undefined
undefined
Ezra
-
in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum
Domini ex ore Hieremiae suscitavit Dominus spiritum Cyri regis
Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per
scripturam dicens
-
haec dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terrae dedit mihi
Dominus Deus caeli et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei
domum in Hierusalem quae est in Iudaea
-
quis est in vobis de universo populo eius sit Deus illius
cum ipso ascendat Hierusalem quae est in Iudaea et aedificet
domum Domini Dei Israhel ipse est Deus qui est in Hierusalem
-
et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant
adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et
pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est
in Hierusalem
-
et surrexerunt principes patrum de Iuda et Beniamin et
sacerdotes et Levitae omnis cuius suscitavit Deus spiritum ut
ascenderent ad aedificandum templum Domini quod erat in
Hierusalem
-
universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in
vasis argenteis et aureis in substantia in iumentis in
supellectili exceptis his quae sponte obtulerunt
-
rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quae tulerat
Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui
-
protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mitridatis
filii Gazabar et adnumeravit ea Sasabassar principi Iudae
-
et hic est numerus eorum fialae aureae triginta fialae
argenteae mille cultri viginti novem scyphi aurei triginta
-
scyphi argentei secundi quadringenti decem vasa alia mille
-
omnia vasa aurea et argentea quinque milia quadringenta
universa tulit Sasabassar cum his qui ascendebant de
transmigratione Babylonis in Hierusalem
-
hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de
captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in
Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in
civitatem suam
-
qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia
Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum
populi Israhel
-
filii Pharos duo milia centum septuaginta duo
-
filii Sephetia trecenti septuaginta duo
-
filii Area septingenti septuaginta quinque
-
filii Phaethmoab filiorum Iosue Ioab duo milia octingenti
duodecim
-
filii Helam mille ducenti quinquaginta quattuor
-
filii Zeththua nongenti quadraginta quinque
-
filii Zacchai septingenti sexaginta
-
filii Bani sescenti quadraginta duo
-
filii Bebai sescenti viginti tres
-
filii Azgad mille ducenti viginti duo
-
filii Adonicam sescenti sexaginta sex
-
filii Beguai duo milia quinquaginta sex
-
filii Adin quadringenti quinquaginta quattuor
-
filii Ater qui erant ex Hiezechia nonaginta octo
-
filii Besai trecenti viginti tres
-
filii Iora centum duodecim
-
filii Asom ducenti viginti tres
-
filii Gebbar nonaginta quinque
-
filii Bethleem centum viginti tres
-
viri Netupha quinquaginta sex
-
viri Anathoth centum viginti octo
-
filii Azmaveth quadraginta duo
-
filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti
quadraginta tres
-
filii Arama et Gaba sescenti viginti unus
-
viri Machmas centum viginti duo
-
viri Bethel et Gai ducenti viginti tres
-
filii Nebo quinquaginta duo
-
filii Megbis centum quinquaginta sex
-
filii Helam alterius mille ducenti quinquaginta quattuor
-
filii Arim trecenti viginti
-
filii Lod Adid et Ono septingenti viginti quinque
-
filii Hiericho trecenti quadraginta quinque
-
filii Sennaa tria milia sescenti triginta
-
sacerdotes filii Idaia in domo Hiesue nongenti septuaginta
tres
-
filii Emmer mille quinquaginta duo
-
filii Phessur mille ducenti quadraginta septem
-
filii Arim mille decem et septem
-
Levitae filii Hiesue et Cedmihel filiorum Odevia
septuaginta quattuor
-
cantores filii Asaph centum viginti octo
-
filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii
Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem
-
Nathinnei filii Sia filii Asupha filii Tebbaoth
-
filii Ceros filii Siaa filii Phadon
-
filii Levana filii Agaba filii Accub
-
filii Agab filii Selmai filii Anan
-
filii Gaddel filii Gaer filii Rahaia
-
filii Rasin filii Nechoda filii Gazem
-
filii Aza filii Phasea filii Besee
-
filii Asenaa filii Munim filii Nephusim
-
filii Becbuc filii Acupha filii Arur
-
filii Besluth filii Maida filii Arsa
-
filii Bercos filii Sisara filii Thema
-
filii Nasia filii Atupha
-
filii servorum Salomonis filii Sotei filii Suphereth filii
Pharuda
-
filii Iala filii Dercon filii Gedel
-
filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erant de
Asebaim filii Ammi
-
omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti
nonaginta duo
-
et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don
et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen
suum utrum ex Israhel essent
-
filii Delaia filii Tobia filii Necoda sescenti quinquaginta
duo
-
et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii
Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et
vocatus est nomine eorum
-
hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non
invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio
-
et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto
sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus
-
omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti
sexaginta
-
exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia
trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices
ducentae
-
equi eorum septingenti triginta sex muli eorum ducenti
quadraginta quinque
-
cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex
milia septingenti viginti
-
et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini
quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad
extruendam eam in loco suo
-
secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri
solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et
vestes sacerdotales centum
-
habitaverunt ergo sacerdotes et Levitae et de populo et
cantores et ianitores et Nathinnei in urbibus suis universusque
Israhel in civitatibus suis
-
iamque venerat mensis septimus et erant filii Israhel in
civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in
Hierusalem
-
