undefined
undefined
2 Chronicles
-
confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et
Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum
-
praecepitque Salomon universo Israheli tribunis et
centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel et
principibus familiarum
-
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi
erat tabernaculum foederis Dei quod fecit Moses famulus Dei in
solitudine
-
arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum
quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in
Hierusalem
-
altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius
Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et
requisivit Salomon et omnis ecclesia
-
ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo
foederis Domini et obtulit in eo mille hostias
-
ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens postula
quod vis ut dem tibi
-
dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo
misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo
-
nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus
es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum
multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae
-
da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram
populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum
digne qui tam grandis est iudicare
-
dixit autem Deus ad Salomonem quia hoc magis placuit cordi
tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque
animas eorum qui te oderunt sed nec dies vitae plurimos petisti
autem sapientiam et scientiam ut iudicare possis populum meum
super quem constitui te regem
-
sapientia et scientia data sunt tibi divitias autem et
substantiam et gloriam dabo tibi ita ut nullus in regibus nec
ante te nec post te fuerit similis tui
-
venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram
tabernaculo foederis et regnavit super Israhel
-
congregavitque sibi currus et equites et facti sunt ei
mille quadringenti currus et duodecim milia equitum et fecit
eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
-
praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi
lapides et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in
campestribus multitudine magna
-
adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a
negotiatoribus regis qui ibant et coemebant pretio
-
quadrigam equorum sescentis argenteis et equum centum
quinquaginta similiter de universis regnis Cettheorum et a
regibus Syriae emptio celebrabatur
-
decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini et
palatium sibi
-
et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et
octoginta milia qui caederent lapides in montibus
praepositosque eorum tria milia sescentos
-
misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum
David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi
domum in qua et habitavit
-
sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et
consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda
aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata
mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus
Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli
-
domus autem quam aedificare cupio magna est magnus est enim
Deus noster super omnes deos
-
quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum si
caelum et caeli caelorum capere eum non queunt quantus ego sum
ut possim ei aedificare domum sed ad hoc tantum ut adoleatur
incensum coram illo
-
mitte igitur mihi virum eruditum qui noverit operari in auro
et argento aere ferro purpura coccino et hyacintho et qui sciat
scalpere celata cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea
et in Hierusalem quos praeparavit David pater meus
-
sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de
Libano scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de
Libano et erunt servi mei cum servis tuis
-
ut parentur mihi ligna plurima domus enim quam cupio
aedificare magna est nimis et inclita
-
praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo
in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros
totidem olei quoque sata viginti milia
-
dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat
Salomoni quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare
fecit super eum
-
et addidit dicens benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit
caelum et terram qui dedit David regi filium sapientem et
eruditum et sensatum atque prudentem ut aedificaret domum
Domino et palatium sibi
-
misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram
patrem meum
-
filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit qui
noverit operari in auro et argento et aere et ferro et marmore
et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et
qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter
quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum
artificibus domini mei David patris tui
-
triticum ergo et hordeum et oleum et vinum quae pollicitus
es domine mi mitte servis tuis
-
nos autem caedemus ligna de Libano quot necessaria habueris
et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe tuum erit
transferre ea in Hierusalem
-
numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant
in terra Israhel post dinumerationem quam dinumeravit David
pater eius et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria
milia sescenti
-
fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera
portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent
tria milia autem et sescentos praepositos operum populi
-
et coepit Salomon aedificare domum Domini in Hierusalem in
monte Moria qui demonstratus fuerat David patri eius in loco
quem paraverat David in area Ornan Iebusei
-
coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui
-
et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret
domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta
latitudinis cubitos viginti
-
porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum iuxta
mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo
centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro
mundissimo
-
domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis et
lamminas auri obrizi adfixit per totum scalpsitque in ea palmas
et quasi catenulas se invicem conplectentes
-
stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore
decore multo
-
porro aurum erat probatissimum de cuius lamminis texit domum
et trabes eius et postes et parietes et ostia et celavit
cherubin in parietibus
-
fecit quoque domum sancti sanctorum longitudinem iuxta
latitudinem domus cubitorum viginti et latitudinem similiter
viginti cubitorum et lamminis aureis texit eam quasi talentis
sescentis
-
sed et clavos fecit aureos ita ut singuli clavi siclos
quinquagenos adpenderent cenacula quoque texit auro
-
fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere
statuario et texit eos auro
-
alae cherubin viginti cubitis extendebantur ita ut una ala
haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus et altera
quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub
-
similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et
tangebat parietem et ala eius altera quinque cubitorum alam
cherub alterius contingebat
-
igitur alae utriusque cherubin expansae erant et
extendebantur per cubitos viginti ipsi autem stabant erectis
pedibus et facies eorum versae erant ad exteriorem domum
-
fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso et
intexuit ei cherubin
-
ante fores etiam templi duas columnas quae triginta et
quinque cubitos habebant altitudinis porro capita earum quinque
cubitorum
-
necnon et quasi catenulas in oraculo et superposuit eas
capitibus columnarum malagranata etiam centum quae catenulis
interposuit
-
ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a
dextris et alteram a sinistris eam quae a dextris erat vocavit
Iachin et quae ad levam Booz
-
fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis et
viginti cubitorum latitudinis et decem cubitorum altitudinis
-
mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium
rotundum per circuitum quinque cubitos habebat altitudinis et
funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius
-
similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis
quaedam extrinsecus celaturae quasi duobus versibus alvum maris
circuibant boves autem erant fusiles
-
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum
tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres
alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes
superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari
-
porro vastitas eius habebat mensuram palmi et labium illius
erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque
mensurae tria milia metretas
-
fecit quoque concas decem et posuit quinque a dextris et
quinque a sinistris ut lavarent in eis omnia quae in
holocaustum oblaturi erant porro in mari sacerdotes lavabantur
-
fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua
iussa erant fieri et posuit ea in templo quinque a dextris et
quinque a sinistris
-
necnon et mensas decem posuitque eas in templo quinque a
dextris et quinque a sinistris fialas quoque aureas centum
-
fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem et ostia
in basilica quae texit aere
-
porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad
meridiem
-
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et
conplevit omne opus regis in domo Dei
-
hoc est columnas duas et epistylia et capita et quasi
quaedam retiacula quae capita tegerent super epistylia
-
malagranata quoque quadringenta et retiacula duo ita ut
bini ordines malagranatorum singulis retiaculis iungerentur
quae protegerent epistylia et capita columnarum
-
bases etiam fecit et concas quas superposuit basibus
-
mare unum bovesque duodecim sub mari
-
et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni
Hiram pater eius in domo Domini ex aere mundissimo
-
in regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter
Socchoth et Saredatha
-
erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut
ignoraretur pondus aeris
-
fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et
mensas et super eas panes propositionis
-
candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante
oraculum iuxta ritum ex auro purissimo
-
et florentia quaedam et lucernas et forcipes aureos omnia
de auro mundissimo facta sunt
-
thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex
auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in
sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque
conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini
-
intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus
argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus
Dei
-
post quae congregavit maiores natu Israhel et cunctos
principes tribuum et capita familiarum de filiis Israhel in
Hierusalem ut adducerent arcam foederis Domini de civitate
David quae est Sion
-
venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni
mensis septimi
-
cumque venissent cuncti seniorum Israhel portaverunt Levitae
arcam
-
et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa
sanctuarii quae erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum
Levitis
-
rex autem Salomon et universus coetus Israhel et omnes qui
fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves
absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum
-
et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum
id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas
cherubin
-
ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo
posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius
-
vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores
erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum
fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi
usque in praesentem diem
-
nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae quas posuerat
Moses in Horeb quando legem dedit Dominus filiis Israhel
egredientibus ex Aegypto
-
egressis autem sacerdotibus de sanctuario omnes enim
sacerdotes qui ibi potuerant inveniri sanctificati sunt nec
adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos
divisus erat
-
tam Levitae quam cantores id est et qui sub Asaph erant et
qui sub Heman et qui sub Idithun filii et fratres eorum vestiti
byssinis cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant
stantes ad orientalem plagam altaris cumque eis sacerdotes
centum viginti canentes tubis
-
igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et
organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in
sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum
laudare coepissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius impleretur domus Domini
nube
-
nec possent sacerdotes stare et ministrare propter
caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei
-
tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in
caligine
-
ego autem aedificavi domum nomini eius ut habitaret ibi in
perpetuum
-
et convertit faciem suam et benedixit universae multitudini
Israhel nam omnis turba stabat intenta et ait
-
benedictus Dominus Deus Israhel qui quod locutus est David
patri meo opere conplevit dicens
-
a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti non elegi
civitatem de cunctis tribubus Israhel ut aedificaretur in ea
domus nomini meo neque elegi quemquam alium virum ut esset dux
in populo meo Israhel
-
sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea et elegi David
ut constituerem eum super populum meum Israhel
-
cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret
domum nomini Domini Dei Israhel
-
dixit Dominus ad eum quia haec fuit voluntas tua ut
aedificares domum nomini meo bene quidem fecisti habere
huiuscemodi voluntatem
-
sed non tu aedificabis domum verum filius tuus qui
egredietur de lumbis tuis ipse aedificabit domum nomini meo
-
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et
ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel
sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei
Israhel
-
et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit
cum filiis Israhel
-
stetit ergo coram altare Domini ex adverso universae
multitudinis Israhel et extendit manus suas
-
siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in
medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et
quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque
super eam et deinceps flexis genibus contra universam
multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis
-
ait Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo
et in terra qui custodis pactum et misericordiam cum servis
tuis qui ambulant coram te in toto corde suo
-
qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque
locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut
et praesens tempus probat
-
nunc ergo Domine Deus Israhel imple servo tuo patri meo
David quaecumque locutus es dicens non deficiet ex te vir coram
me qui sedeat super thronum Israhel ita tamen si custodierint
filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu
ambulasti coram me
-
et nunc Domine Deus Israhel firmetur sermo tuus quem
locutus es servo tuo David
-
ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super
