cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres
mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua
requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri
et ad aedificandum omnia praeparavi
-
Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo
quod sis vir bellator et sanguinem fuderis
-
sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris
mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim
elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de
filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum
Israhel
-
sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus
elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini
super Israhel
-
dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et
atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in
patrem
-
et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit
facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie
-
nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo
nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri
ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris
post vos usque in sempiternum
-
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei
corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur
Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si
quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te
in aeternum
-
nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum
sanctuarii confortare et perfice
-
dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem
porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in
adytis et domus propitiationis
-
necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum
per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros
sanctorum
-
divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera
domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini
-
aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti
quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate
-
sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro
mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in
candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate
mensurae pondus argenti tradidit
-
aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate
mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas
-
ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro
purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus
distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones
argenteos diversum argenti pondus separavit
-
altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum
dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin
extendentium alas et velantium arcam foederis Domini
-
omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut
intellegerem universa opera exemplaris
-
dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et
confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus
tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias
omne opus ministerii domus Domini
-
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne
ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et
noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua
-
locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem
filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus
autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed
Deo
-
ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei
mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea
ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi
stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et
marmor parium abundantissime
-
et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo
aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae
paravi in aedem sanctam
-
tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia
talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi
-
ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est
argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis
sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit
Domino
-
polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres
tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes
possessionum regis
-
dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia
et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris
talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia
talentorum
-
et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in
thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis
-
laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia
corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est
gaudio magno
-
et benedixit Domino coram universa multitudine et ait
benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in
aeternum
-
tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque
victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in
terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes
principes
-
tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in
manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium
omnium
-
nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen
tuum inclitum
-
quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi
universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua
accepimus dedimus tibi
-
peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes
patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est
mora
-
Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut
aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua
sunt omnia
-
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas
unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa
haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti
gaudio tibi offerre donaria
-
Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum
custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in
venerationem tui mens ista permaneat
-
Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat
mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa
et aedificet aedem cuius inpensas paravi
-
praecepit autem David universae ecclesiae benedicite
Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum
suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
-
immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta
die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum
libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem
Israhel
-
et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum
grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David
unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem
-
seditque Salomon super solium Domini in regem pro David
patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel
-
sed et universi principes et potentes et cuncti filii
regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi
-
magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et
dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex
Israhel
-
igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel
-
et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta
anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta
tribus
-
et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis
et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo
-
gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt
in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in
volumine Gad videntis
-
universique regni eius et fortitudinis et temporum quae
transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis
terrarum
Next: 2 Chronicles Prev: 2 Kings Up