et surrexit Iosue filius Iosedech et fratres eius sacerdotes
et Zorobabel filius Salathihel et fratres eius et
aedificaverunt altare Dei Israhel ut offerrent in eo
holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei
-
conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus
eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud
holocaustum Domino mane et vespere
-
feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est
et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum praeceptum
opus diei in die suo
-
et post haec holocaustum iuge tam in kalendis quam in
universis sollemnitatibus Domini quae erant consecratae et in
omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo
-
a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum
Domino porro templum Dei fundatum necdum erat
-
dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque
et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina
de Libano ad mare Ioppes iuxta quod praeceperat Cyrus rex
Persarum eis
-
anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in
Hierusalem mense secundo coeperunt Zorobabel filius Salathihel
et Iosue filius Iosedech et reliqui de fratribus eorum
sacerdotes et Levitae et omnes qui venerant de captivitate in
Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut
urguerent opus Domini
-
stetitque Iosue filii eius et fratres eius Cedmihel et filii
eius et filii Iuda quasi unus ut instarent super eos qui
faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et
fratres eorum Levitae
-
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt
sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitae filii Asaph in
cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israhel
-
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam
bonus quoniam in aeternum misericordia eius super Israhel omnis
quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum
eo quod fundatum esset templum Domini
-
plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes
patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset
et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi
vociferantes in laetitia elevabant vocem
-
nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et
vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur
clamore magno et vox audiebatur procul
-
audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii
captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel
-
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt
eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum
ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui
adduxit nos huc
-
et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum
Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro
sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut
praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum
-
factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi
Iudae et turbaret eos in aedificando
-
conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent
consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad
regnum Darii regis Persarum
-
in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt
accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem
-
et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et
Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen
regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace
et legebatur sermone syro
-
Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de
Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi
-
Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores
eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii
Susannechei Deaei Aelamitae
-
et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et
gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in
reliquis regionibus trans Flumen in pace
-
hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi
regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt
-
notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos
venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam
aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes
-
nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata
fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos
reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet
-
nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia
laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et
nuntiavimus regi
-
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et
invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa
urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella
concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa
destructa est
-
nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata
fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non
habebis
-
verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad
reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et
ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem
-
accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram
me
-
et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque
quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat
et seditiones et proelia concitantur in ea
-
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et
dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum
quoque et vectigal et reditus accipiebant
-
nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et
urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit
-
videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat
malum contra reges
-
itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram
Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini
in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et
robore
-
tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non
fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum
-
prophetaverunt autem Aggeus propheta et Zaccharias filius
Addo prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Hierusalem
in nomine Dei Israhel
-
tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Iosue filius
Iosedech et coeperunt aedificare templum Dei in Hierusalem et