terram si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis
domus ista quam aedificavi
-
sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi
tui et obsecrationem eius Domine Deus meus audias et preces
quas fundit famulus tuus coram te
-
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus
super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum
-
et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo exaudi
preces famuli tui et populi tui Israhel quicumque oraverit in
loco isto et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et
propitiare
-
si peccaverit quispiam in proximum suum et iurare contra
eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari
in domo ista
-
tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum ita
ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris
iustum retribuens ei secundum iustitiam suam
-
si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis
peccabunt enim tibi et conversi egerint paenitentiam et
obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto
-
tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel
et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum
-
si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi
et deprecati te fuerint in loco isto et confessi nomini tuo et
conversi a peccatis suis cum eos adflixeris
-
exaudi de caelo Domine et dimitte peccata servis tuis et
populi tui Israhel et doce eos viam bonam per quam ingrediantur
et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum
-
fames si orta fuerit in terra et pestilentia erugo et
aurugo et lucusta et brucus et hostes vastatis regionibus
portas obsederint civitatis omnisque plaga et infirmitas
presserit
-
si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus cognoscens
plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo
hac
-
tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo et
propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum
habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum
-
ut timeant te et ambulent in viis tuis cunctis diebus
quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris
-
externum quoque qui non est de populo tuo Israhel si
venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum et propter
manum tuam robustam et brachium tuum extentum et adoraverit in
loco isto
-
tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies
cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus ut sciant
omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus
Israhel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum
hanc quam aedificavi
-
si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra
adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te
contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam
aedificavi nomini tuo
-
ut exaudias de caelo preces eorum et obsecrationem et
ulciscaris
-
si autem et peccaverint tibi neque enim est homo qui non
peccet et iratus fueris eis et tradideris hostibus et captivos
eos duxerint in terram longinquam vel certe quae iuxta est
-
et conversi corde suo in terra ad quam captivi ducti
fuerant egerint paenitentiam et deprecati te fuerint in terra
captivitatis suae dicentes peccavimus inique fecimus iniuste
egimus
-
et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima
sua in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt adorabunt te
contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum et urbis
quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo
-
ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo tuo preces
eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis
peccatori
-
tu es enim Deus meus aperiantur quaeso oculi tui et aures
tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto
-
nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca
fortitudinis tuae sacerdotes tui Domine Deus induantur salute
et sancti tui laetentur in bonis
-
Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento
misericordiarum David servi tui
-
cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de
caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini
implevit domum
-
nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod
implesset maiestas Domini templum Domini
-
sed et omnes filii Israhel videbant descendentem ignem et
gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super
pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum
quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius
-
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino
-
mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia
arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et
universus populus
-
sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitae in
organis carminum Domini quae fecit David rex ad laudandum
Dominum quoniam in aeternum misericordia eius hymnos David
canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante
eos cunctusque Israhel stabat
-
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum
Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia
altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et
sacrificia et adipes
-
fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem
diebus et omnis Israhel cum eo ecclesia magna valde ab introitu
Emath usque ad torrentem Aegypti
-
fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare
septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem
-
igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit
populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono
quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo
-
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia
quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in
domo sua et prosperatus est
-
apparuit autem ei Dominus nocte et ait audivi orationem
tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii
-
si clausero caelum et pluvia non fluxerit et mandavero et
praecepero lucustae ut devoret terram et misero pestilentiam in
populum meum
-
conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen
meum deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit
paenitentiam a viis suis pessimis et ego exaudiam de caelo et
propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum
-
oculi quoque mei erunt aperti et aures meae erectae ad
orationem eius qui in loco isto oraverit
-
elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum
ibi in sempiternum et permaneant oculi mei et cor meum ibi
cunctis diebus
-
tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit David
pater tuus et feceris iuxta omnia quae praecepi tibi et
iustitias meas iudiciaque servaveris
-
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David
patri tuo dicens non auferetur de stirpe tua vir qui sit
princeps in Israhel
-
si autem aversi fueritis et dereliqueritis iustitias meas
et praecepta mea quae proposui vobis et abeuntes servieritis
diis alienis et adoraveritis eos
-
evellam vos de terra mea quam dedi vobis et domum hanc quam
sanctificavi nomini meo proiciam a facie mea et tradam eam in
parabolam et in exemplum cunctis populis
-
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus et
dicent stupentes quare fecit Dominus sic terrae huic et domui
huic
-
respondebuntque quia dereliquerunt Dominum Deum patrum
suorum qui eduxit eos de terra Aegypti et adprehenderunt deos
alienos et adoraverunt eos atque coluerunt idcirco venerunt
super eos universa haec mala
-
expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon
domum Domini et domum suam
-
civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit et
habitare ibi fecit filios Israhel
-
abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam
-
et aedificavit Palmyram in deserto et alias civitates
munitissimas aedificavit in Emath
-
extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem
civitates muratas habentes portas et vectes et seras
-
Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt
Salomonis cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum omnia
quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit in Hierusalem
et in Libano et in universa terra potestatis suae
-
omnem populum qui derelictus fuerat de Hettheis et Amorreis
et Ferezeis et Eveis et Iebuseis qui non erant de stirpe
Israhel
-
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant filii
Israhel subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc
-
porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus
regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et
principes quadrigarum et equitum eius
-
omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt
ducenti quinquaginta qui erudiebant populum
-
filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum
quam aedificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo
David regis Israhel eo quod sanctificata sit quia ingressa est
eam arca Domini
-
tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini
quod extruxerat ante porticum
-
ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Mosi
in sabbatis et in kalendis et in festis diebus ter per annum id
est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate ebdomadarum et
in sollemnitate tabernaculorum
-
et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia
sacerdotum in ministeriis suis et Levitas in ordine suo ut
laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum
uniuscuiusque diei et ianitores in divisionibus suis per portam
et portam sic enim praeceperat David homo Dei
-
nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes
quam Levitae ex omnibus quae praeceperat et in custodiis
thesaurorum
-
omnes inpensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo
fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam
-
tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath ad oram
maris Rubri quae est in terra Edom
-
misit autem ei Hiram per manum servorum suorum naves et
nautas gnaros maris et abierunt cum servis Salomonis in Ophir
tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri et
adtulerunt ad regem Salomonem
-
regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit ut
temptaret eum enigmatibus in Hierusalem cum magnis opibus et
camelis qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque
pretiosas cumque venisset ad Salomonem locuta est ei quaecumque
erant in corde suo
-
et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat nec quicquam
fuit quod ei non perspicuum fecerit
-
quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum
quam aedificaverat
-
necnon cibaria mensae eius et habitacula servorum et officia
ministrorum eius et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes
eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat prae
stupore ultra in ea spiritus
-
dixitque ad regem verus sermo quem audieram in terra mea de
virtutibus et sapientia tua
-
non credebam narrantibus donec ipsa venissem et vidissent
oculi mei et probassem vix medietatem mihi sapientiae tuae
fuisse narratam vicisti famam virtutibus tuis
-
beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te
in omni tempore et audiunt sapientiam tuam
-
sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare
super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus
Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super
eum regem ut facias iudicia atque iustitiam
-
dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata
multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia
ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni
-
sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de
Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas
-
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in
domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria
cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
-
rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit et
quae postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quae reversa
abiit in terram suam cum servis suis
-
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos
singulos sescenta sexaginta sex talenta auri
-
excepta ea summa quam legati diversarum gentium et
negotiatores adferre consueverant omnesque reges Arabiae et
satrapae terrarum qui conportabant aurum et argentum Salomoni
-
fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa
sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur
-
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus
tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod
erat consitum nemore
-
fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud
auro mundissimo
-
sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum
aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes
iuxta brachiola
-
sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex
utraque parte non fuit tale solium in universis regnis
-
omnia quoque vasa convivii regis erant aurea et vasa domus
saltus Libani ex auro purissimo argentum enim in diebus illis
pro nihilo reputabatur
-
siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram
semel in annis tribus et deferebant inde aurum et argentum et
ebur et simias et pavos
-
magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae
divitiis et gloria
-
omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre
Salomonis ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde
eius
-
et deferebant ei munera vasa argentea et aurea et vestes et
arma et aromata equos et mulos per singulos annos
-
habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis
et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in
urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem
-
exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio
Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad
terminos Aegypti
-
tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi
lapidum et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum quae
gignuntur in campestribus
-
adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus
-
reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae
Silonitis in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam
filium Nabath
-
regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel
quadraginta annis
-
dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David regnavitque pro eo Roboam filius eius
-
profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus
Israhel convenerat ut constituerent eum regem
-
quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in
Aegypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est
-
vocaveruntque eum et venit cum universo Israhel et locuti
sunt ad Roboam dicentes
-
pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera
patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de
onere subleva ut serviamus tibi
-
qui ait post tres dies revertimini ad me cumque abisset
populus
-
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius
Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam
populo
-
qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos
verbis clementibus servient tibi omni tempore
-
at ille reliquit consilium senum et cum iuvenibus tractare
coepit qui cum eo nutriti fuerant et erant in comitatu illius
-
dixitque ad eos quid vobis videtur vel respondere quid
debeo populo huic qui dixit mihi subleva iugum quod inposuit