cum eis prophetae Dei adiuvantes eos
-
in ipso tempore venit ad eos Tatannai qui erat dux trans
Flumen et Starbuzannai et consiliarii eorum sicque dixerunt eis
quis dedit vobis consilium ut domum hanc aedificaretis et muros
hos instauraretis
-
ad quod respondimus eis quae essent nomina hominum auctorum
illius aedificationis
-
oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum et
non potuerunt inhibere eos placuitque ut res ad Darium
referretur et tunc satisfacerent adversus accusationem illam
-
exemplar epistulae quam misit Tatannai dux regionis trans
Flumen et Starbuzannai et consiliatores eius Apharsacei qui
erant trans Flumen ad Darium regem
-
sermo quem miserant ei sic scriptus erat Dario regi pax
omnis
-
notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam ad domum Dei
magni quae aedificatur lapide inpolito et ligna ponuntur in
parietibus opusque illud diligenter extruitur et crescit in
manibus eorum
-
interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis
dedit vobis potestatem ut domum hanc aedificaretis et muros
instauraretis
-
sed et nomina eorum quaesivimus ab eis ut nuntiaremus tibi
quae scripsimus nomina virorum qui sunt principes in eis
-
huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes nos
sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum quod
erat extructum ante hos annos multos quodque rex Israhel magnus
aedificaverat et extruxerat
-
postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri
Deum caeli et tradidit eos in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis Chaldei domum quoque hanc destruxit et populum eius
transtulit in Babylonem
-
anno autem primo Cyri regis Babylonis Cyrus rex proposuit
edictum ut domus Dei aedificaretur
-
nam et vasa templi Dei aurea et argentea quae
Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et
asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de
templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et
principem constituit
-
dixitque ei haec vasa tolle et vade et pone ea in templo
quod est in Hierusalem et domus Dei aedificetur in loco suo
-
tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta
templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc
aedificatur et necdum conpletum est
-
nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca
regis quae est in Babylone utrumnam a Cyro rege iussum sit ut
aedificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super
hac re mittat ad nos
-
tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca
librorum qui erant repositi in Babylone
-
et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena
provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo
commentarius
-
anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae
est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et
ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum
sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta
-
ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis
novis sumptus autem de domo regis dabuntur
-
sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor
tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem
reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae
et posita sunt in templo Dei
-
nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen
Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans
Flumen procul recedite ab illis
-
et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a
senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo
-
sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris
Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca
regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen
studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus
-
quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in
holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum
ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies
singulos ne sit in aliquo querimonia
-
et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et
filiorum eius
-
a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc
mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur
et configatur in eo domus autem eius publicetur
-
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia
regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et
dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius
statui decretum quod studiose impleri volo
-
igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai
et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic
diligenter exsecuti sunt
-
seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur
iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et
aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente
Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum
-
et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium
mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis
-
fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et
reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in
gaudio
-
et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum
arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro
peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel
-
et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in
vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est
in libro Mosi
-
fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima
die mensis primi
-
purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus
omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis
transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi
-
et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de
transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione
gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel
-
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in
laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor
regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus
Domini Dei Israhel
-
post haec autem verba in regno Artarxersis regis Persarum
Ezras filius Saraiae filii Azariae filii Helciae
-
filii Sellum filii Sadoc filii Achitob
-
filii Amariae filii Azariae filii Maraioth
-