nobis pater tuus
-
at illi responderunt ut iuvenes et nutriti cum eo in
deliciis atque dixerunt sic loqueris populo qui dixit tibi
pater tuus adgravavit iugum nostrum tu subleva et sic
respondebis eis minimus digitus meus grossior est lumbis patris
mei
-
pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus
adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam
scorpionibus
-
venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die
tertio sicut praeceperat eis
-
responditque rex dura derelicto consilio seniorum
-
locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave
vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit
vos flagellis ego vero caedam scorpionibus
-
et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei
ut conpleretur sermo eius quem locutus fuerat per manum Ahiae
Silonitis ad Hieroboam filium Nabath
-
populus autem universus rege duriora dicente sic locutus
est ad eum non est nobis pars in David neque hereditas in filio
Isai revertere in tabernacula tua Israhel tu autem pasce domum
tuam David et abiit Israhel in tabernacula sua
-
super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus
Iuda regnavit Roboam
-
misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et
lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam
currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem
-
recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc
-
venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam
domum Iuda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum
atque bellantium ut dimicaret contra Israhel et converteret ad
se regnum suum
-
factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens
-
loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad
universum Israhel qui est in Iuda et Beniamin
-
haec dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra
fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea
hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini
reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam
-
habitavit autem Roboam in Hierusalem et aedificavit
civitates muratas in Iuda
-
extruxitque Bethleem et Aetham et Thecue
-
Bethsur quoque et Soccho et Odollam
-
necnon Geth et Maresa et Ziph
-
sed et Aduram et Lachis et Azecha
-
Saraa quoque et Ahilon et Hebron quae erant in Iuda et
Beniamin civitates munitissimas
-
cumque clausisset eas muris posuit in eis principes
ciborumque horrea hoc est olei et vini
-
sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et
hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super
Iudam et Beniamin
-
sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel
venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
-
relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes
ad Iudam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et
posteri eius ne sacerdotio Domini fungerentur
-
qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemonum
vitulorumque quos fecerat
-
sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor
suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad
immolandas victimas Domino Deo patrum suorum
-
et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam
filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David
et Salomonis annis tantum tribus
-
duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii
David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
-
quae peperit ei filios Ieus et Somoriam et Zoom
-
post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae
peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
-
amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes
uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat
concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et
sexaginta filias
-
constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super
fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat
-
qui sapientior fuit et potentior super omnes filios eius
et in cunctis finibus Iuda et Beniamin et in universis
civitatibus muratis praebuitque eis escas plurimas et multas
petivit uxores
-
cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum
dereliquit legem Domini et omnis Israhel cum eo
-
anno autem quinto regni Roboam ascendit Sesac rex Aegypti
in Hierusalem quia peccaverunt Domino
-
cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum
nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies
scilicet et Trogoditae et Aethiopes
-
cepitque civitates munitissimas in Iuda et venit usque
Hierusalem
-
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes
Iuda qui congregati fuerant in Hierusalem fugientes Sesac
dixitque ad eos haec dicit Dominus vos reliquistis me et ego
reliqui vos in manu Sesac
-
consternatique principes Israhel et rex dixerunt iustus est
Dominus
-
cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est
sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non
disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit
furor meus super Hierusalem per manum Sesac
-
verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae
et servitutis regni terrarum
-
recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Hierusalem sublatis
thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et
clypeos aureos quos fecerat Salomon
-
pro quibus fecit rex aeneos et tradidit illos principibus
scutariorum qui custodiebant vestibulum palatii
-
cumque introiret rex domum Domini veniebant scutarii et
tollebant eos iterumque referebant ad armamentarium suum
-
verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira
Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Iuda inventa sunt
opera bona
-
confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque
regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare
coepisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe
quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis
tribubus Israhel nomenque matris eius Naama Ammanitis
-
fecit autem malum et non praeparavit cor suum ut quaereret
Dominum
-
opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in
libris Semeiae prophetae et Addo videntis et diligenter
exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis
diebus
-
et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in
civitate David et regnavit Abia filius eius pro eo
-
anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
-
tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius
Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et
Hieroboam
-
cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos
viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e
contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant
et ad bella fortissimi
-
stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim
et ait audi Hieroboam et omnis Israhel
-
num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum
David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum
salis
-
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii
David et rebellavit contra dominum suum
-
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et
praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat
rudis et corde pavido nec potuit resistere eis
-
nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini
quod possidet per filios David habetisque grandem populi
multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in
deos
-
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas
et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum
quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus
et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii
-
noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus
sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt
in ordine suo
-
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane
et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et
proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos
candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad
vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem
vos reliquistis
-
ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius
qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite
pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis
expedit
-
haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias
cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat
exercitu
-
respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et
post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere
coeperunt
-
omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis
clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui
stabat ex adverso Abia et Iuda
-
fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in
manu eorum
-
percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et
corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium
-
humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et
vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in
Domino Deo patrum suorum
-
persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit
civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus
suis Ephron quoque et filias eius
-
nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem
percussit Dominus et mortuus est
-
igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores
quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim
filias
-
reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius
scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo
-
dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David regnavitque Asa filius eius pro eo in cuius
diebus quievit terra annis decem
-
fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu
Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
-
et confregit statuas lucosque succidit
-
ac praecepit Iudae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum
et faceret legem et universa mandata
-
et abstulit e cunctis urbibus Iuda aras et fana et regnavit
in pace
-
aedificavit quoque urbes munitas in Iuda quia quietus erat
et nulla temporibus eius bella surrexerant pacem Domino
largiente
-
dixit autem Iudae aedificemus civitates istas et vallemus
muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis
quieta sunt omnia eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum
nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum aedificaverunt
igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit
-
habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas
de Iuda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et
sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri
fortissimi
-
egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu
decies centena milia et curribus trecentis et venit usque
Maresa
-
porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in
valle Sephata quae est iuxta Maresa
-
et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te
ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva
nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes
fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu
es non praevaleat contra te homo
-
exterruit itaque Dominus Aethiopas coram Asa et Iuda
fugeruntque Aethiopes
-
et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque
Gerar et ruerunt Aethiopes usque ad internicionem quia Domino
caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante tulerunt
ergo spolia multa
-
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare
grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et
multam praedam asportaverunt
-
sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam
multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem
-
Azarias autem filius Oded facto in se spiritu Dei
-
egressus est in occursum Asa et dixit ei audite me Asa et
omnis Iuda et Beniamin Dominus vobiscum quia fuistis cum eo si
quaesieritis eum invenietis si autem dereliqueritis derelinquet
vos
-
transibunt autem multi dies in Israhel absque Deo vero et
absque sacerdote doctore et absque lege
-
cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum
Israhel et quaesierint eum repperient
-
in tempore illo non erit pax egredienti et ingredienti sed
terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum
-
pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra
civitatem quia Dominus conturbabit eos in omni angustia
-
vos ergo confortamini et non dissolvantur manus vestrae
erit enim merces operi vestro
-
quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded
prophetae confortatus est et abstulit idola de omni terra Iuda
et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et
dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini
-
congregavitque universum Iuda et Beniamin et advenas cum
eis de Ephraim et de Manasse et de Symeon plures enim ad eum
confugerant ex Israhel videntes quod Dominus Deus illius esset
cum eo
-
cumque venissent Hierusalem mense tertio anno quintodecimo
regni Asa
-
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam
adduxerant boves septingentos et arietes septem milia
-
et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent
Dominum Deum patrum suorum in toto corde et in tota anima sua
-
si quis autem inquit non quaesierit Dominum Deum Israhel
moriatur a minimo usque ad maximum a viro usque ad mulierem
-
iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore
tubae et in sonitu bucinarum
-
omnes qui erant in Iuda cum execratione in omni enim corde
suo iuraverunt et in tota voluntate quaesierunt eum et
invenerunt praestititque eis Dominus requiem per circuitum
-
sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit
imperio eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi quod omne
contrivit et in frusta comminuens conbusit in torrente Cedron
-
excelsa autem derelicta sunt in Israhel attamen cor Asa
erat perfectum cunctis diebus eius
-
ea quae voverat pater suus et ipse intulit in domum Domini
argentum et aurum vasorumque diversam supellectilem
-
bellum vero non fuit usque ad tricesimum quintum annum
regni Asa
-
anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex
Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset
egredi et ingredi de regno Asa
-
protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus
Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae
qui habitabat in Damasco dicens
-
foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus
habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut
rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me
recedere
-
quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad
urbes Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et
universas urbes muratas Nepthalim
-
quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et
intermisit opus suum
-
porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides
Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa
aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha
-
in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et
dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino
Deo tuo idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua
-
nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et
equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses
tradidit in manu tua
-
oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent
fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte
igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te
bella consurgent
-
iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum
valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de
populo in tempore illo plurimos
-
opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro
regum Iuda et Israhel
-
aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore
pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit
Dominum sed magis in medicorum arte confisus est
-
dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno
quadragesimo primo regni sui
-
et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in
civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum
aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum
arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia
-
regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit
contra Israhel
-
constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae
erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in
civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius
-
et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David
patris sui primis et non speravit in Baalim
-
sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et
non iuxta peccata Israhel
-
confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis
Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et
multa gloria
-
cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini
etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit
-
tertio autem anno regni sui misit de principibus suis
Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut
docerent in civitatibus Iuda
-
et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel
quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et
Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes
-
docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et
circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum
-
itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum
quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat
-
sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal
argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia
septingentos et hircos totidem
-
crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime
atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque
muratas
-
et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque
bellatores et robusti erant in Hierusalem
-
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in
Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum
trecenta milia
-
post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta
milia
-
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino
et cum eo ducenta milia virorum fortium
-
hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo
tenentium arcum et clypeum ducenta milia
-
post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia
expeditorum militum
-
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos
posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda
-
fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et adfinitate
coniunctus est Ahab
-
descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius
adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui
venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad
-
dixitque Ahab rex Israhel ad Iosaphat regem Iuda veni mecum
in Ramoth Galaad cui ille respondit ut ego et tu sicut populus
tuus sic et populus meus tecumque erimus in bello
-
dixitque Iosaphat ad regem Israhel consule obsecro
inpraesentiarum sermonem Domini
-
congregavitque rex Israhel prophetarum quadringentos viros
et dixit ad eos in Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an
quiescere at illi ascende inquiunt et tradet Deus in manu regis
-
dixitque Iosaphat numquid non est hic prophetes Domini ut
ab illo etiam requiramus
-
et ait rex Israhel ad Iosaphat est vir unus a quo possumus
quaerere Domini voluntatem sed ego odi eum quia non prophetat
mihi bonum sed malum omni tempore est autem Micheas filius
Iembla dixitque Iosaphat ne loquaris rex hoc modo
-
vocavit ergo rex Israhel unum de eunuchis et dixit ei voca
cito Micheam filium Iembla
-
porro rex Israhel et Iosaphat rex Iuda uterque sedebant in
solio suo vestiti cultu regio sedebant autem in area iuxta
portam Samariae omnesque prophetae vaticinabantur coram eis
-
Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et
ait haec dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam
-
omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant
ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis et tradet eos Dominus
in manu regis
-
nuntius autem qui ierat ad vocandum Micheam ait illi en
verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quaeso
ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque
prospera
-
cui respondit Micheas vivit Dominus quia quodcumque
dixerit Deus meus hoc loquar
-
venit ergo ad regem cui rex ait Michea ire debemus in
Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere cui ille respondit
ascendite cuncta enim prospera evenient et tradentur hostes in
manus vestras
-
dixitque rex iterum atque iterum te adiuro ut non mihi
loquaris nisi quod verum est in nomine Domini
-
at ille ait vidi universum Israhel dispersum in montibus
sicut oves absque pastore et dixit Dominus non habent isti
dominos revertatur unusquisque ad domum suam in pace
-
et ait rex Israhel ad Iosaphat nonne dixi tibi quod non
prophetaret iste mihi quicquam boni sed ea quae mala sunt
-
at ille idcirco ait audite verbum Domini vidi Dominum
sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli adsistentem ei a
dextris et sinistris
-
et dixit Dominus quis decipiet Ahab regem Israhel ut
ascendat et corruat in Ramoth Galaad cumque diceret unus hoc
modo et alter alio
-
processit spiritus et stetit coram Domino et ait ego
decipiam eum cui Dominus in quo inquit decipies
-
at ille respondit egrediar et ero spiritus mendax in ore
omnium prophetarum eius dixitque Dominus decipies et
praevalebis egredere et fac ita
-
nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore
omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala
-
accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit
Micheae maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini
a me ut loqueretur tibi
-
dixitque Micheas tu ipse videbis in die illo quando
ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris
-
praecepit autem rex Israhel dicens tollite Micheam et
ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium
Ammelech
-
et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date
ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace
-
dixitque Micheas si reversus fueris in pace non est
locutus Dominus in me et ait audite populi omnes
-
igitur ascenderunt rex Israhel et Iosaphat rex Iuda in
Ramoth Galaad
-
dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad
pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex
Israhel habitu venit ad bellum
-
rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui dicens
ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum
regem Israhel
-
itaque cum vidissent principes equitatus Iosaphat dixerunt
rex Israhel iste est et circumdederunt eum dimicantes at ille
clamavit ad Dominum et auxiliatus est ei atque avertit eos ab
illo
-
cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex
Israhel reliquerunt eum
-
accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum
iaceret et percuteret regem Israhel inter cervicem et scapulas
at ille aurigae suo ait converte manum tuam et educ me de acie
quia vulneratus sum
-
et finita est pugna in die illo porro rex Israhel stabat
in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est
occidente sole
-
reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in
Hierusalem
-
cui occurrit Hieu filius Anani videns et ait ad eum impio
praebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris
et idcirco iram quidem Domini merebaris
-
sed bona opera inventa sunt in te eo quod abstuleris lucos
de terra Iuda et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum
-
habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem rursumque egressus
est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim et revocavit
eos ad Dominum Deum patrum suorum
-
constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda
munitis per singula loca
-
et praecipiens iudicibus videte ait quid faciatis non enim
hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque
iudicaveritis in vos redundabit
-
sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite
non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum
acceptio nec cupido munerum
-
in Hierusalem quoque constituit Iosaphat Levitas et
sacerdotes et principes familiarum ex Israhel ut iudicium et
causam Domini iudicarent habitatoribus eius
-
praecepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter
et corde perfecto
-
omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui
habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem
ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de
iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne
veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis
et non peccabitis
-
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad
Dominum pertinent praesidebit porro Zabadias filius Ismahel qui
est dux in domo Iuda super ea opera erit quae ad regis officium
pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini
et agite diligenter et erit Dominus cum bonis
-
post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon et cum
eis de Ammanitis ad Iosaphat ut pugnarent contra eum
-
veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes venit
contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt et
de Syria et ecce consistunt in Asasonthamar quae est Engaddi
-
Iosaphat autem timore perterritus totum se contulit ad
rogandum Dominum et praedicavit ieiunium universo Iuda
-
congregatusque Iudas ad precandum Dominum sed et omnes de
urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum
-
cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et
Hierusalem in domo Domini ante atrium novum
-
ait Domine Deus patrum nostrorum tu es Deus in caelo et
dominaris cunctis regnis gentium in manu tua est fortitudo et
potentia nec quisquam tibi potest resistere
-
nonne tu Deus noster interfecisti omnes habitatores terrae
huius coram populo tuo Israhel et dedisti eam semini Abraham
amici tui in sempiternum
-
habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium
nomini tuo dicentes
-
si inruerint super nos mala gladius iudicii pestilentia et
fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum
est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris
et exaudies salvosque facies
-
nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos
non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de
Aegypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos
-
e contrario agunt et nituntur eicere nos de possessione
quam tradidisti nobis
-
Deus noster ergo non iudicabis eos in nobis quidem non
tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae
inruit super nos sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc
solum habemus residui ut oculos nostros dirigamus ad te
-
omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et
uxoribus et liberis suis
-
erat autem Hiazihel filius Zacchariae filii Banaiae filii
Hiehihel filii Mathaniae Levites de filiis Asaph super quem
factus est spiritus Domini in medio turbae
-
et ait adtendite omnis Iuda et qui habitatis Hierusalem et
tu rex Iosaphat haec dicit Dominus vobis nolite timere nec
paveatis hanc multitudinem non est enim vestra pugna sed Dei
-
cras descendetis contra eos ascensuri enim sunt per clivum
nomine Sis et invenietis illos in summitate torrentis qui est
contra solitudinem Hieruhel
-
non eritis vos qui dimicabitis sed tantummodo confidenter
state et videbitis auxilium Domini super vos o Iuda et
Hierusalem nolite timere nec paveatis cras egredimini contra
eos et Dominus erit vobiscum
-
Iosaphat ergo et Iuda et omnes habitatores Hierusalem
ceciderunt proni in terram coram Domino et adoraverunt eum
-
porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant
Dominum Deum Israhel voce magna in excelsum
-
cumque mane surrexissent egressi sunt per desertum Thecuae
profectisque eis stans Iosaphat in medio eorum dixit audite me
Iuda et omnes habitatores Hierusalem credite in Domino Deo
vestro et securi eritis credite prophetis eius et cuncta
evenient prospera
-
deditque consilium populo et statuit cantores Domini ut
laudarent eum in turmis suis et antecederent exercitum ac voce
consona dicerent confitemini Domino quoniam in aeternum
misericordia eius
-
cumque coepissent laudes canere vertit Dominus insidias
eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis
Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Iudam et percussi
sunt
-
namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum
habitatores montis Seir ut interficerent et delerent eos cumque
hoc opere perpetrassent etiam in semet ipsos versi mutuis
concidere vulneribus
-
porro Iudas cum venisset ad speculam quae respicit
solitudinem vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus
nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere
-
venit ergo Iosaphat et omnis populus cum eo ad detrahenda
spolia mortuorum inveneruntque inter cadavera variam
supellectilem vestes quoque et vasa pretiosissima et
diripuerunt ita ut omnia portare non possent nec per tres dies
spolia auferre pro praedae magnitudine
-
die autem quarto congregati sunt in valle Benedictionis
etenim quoniam ibi benedixerant Domino vocaverunt locum illum
vallis Benedictionis usque in praesentem diem
-
reversusque est omnis vir Iuda et habitatores Hierusalem
et Iosaphat ante eos in Hierusalem cum laetitia magna eo quod
dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis
-
ingressique sunt Hierusalem cum psalteriis et citharis et
tubis in domum Domini
-
inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum
cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel
-
quievitque regnum Iosaphat et praebuit ei Deus pacem per
circuitum
-
regnavit igitur Iosaphat super Iudam et erat triginta
quinque annorum cum regnare coepisset viginti autem et quinque
annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Azuba filia
Selachi
-
et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea
faciens quae placita erant coram Domino
-
verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non
direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum
-
reliqua autem gestorum Iosaphat priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quae digessit in libro
regum Israhel
-
post haec iniit amicitias Iosaphat rex Iuda cum Ochozia
rege Israhel cuius opera fuerunt impiissima
-
et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis
feceruntque classem in Asiongaber
-
prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad
Iosaphat dicens quia habuisti foedus cum Ochozia percussit
Dominus opera tua contritaeque sunt naves nec potuerunt ire in
Tharsis
-
dormivit autem Iosaphat cum patribus suis et sepultus est
cum eis in civitate David regnavitque Ioram filius eius pro eo
-
qui habuit fratres filios Iosaphat Azariam et Hiahihel et
Zacchariam et Azariam et Michahel et Saphatiam omnes hii filii
Iosaphat regis Israhel
-
deditque eis pater suus multa munera argenti et auri et
pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda regnum autem
tradidit Ioram eo quod esset primogenitus
-
surrexit ergo Ioram super regnum patris sui cumque se
confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de
principibus Israhel
-
triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset et
octo annis regnavit in Hierusalem
-
ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab
filia quippe Ahab erat uxor eius et fecit malum in conspectu
Domini
-
noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum
quod inierat cum eo et quia promiserat ut daret illi lucernam
et filiis eius omni tempore
-
in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae et
constituit sibi regem
-
cumque transisset Ioram cum principibus suis et cuncto
equitatu qui erat secum surrexit nocte et percussit Edom qui se
circumdederat et omnes duces equitatus eius
-
attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Iuda usque ad
hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius
dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum
-
insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda et
fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam
-
adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta in quibus
scriptum erat haec dicit Dominus Deus David patris tui quoniam
non ambulasti in viis Iosaphat patris tui et in viis Asa regis
Iuda
-
sed incessisti per iter regum Israhel et fornicari fecisti
Iudam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus
Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te
occidisti
-
ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo et
filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua
-
tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec
egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos
-
suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum
Philisthinorum et Arabum qui confines sunt Aethiopibus
-
et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam
diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo
regis insuper et filios eius et uxores nec remansit ei filius
nisi Ioachaz qui minimus natu erat
-
et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore
insanabili
-
cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur
duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus
tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita
caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei
populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat
maioribus eius
-
triginta duum annorum fuit cum regnare coepisset et octo
annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et
sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro
regum
-
constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium
eius minimum regem pro eo omnes enim maiores natu qui ante eum
fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra
regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda
-
filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare
coepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Otholia filia Amri
-
sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim
eius inpulit eum ut impie ageret
-
fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab
ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in
interitum eius
-
ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio
Ahab rege Israhel in bellum contra Azahel regem Syriae in
Ramoth Galaad vulneraveruntque Syri Ioram
-
qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel multas enim
plagas acceperat in supradicto certamine igitur Azarias filius
Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Ahab in
Hiezrahel aegrotantem
-
voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad
Ioram et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu filium
Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab
-
cum ergo subverteret Hieu domum Ahab invenit principes Iuda
et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei et interfecit
illos
-
ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in
Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod
esset filius Iosaphat qui quaesierat Dominum in toto corde suo
nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae
-
siquidem Otholia mater eius videns quod mortuus esset
filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus
Ioram
-
porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae et
furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur
absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum Iosabeth
autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiadae
pontificis soror Ochoziae et idcirco Otholia non interfecit eum
-
fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus
regnavit Otholia super terram
-
anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit
centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium
Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et
Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus
-
qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis
urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in
Hierusalem
-
iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege
dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut
locutus est Dominus super filios David
-
iste est ergo sermo quem facietis
-
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et
Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum
regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero
reliquum vulgus sit in atriis domus Domini
-
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes
et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia
sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias
Domini
-
Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua et
si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque
cum rege et intrante et egrediente
-
fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae
praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui
sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam
impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae
pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas
ebdomadas succedere consueverant
-
deditque Ioiadae sacerdos centurionibus lanceas clypeosque
et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini
-
constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte
templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et
templo per circuitum regis
-
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema
dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum
regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius
inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex
-
quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque
laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini
-
cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et
principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae
gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis
concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait
insidiae insidiae
-
egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et
principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi
et interficiatur foris gladio praecepitque sacerdos ne
occideretur in domo Domini
-
et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset
portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi
-
pepigit autem Ioiadae foedus inter se universumque populum
et regem ut esset populus Domini
-
itaque ingressus est omnis populus domum Baal et
destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt
Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras
-
constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub
manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo
Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in
lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David
-
constituit quoque ianitores in portis domus Domini ut non
ingrederetur eam inmundus in omni re
-
adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes
populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de
domo Domini et introire per medium portae superioris in domum
regis et conlocaverunt eum in solio regali
-
laetatusque est omnis populus terrae et urbs quievit porro
Otholia interfecta est gladio
-
septem annorum erat Ioas cum regnare coepisset et
quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Sebia de Bersabee
-
fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Ioiadae
sacerdotis
-
accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios
et filias
-
post quae placuit Ioas ut instauraret domum Domini
-
congregavitque sacerdotes et Levitas et dixit eis
egredimini ad civitates Iuda et colligite de universo Israhel
pecuniam ad sarta tecta templi Dei vestri per singulos annos
festinatoque hoc facite porro Levitae egere neglegentius
-
vocavitque rex Ioiadae principem et dixit ei quare non tibi
fuit curae ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Hierusalem
pecuniam quae constituta est a Mose servo Domini ut inferret
eam omnis multitudo Israhel in tabernaculum testimonii
-
Otholia enim impiissima et filii eius destruxerunt domum
Domini et de universis quae sanctificata fuerant templo Domini
ornaverunt fanum Baalim
-
praecepit ergo rex et fecerunt arcam posueruntque eam iuxta
portam domus Domini forinsecus
-
et praedicatum est in Iuda et Hierusalem ut deferrent
singuli pretium Domino quod constituit Moses servus Dei super
omnem Israhel in deserto
-
laetatique sunt cuncti principes et omnis populus et
ingressi contulerunt in arcam Domini atque miserunt ita ut
impleretur
-
cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per
manus Levitarum videbant enim multam pecuniam ingrediebatur
scriba regis et quem primus sacerdos constituerat
effundebantque pecuniam quae erat in arca porro arcam
reportabant ad locum suum sicque faciebant per singulos dies et
congregata est infinita pecunia
-
quam dederunt rex et Ioiada his qui praeerant operibus
domus Domini at illi conducebant ex ea caesores lapidum et
artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini fabros
quoque ferri et aeris ut quod cadere coeperat fulciretur
-
egeruntque hii qui operabantur industrie et obducebatur
parietum cicatrix per manus eorum ac suscitaverunt domum Domini
in statum pristinum et firme eam stare fecerunt
-
cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et
Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi
in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa
aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini
iugiter cunctis diebus Ioiadae
-
senuit autem Ioiadae plenus dierum et mortuus est cum
centum triginta esset annorum
-
sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod
fecisset bonum cum Israhel et cum domo eius
-
postquam autem obiit Ioiada ingressi sunt principes Iuda
et adoraverunt regem qui delinitus obsequiis eorum adquievit
eis
-
et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum
servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra
Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum
-
mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum quos
protestantes illi audire nolebant
-
spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Ioiadae
sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis haec
dicit Dominus quare transgredimini praeceptum Domini quod vobis
non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos
-
qui congregati adversus eum miserunt lapides iuxta regis
imperium in atrio domus Domini
-
et non est recordatus Ioas rex misericordiae quam fecerat
Ioiadae pater illius secum sed interfecit filium eius qui cum
moreretur ait videat Dominus et requirat
-
cumque evolutus esset annus ascendit contra eum exercitus
Syriae venitque in Iudam et Hierusalem et interfecit cunctos
principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum
-
et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit
Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod
reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Ioas quoque
ignominiosa exercuere iudicia
-
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis
surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis
filii Ioiadae sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et
mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in
sepulchris regum
-
insidiati vero sunt ei Zabath filius Semath Ammanitidis et
Iozabath filius Semarith Moabitidis
-
porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub
eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro
regum regnavitque Amasias filius eius pro eo
-
viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset
et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Ioaden de Hierusalem
-
fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde
perfecto
-
cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui
occiderant regem patrem suum
-
sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro
legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres
pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo
peccato morietur
-
congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per
familias tribunosque et centuriones in universo Iuda et
Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque
triginta milia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent
hastam et clypeum
-
mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum
centum talentis argenti
-
venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur
tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et
cunctis filiis Ephraim
-
quod si putas in robore exercitus bella consistere superari
te faciet Deus ab hostibus Dei quippe est et adiuvare et in
fugam vertere
-
dixitque Amasias ad hominem Dei quid ergo fiet de centum
talentis quae dedi militibus Israhel et respondit ei homo Dei
habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura
-
separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex
Ephraim ut reverteretur in locum suum at illi contra Iudam
vehementer irati reversi sunt in regionem suam
-
porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in
vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia
-
et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda et
adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae praecipitaveruntque
eos de summo in praeceps qui universi crepuerunt
-
at ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad
proelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque
Bethoron et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
-
Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos
filiorum Seir statuit illos in deos sibi et adorabat eos et
illis adolebat incensum
-
quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum
prophetam qui diceret ei cur adorasti deos qui non liberaverunt
populum suum de manu tua
-
cumque haec ille loqueretur respondit ei num consiliarius
regis es quiesce ne interficiam te discedensque propheta scio
inquit quod cogitaverit Dominus occidere te qui et fecisti hoc
malum et insuper non adquievisti consilio meo
-
igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio misit ad
Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens veni
videamus nos mutuo
-
at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano
misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem
et ecce bestiae quae erant in silva Libani transierunt et
conculcaverunt carduum
-
dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in
superbiam sede in domo tua cur malum adversum te provocas ut
cadas et tu et Iudas tecum
-
noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut
traderetur in manibus hostium propter deos Edom
-
ascendit igitur Ioas rex Israhel et mutuos sibi praebuere
conspectus Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae
-
corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua
-
porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit
Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit in Hierusalem
destruxitque murum eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli
quadringentis cubitis
-
omne quoque aurum et argentum et universa vasa quae
reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam
domus regiae necnon et filios obsidum reduxit Samariam
-
vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus
est Ioas filius Ioachaz rex Israhel quindecim annis
-
reliqua vero sermonum Amasiae priorum et novissimorum
scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
-
qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in
Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum
ibi
-
reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus
suis in civitate David
-
omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim
constituit regem pro patre suo Amasia
-
ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae
postquam dormivit rex cum patribus suis
-
sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset et
quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris
eius Hiechelia de Hierusalem
-
fecitque quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia quae
fecerat Amasias pater eius
-
et exquisivit Deum in diebus Zacchariae intellegentis et
videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus
-
denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et
destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti
aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim
-
et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui
habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas
-
pendebantque Ammanitae munera Oziae et divulgatum est nomen
eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias
-
aedificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam
Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere
firmavitque eas
-
extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas
plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam
in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in
montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturae deditus
-
fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad
proelia sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris et sub
manu Ananiae qui erat de ducibus regis
-
omnisque numerus principum per familias virorum fortium
duum milium sescentorum
-
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem
milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra
adversarios dimicabant
-
praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui
clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad
iaciendos lapides
-
et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in
turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas
et saxa grandia egressumque est nomen eius procul eo quod
auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum
-
sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum
suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini
adolere voluit incensum super altare thymiamatis
-
statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo
sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi
-
restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia
ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum
Aaron qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium egredere
de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in
gloriam hoc a Domino Deo
-
iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut
adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est
lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super
altare thymiamatis
-
cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui
sacerdotes viderunt lepram in fronte eius et festinato
expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo
quod sensisset ilico plagam Domini
-
fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae
et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et eiectus
fuerat de domo Domini porro Ioatham filius eius rexit domum
regis et iudicabat populum terrae
-
reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum
scripsit Esaias filius Amos propheta
-
dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in
agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque
Ioatham filius eius pro eo
-
viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius
Hierusa filia Sadoc
-
fecitque quod rectum erat coram Domino iuxta omnia quae
fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum
Domini et adhuc populus delinquebat
-
ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam et in muro
Ophel multa construxit
-
urbes quoque aedificavit in montibus Iuda et in saltibus
castella et turres
-
ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos
dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta
argenti et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei
haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio
-
corroboratusque est Ioatham eo quod direxisset vias suas
coram Domino Deo suo
-
reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et
opera scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
-
viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et
sedecim annis regnavit in Hierusalem
-
dormivitque Ioatham cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate David et regnavit Achaz filius eius pro eo
-
viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset et sedecim
annis regnavit in Hierusalem non fecit rectum in conspectu
Domini sicut David pater eius
-
sed ambulavit in viis regum Israhel insuper et statuas
fudit Baalim
-
ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et
lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas
interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel
-
sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et
in collibus et sub omni ligno frondoso
-
tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syriae qui
percussit eum magnamque praedam de eius cepit imperio et
adduxit in Damascum manibus quoque regis Israhel traditus est
et percussus plaga grandi
-
occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti
milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent
Dominum Deum patrum suorum
-
eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam
filium regis et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque
secundum a rege
-
ceperuntque filii Israhel de fratribus suis ducenta milia
mulierum puerorum et puellarum et infinitam praedam
pertuleruntque eam in Samariam
-
ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui
egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce
iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam tradidit eos
manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut caelum
pertingeret vestra crudelitas
-
insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in
servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim
super hoc Domino Deo vestro
-
sed audite consilium meum et reducite captivos quos
adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini
inminet vobis
-
steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim
Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth Hiezechias
filius Sellum et Amasa filius Adali contra eos qui veniebant de
proelio
-
et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus
Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera
cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris
Domini inminet super Israhel
-
dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae
ceperant coram principibus et omni multitudine
-
steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes
captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque
vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu
unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam
quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore
inposuerunt eos iumentis et adduxerunt Hierichum civitatem
Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam
-
tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium
postulans
-
veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et
ceperunt praedam magnam
-
Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad
meridiem Iuda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth
Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et
habitaverunt in eis
-
humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda
eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum
-
adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum
qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit
-
igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et
principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei
profuit
-
insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in
Dominum ipse per se rex Achaz
-
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et
dixit dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo hostiis
et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et
universo Israhel
-
direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque
confractis clusit ianuas templi Dei et fecit sibi altaria in
universis angulis Hierusalem
-
in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum
tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum
-
reliqua autem sermonum eius et omnium operum priorum et
novissimorum scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
-
dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in
civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra
regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo
-
igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset
annorum et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen
matris eius Abia filia Zacchariae
-
fecitque quod erat placitum in conspectu Domini iuxta omnia
quae fecerat David pater eius
-
ipse anno et mense primo regni sui aperuit valvas domus
Domini et instauravit eas
-
adduxitque sacerdotes atque Levitas et congregavit eos in
plateam orientalem
-
dixitque ad eos audite me Levitae et sanctificamini mundate
domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de
sanctuario
-
peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu
Domini Dei nostri derelinquentes eum averterunt facies suas a
tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum
-
cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt
lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non
obtulerunt in sanctuario Deo Israhel
-
concitatus est itaque furor Domini super Iudam et
Hierusalem tradiditque eos in commotionem et in interitum et in
sibilum sicut ipsi cernitis oculis vestris
-
en corruerunt patres nostri gladiis filii nostri et filiae
nostrae et coniuges captivae ductae sunt propter hoc scelus
-
nunc igitur placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo
Israhel et avertat a nobis furorem irae suae
-
filii mi nolite neglegere vos elegit Dominus ut stetis
coram eo et ministretis illi colatis eum et cremetis incensum
-
surrexerunt ergo Levitae Maath filius Amasiae et Iohel
filius Azariae de filiis Caath porro de filiis Merari Cis
filius Abdai et Azarias filius Iallelel de filiis autem Gersom
Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha
-
at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel de filiis
quoque Asaph Zaccharias et Mathanias
-
necnon de filiis Heman Iahihel et Semei sed et de filiis
Idithun Semeias et Ozihel
-
congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et
ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent
domum Dei
-
sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut
sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro
reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitae et
asportaverunt ad torrentem Cedron foras
-
coeperunt autem prima die mensis primi mundare et in die
octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini
expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis
eiusdem quod coeperant impleverunt
-
ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei
sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos
vasaque eius necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis
suis
-
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz
in regno suo postquam praevaricatus est et ecce exposita sunt
omnia coram altari Domini
-
consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes
principes civitatis et ascendit domum Domini
-
obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos
septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario
pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent
super altare Domini
-
mactaverunt igitur tauros et susceperunt sacerdotes
sanguinem et fuderunt illud super altare mactaverunt etiam
arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt immolaverunt
agnos et fuderunt super altare sanguinem
-
adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa
multitudine inposueruntque manus suas super eos
-
et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem
eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe
Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato
-
constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et
psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad
videntis regis et Nathan prophetae siquidem Domini praeceptum
fuit per manum prophetarum eius
-
steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes
tubas
-
et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare
cumque offerrentur holocausta coeperunt laudes canere Domino et
clangere tubis atque in diversis organis quae David rex Israhel
reppererat concrepare
-
omni autem turba adorante cantores et hii qui tenebant
tubas erant in officio suo donec conpleretur holocaustum
-
cumque finita esset oblatio incurvatus est rex et omnes
qui erant cum eo et adoraverunt
-
praecepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent
Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum
magna laetitia et curvato genu adoraverunt
-
Ezechias autem etiam haec addidit implestis manus vestras
Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini
obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta
mente devota
-
porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo hic
fuit tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos
-
sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria
milia
-
sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut
pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum
adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur
antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam
sacerdotes
-
fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et
libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini
-
laetatusque est Ezechias et omnis populus eo quod
ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri
placuerat
-
misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque
epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in
Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel
-
inito ergo consilio regis et principum et universi coetus
Hierusalem decreverunt ut facerent phase mense secundo
-
non enim occurrerant facere in tempore suo quia sacerdotes
qui possent sufficere sanctificati non fuerant et populus
necdum congregatus erat in Hierusalem
-
placuitque sermo regi et omni multitudini
-
et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel de
Bersabee usque Dan ut venirent et facerent phase Domino Deo
Israhel in Hierusalem multi enim non fecerant sicut lege
praescriptum est
-
perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et
principum eius in universum Israhel et Iudam iuxta quod rex
iusserat praedicantes filii Israhel revertimini ad Dominum Deum
Abraham et Isaac et Israhel et revertetur ad reliquias quae
effugerunt manum regis Assyriorum
-
nolite fieri sicut patres vestri et fratres qui recesserunt
a Domino Deo patrum suorum et tradidit eos in interitum ut ipsi
cernitis
-
nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri
tradite manus Domino et venite ad sanctuarium eius quod
sanctificavit in aeternum servite Domino Deo patrum vestrorum
et avertetur a vobis ira furoris eius
-
si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et
filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos
duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et
clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a
vobis si reversi fueritis ad eum
-
igitur cursores pergebant velociter de civitate in
civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis
inridentibus et subsannantibus eos
-
attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon
adquiescentes consilio venerunt Hierusalem
-
in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum
et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini
-
congregatique sunt in Hierusalem populi multi ut facerent
sollemnitatem azymorum in mense secundo
-
et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem
atque universa in quibus idolis adolebatur incensum
subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron
-
immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi
sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati obtulerunt
holocausta in domo Domini
-
steteruntque in ordine suo iuxta dispositionem et legem
Mosi hominis Dei sacerdotes vero suscipiebant effundendum
sanguinem de manibus Levitarum
-
eo quod multa turba sanctificata non esset et idcirco
Levitae immolarent phase his qui non occurrerant sanctificari
Domino
-
magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse et Isachar
et Zabulon quae sanctificata non fuerat comedit phase non iuxta
quod scriptum est et oravit pro eis Ezechias dicens Dominus
bonus propitiabitur
-
cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum
suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt
-
quem exaudivit Dominus et placatus est populo
-
feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem
sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna
laudantes Dominum per singulos dies Levitae quoque et
sacerdotes per organa quae suo officio congruebant
-
et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui
habebant intellegentiam bonam super Domino et comederunt septem
diebus sollemnitatis immolantes victimas pacificorum et
laudantes Dominum Deum patrum suorum
-
placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam
alios dies septem quod et fecerunt cum ingenti gaudio
-
Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini mille tauros
et septem milia ovium principes vero dederant populo tauros
mille et oves decem milia sanctificata ergo est sacerdotum
plurima multitudo
-
et hilaritate perfusa omnis turba Iuda tam sacerdotum et
Levitarum quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel
proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda
-
factaque est grandis celebritas in Hierusalem qualis a
diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non
fuerat
-
surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes
populo et exaudita est vox eorum pervenitque oratio in
habitaculum sanctum caeli
-
cumque haec fuissent rite celebrata egressus est omnis
Israhel qui inventus fuerat in urbibus Iuda et fregerunt
simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria
destruxerunt non solum de universo Iuda et Beniamin sed de
Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique
sunt omnes filii Israhel in possessiones et civitates suas
-
Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas
per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam
sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica
ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis
castrorum Domini
-
pars autem regis erat ut de propria eius substantia
offerretur holocaustum mane semper et vespere sabbatis quoque
et kalendis et sollemnitatibus ceteris sicut scriptum est in
lege Mosi
-
praecepit etiam populo habitantium Hierusalem ut darent
partes sacerdotibus et Levitis et possent vacare legi Domini
-
quod cum percrebruisset in auribus multitudinis plurimas
obtulere primitias filii Israhel frumenti vini et olei mellis
quoque et omnium quae gignit humus decimas obtulerunt
-
sed et filii Israhel et Iuda qui habitabant in urbibus Iuda
obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quae
voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt
acervos plurimos
-
mense tertio coeperunt acervorum iacere fundamenta et mense
septimo conpleverunt eos
-
cumque ingressi fuissent Ezechias et principes eius
viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israhel
-
interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas cur ita
iacerent acervi
-
respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc
dicens ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini
comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod
benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista
quam cernis
-
praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo
Domini quod cum fecissent
-
intulerunt tam primitias quam decimas et quaecumque
voverant fideliter fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita
et Semei frater eius secundus
-
post quem Ieihel et Azazias et Naath et Asahel et Ierimoth
Iozabath quoque et Helihel et Iesmachias et Maath et Banaias
praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris eius ex
imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Domini ad
quos omnia pertinebant
-
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis
portae praepositus erat his quae sponte offerebantur Domino
primitiisque et consecratis in sancta sanctorum
-
et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias
Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut
fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque
maioribus
-
exceptis maribus ab annis tribus et supra cunctis qui
ingrediebantur templum Domini et quicquid per dies singulos
conducebat in ministerio atque observationibus iuxta divisiones
suas
-
sacerdotibus per familias et Levitis a vicesimo anno et
supra per ordines et turmas suas
-
universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum
utriusque sexus fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant
praebebantur
-
sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium
singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent
universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis
-
fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Iuda
operatusque est bonum et rectum et verum coram Domino Deo suo
-
in universa cultura ministerii domus Domini iuxta legem et
caerimonias volens requirere Deum suum in toto corde suo
fecitque et prosperatus est
-
post quae et huiuscemodi veritatem venit Sennacherib rex
Assyriorum et ingressus Iudam obsedit civitates munitas volens
eas capere
-
quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et
totum belli impetum verti contra Hierusalem
-
inito cum principibus consilio virisque fortissimis ut
obturarent capita fontium quae erant extra urbem et hoc omnium
decernente sententia
-
congregavit plurimam multitudinem et obturaverunt cunctos
fontes et rivum qui fluebat in medio terrae dicentes ne veniant
reges Assyriorum et inveniant aquarum abundantiam
-
aedificavit quoque agens industrie omnem murum qui fuerat
dissipatus et extruxit turres desuper et forinsecus alterum
murum instauravitque Mello in civitate David et fecit universi
generis armaturam et clypeos
-
constituitque principes bellatorum in exercitu et
convocavit universos in platea portae civitatis ac locutus est
ad cor eorum dicens
-
viriliter agite et confortamini nolite timere nec paveatis
regem Assyriorum et universam multitudinem quae est cum eo
multo enim plures nobiscum sunt quam cum illo
-
cum illo est brachium carneum nobiscum Dominus Deus noster
qui auxiliator est noster pugnatque pro nobis confortatusque
est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda
-
quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum
servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu
obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui
erat in urbe dicens
-
haec dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes
fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem
-
num Ezechias decipit vos ut tradat morti in fame et siti
adfirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis
Assyriorum
-
numquid non iste est Ezechias qui destruxit excelsa illius
et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem dicens coram altari
uno adorabitis et in ipso conburetis incensum
-
an ignoratis quae ego fecerim et patres mei cunctis
terrarum populis numquid praevaluerunt dii gentium omniumque
terrarum liberare regionem suam de manu mea
-
quis est de universis diis gentium quas vastaverunt patres
mei qui potuerit eruere populum suum de manu mea ut possit
etiam Deus vester eruere vos de hac manu
-
non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione
deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum
gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de
manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere
vos de hac manu
-
sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum
Deum et contra Ezechiam servum eius
-
epistulas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum
Deum Israhel et locutus est adversus eum sicut dii gentium
ceterarum non potuerunt liberare populos suos de manu mea sic
et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista
-
insuper et clamore magno lingua iudaica contra populum qui
sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et
caperet civitatem
-
locutusque est contra Deum Hierusalem sicut adversum deos
populorum terrae opera manuum hominum
-
oraverunt igitur Ezechias rex et Esaias filius Amos
prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt usque in
caelum
-
et misit Dominus angelum qui percussit omnem virum
robustum et bellatorem et principem exercitus regis Assyriorum
reversusque est cum ignominia in terram suam cumque ingressus
esset domum dei sui filii qui egressi fuerant de utero eius
interfecerunt eum gladio
-
salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Hierusalem de
manu Sennacherib regis Assyriorum et de manu omnium et
praestitit ei quietem per circuitum
-
multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino
Hierusalem et munera Ezechiae regi Iuda qui exaltatus est post
haec coram cunctis gentibus
-
in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et
oravit Dominum exaudivitque eum et dedit ei signum
-
sed non iuxta beneficia quae acceperat retribuit quia
elevatum est cor eius et facta est contra eum ira et contra
Iudam ac Hierusalem
-
humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor
eius tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit
super eos ira Domini in diebus Ezechiae
-
fuit autem Ezechias dives et inclitus valde et thesauros
sibi plurimos congregavit argenti auri et lapidis pretiosi
aromatum et armorum universi generis et vasorum magni pretii
-
apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium
iumentorum caulasque pecoribus
-
et urbes exaedificavit habebat quippe greges ovium et
armentorum innumerabiles eo quod dedisset ei Dominus
substantiam multam nimis
-
ipse est Ezechias qui obturavit superiorem fontem aquarum
Gion et avertit eas subter ad occidentem urbis David in omnibus
operibus suis fecit prospere quae voluit
-
attamen in legatione principum Babylonis qui missi fuerant
ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram
dereliquit eum Deus ut temptaretur et nota fierent omnia quae
erant in corde eius
-
reliqua autem sermonum Ezechiae et misericordiarum eius
scripta sunt in visione Esaiae filii Amos prophetae et in libro
regum Iuda et Israhel
-
dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum
supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias
universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque
Manasses filius eius pro eo
-
duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et
quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem
-
fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium
quas subvertit Dominus coram filiis Israhel
-
et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat
Ezechias pater eius construxitque aras Baalim et fecit lucos et
adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
-
aedificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat
Dominus in Hierusalem erit nomen meum in aeternum
-
aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus
atriis domus Domini
-
transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon
observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus
inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala
operatus est coram Domino ut inritaret eum
-
sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini
de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius
dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis
tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
-
et movere non faciam pedem Israhel de terra quam tradidi
patribus eorum ita dumtaxat si custodierint facere quae
praecepi eis cunctamque legem et caerimonias atque iudicia per
manum Mosi
-
igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut
facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a
facie filiorum Israhel
-
locutusque est Dominus ad eum et ad populum illius et
adtendere noluerunt
-
idcirco superinduxit eis principes exercitus regis
Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque
conpedibus duxerunt Babylonem
-
qui postquam coangustatus est oravit Dominum Deum suum et
egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum
-
deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit
orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et
cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus
-
post haec aedificavit murum extra civitatem David ad
occidentem Gion in convalle ab introitu portae Piscium per
circuitum usque ad Ophel et exaltavit illum vehementer
constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda
munitis
-
et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras
quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et
proiecit omnia extra urbem
-
porro instauravit altare Domini et immolavit super illud
victimas et pacifica et laudem praecepitque Iudae ut serviret
Domino Deo Israhel
-
attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo
-
reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio eius ad Deum
suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine
Domini Dei Israhel continentur in sermonibus regum Israhel
-
oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque
contemptus loca etiam in quibus aedificavit excelsa et fecit
lucos et statuas antequam ageret paenitentiam scripta sunt in
sermonibus Ozai
-
dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt
eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon
-
viginti duo annorum erat Amon cum regnare coepisset et
duobus annis regnavit in Hierusalem
-
fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses
pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus
immolavit atque servivit
-
et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est
Manasses pater eius et multo maiora deliquit
-
cumque coniurassent adversus eum servi sui interfecerunt
eum in domo sua
-
porro reliqua populi multitudo caesis his qui Amon
percusserant constituit regem Iosiam filium eius pro eo
-
octo annorum erat Iosias cum regnare coepisset et triginta
et uno annis regnavit in Hierusalem
-
fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit
in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque
ad sinistram
-
octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer coepit
quaerere Deum patris sui David et duodecimo anno postquam
coeperat mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis
simulacrisque et sculptilibus
-
destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra quae
superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia
succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis
immolare consueverant fragmenta dispersit
-
ossa praeterea sacerdotum conbusit in altaribus idolorum
mundavitque Iudam et Hierusalem
-
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque
Nepthalim cuncta subvertit
-
cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia
contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset de
universa terra Israhel reversus est Hierusalem
-
igitur anno octavodecimo regni sui mundata iam terra et
templo Domini misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem
civitatis et Ioha filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent
domum Domini Dei sui
-
qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo
pecuniam quae inlata fuerat in domum Domini et quam
congregaverant Levitae ianitores de Manasse et Ephraim et
universis reliquiis Israhel ab omni quoque Iuda et Beniamin et
habitatoribus Hierusalem
-
tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in
domo Domini ut instaurarent templum et infirma quaeque
sarcirent
-
at illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent
lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras aedificii et ad
contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda
-
qui fideliter cuncta faciebant erant autem praepositi
operantium Iaath et Abdias de filiis Merari Zaccharias et
Mosollam de filiis Caath qui urguebant opus omnes Levitae
scientes organis canere
-
super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant
scribae et magistri de Levitis ianitores
-
cumque efferrent pecuniam quae inlata fuerat in templum
Domini repperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum
Mosi
-
et ait ad Saphan scribam librum legis inveni in domo
Domini et tradidit ei
-
at ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens
omnia quae dedisti in manu servorum tuorum ecce conplentur
-
argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt
datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium
-
praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum quem
cum rege praesente recitasset
-
audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua
-
et praecepit Helciae et Ahicam filio Saphan et Abdon filio
Micha Saphan quoque scribae et Asaiae servo regis dicens
-
ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israhel et
Iuda super universis sermonibus libri istius qui reppertus est
magnus enim furor Domini stillavit super nos eo quod non
custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae
scripta sunt in isto volumine
-
abiit igitur Helcias et hii qui simul a rege missi fuerant
ad Holdan propheten uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra
custodis vestium quae habitabat Hierusalem in secunda et locuti
sunt ei verba quae supra narravimus
-
at illa respondit eis haec dicit Dominus Deus Israhel
dicite viro qui misit vos ad me
-
haec dicit Dominus ecce ego inducam mala super locum istum
et super habitatores eius cunctaque maledicta quae scripta sunt
in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda
-
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut
me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum
idcirco stillavit furor meus super locum istum et non
extinguetur
-
ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando
sic loquimini haec dicit Dominus Deus Israhel quoniam audisti
verba voluminis
-
atque emollitum est cor tuum et humiliatus es in conspectu
Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores
Hierusalem reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et
flevisti coram me ego quoque exaudivi te dicit Dominus
-
iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in
sepulchrum tuum in pace nec videbunt oculi tui omne malum quod
ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius
rettulerunt itaque regi cuncta quae dixerat
-
at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et
Hierusalem
-
ascendit domum Domini unaque omnes viri Iuda et
habitatores Hierusalem sacerdotes et Levitae et cunctus populus
a minimo usque ad maximum quibus audientibus in domo Domini
legit rex omnia verba voluminis
-
et stans in tribunali suo percussit foedus coram Domino ut
ambularet post eum et custodiret praecepta et testimonia et
iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua
faceretque quae scripta sunt in volumine illo quem legerat
-
adiuravit quoque super hoc omnes qui repperti fuerant in
Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta
pactum Domini Dei patrum suorum
-
abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis
regionibus filiorum Israhel et fecit omnes qui residui erant in
Israhel servire Domino Deo suo cunctis diebus eius non
recesserunt a Domino Deo patrum suorum
-
fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod
immolatum est quartadecima die mensis primi
-
et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est
eos ut ministrarent in domo Domini
-
Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel
sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario
templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel
nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate
Domino Deo vestro et populo eius Israhel
-
et praeparate vos per domos et cognationes vestras in
divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et
descripsit Salomon filius eius
-
ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticas
-
et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut
possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi
facere praeparate
-
dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus
in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui
pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis
universa substantia
-
duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam
populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias
et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad
faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves
trecentos
-
Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius
necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum
dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia
pecorum et boves quingentos
-
praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in
officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperium
-
et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua
sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum
-
et separaverunt ea ut darent per domos et familias
singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro
Mosi de bubus quoque fecere similiter
-
et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum
est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et
ollis et festinato distribuerunt universae plebi
-
sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in
oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes
fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis
Aaron paraverunt novissimis
-
porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta
praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis
ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto
quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum
Levitae paraverunt eis cibos
-
omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa
ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini
iuxta praeceptum regis Iosiae
-
feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase
in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebus
-
non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis
prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit
phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et
Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem
-
octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum est
-
postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex
Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit
in occursum eius Iosias
-
at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est
rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno
domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum
Deum facere qui mecum est ne interficiat te
-
noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum
nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut
dimicaret in campo Mageddo
-
ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite
me de proelio quia oppido vulneratus sum
-
qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui
sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem
mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et
universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum
-
Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices
usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et
quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in
Lamentationibus
-
reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae
lege praecepta sunt Domini
-
opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in
libro regum Israhel et Iuda
-
tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et
constituit regem pro patre suo in Hierusalem
-
viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare coepisset et
tribus mensibus regnavit in Hierusalem
-
amovit autem eum rex Aegypti cum venisset Hierusalem et
condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri
-
constituitque regem pro eo Eliacim fratrem eius super Iudam
et Hierusalem et vertit nomen eius Ioacim ipsum vero Ioachaz
tulit secum et adduxit in Aegyptum
-
viginti quinque annorum erat Ioacim cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem fecitque malum coram
Domino Deo suo
-
contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et
vinctum catenis duxit in Babylonem
-
ad quam et vasa Domini transtulit et posuit ea in templo
suo
-
reliqua autem verborum Ioacim et abominationum eius quas
operatus est et quae inventa sunt in eo continentur in libro
regum Israhel et Iuda regnavitque Ioachin filius eius pro eo
-
octo annorum erat Ioachin cum regnare coepisset et tribus
mensibus ac decem diebus regnavit in Hierusalem fecitque malum
in conspectu Domini
-
cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex
qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul
pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit
Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem
-
viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset
et undecim annis regnavit in Hierusalem
-
fecitque malum in oculis Domini Dei sui nec erubuit faciem
Hieremiae prophetae loquentis ad se ex ore Domini
-
a rege quoque Nabuchodonosor recessit qui adiuraverat eum
per Deum et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur
ad Dominum Deum Israhel
-
sed et universi principes sacerdotum et populus
praevaricati sunt inique iuxta universas abominationes gentium
et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in
Hierusalem
-
mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per
manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et cotidie commonens
eo quod parceret populo et habitaculo suo
-
at illi subsannabant nuntios Dei et parvipendebant
sermones eius inludebantque prophetis donec ascenderet furor
Domini in populum eius et esset nulla curatio
-
adduxit enim super eos regem Chaldeorum et interfecit
iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui non est misertus
adulescentis et virginis et senis nec decrepiti quidem sed
omnes tradidit manibus eius
-
universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et
thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem
-
incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem
universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat
demoliti sunt
-
si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi
et filiis eius donec imperaret rex Persarum
-
et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiae et celebraret
terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit
sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni
-
anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem
Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae suscitavit Dominus
spiritum Cyri regis Persarum qui iussit praedicari in universo
regno suo etiam per scripturam dicens
-
haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit
mihi Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem
ei domum in Hierusalem quae est in Iudaea quis ex vobis est in
omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat
Next: Ezra Prev: 1 Chronicles Up