filii Zaraiae filii Ozi filii Bocci
-
filii Abisue filii Finees filii Eleazar filii Aaron
sacerdotis ab initio
-
ipse Ezras ascendit de Babylone et ipse scriba velox in lege
Mosi quam dedit Dominus Deus Israhel et dedit ei rex secundum
manum Domini Dei eius super eum omnem petitionem eius
-
et ascenderunt de filiis Israhel et de filiis sacerdotum et
de filiis Levitarum et de cantoribus et de ianitoribus et de
Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis
-
et venerunt in Hierusalem mense quinto ipse est annus
septimus regis
-
quia in primo die mensis primi coepit ascendere de Babylone
et in primo mensis quinti venit in Hierusalem iuxta manum Dei
sui bonam super se
-
Ezras enim paravit cor suum ut investigaret legem Domini et
faceret et doceret in Israhel praeceptum et iudicium
-
hoc est autem exemplar epistulae edicti quod dedit rex
Artarxersis Ezrae sacerdoti scribae erudito in sermonibus et
praeceptis Domini et caerimoniis eius in Israhel
-
Artarxersis rex regum Ezrae sacerdoti scribae legis Dei
caeli doctissimo salutem
-
a me decretum est ut cuicumque placuerit in regno meo de
populo Israhel et de sacerdotibus eius et de Levitis ire in
Hierusalem tecum vadat
-
a facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es
ut visites Iudaeam et Hierusalem in lege Dei tui quae est in
manu tua
-
et ut feras argentum et aurum quod rex et consiliatores
eius sponte obtulerunt Deo Israhel cuius in Hierusalem
tabernaculum est
-
et omne argentum et aurum quodcumque inveneris in universa
provincia Babylonis et populus offerre voluerit et de
sacerdotibus qui sponte obtulerint domui Dei sui quae est in
Hierusalem
-
libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos
arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super
altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem
-
sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo
argento et auro ut faciatis iuxta voluntatem Dei vestri facite
-
vasa quoque quae dantur tibi in ministerium domus Dei tui
trade in conspectu Dei Hierusalem
-
sed et cetera quibus opus fuerit in domo Dei tui
quantumcumque necesse est ut expendas dabis de thesauro et de
fisco regis
-
et a me ego Artarxersis rex statui atque decrevi omnibus
custodibus arcae publicae qui sunt trans Flumen ut quodcumque
petierit a vobis Ezras sacerdos scriba legis Dei caeli absque
mora detis
-
usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti choros
centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei
centum sal vero absque mensura
-
omne quod ad ritum Dei caeli pertinet tribuatur diligenter
in domo Dei caeli ne forte irascatur contra regnum regis et
filiorum eius
-
vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis
cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius
ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem
inponendi super eos
-
tu autem Ezras secundum sapientiam Dei tui quae est in manu
tua constitue iudices et praesides ut iudicent omni populo qui
est trans Flumen his videlicet qui noverunt legem Dei tui sed
et inperitos docete libere
-
et omnis qui non fecerit legem Dei tui et legem regis
diligenter iudicium erit de eo sive in mortem sive in exilium
sive in condemnationem substantiae eius vel certe in carcerem
-
benedictus Dominus Deus patrum nostrorum qui dedit hoc in
corde regis ut glorificaret domum Domini quae est in Hierusalem
-
et in me inclinavit misericordiam coram rege et
consiliatoribus eius et universis principibus regis potentibus
et ego confortatus manu Domini Dei mei quae erat in me
congregavi de Israhel principes qui ascenderent mecum
-
hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui
ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone
-
de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis
David Attus
-
de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo
numerati sunt viri centum quinquaginta
-
de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo
ducenti viri
-
de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri
-
de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta
viri
-
de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta
viri
-
de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo
octoginta viri
-
de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem
et octo viri
-
de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum
sexaginta viri
-
de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti
octo viri
-
de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum
decem viri
-
de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum
Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri
-
de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta
viri
-
congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et
mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in
sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi
-
itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et
Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam
principes et Ioarib et Helnathan sapientes
-
et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et
posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad
fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis
ministros domus Dei nostri
-
et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos
virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et
Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo
-
et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius
et filios eius viginti
-
et de Nathinneis quos dederat David et principes ad
ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis
nominibus vocabantur
-
et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut
adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam
rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae
-
erubui enim petere regem auxilium et equites qui
defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei
nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium
eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt
eum
-
ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et
evenit nobis prospere
-
et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian
Asabian et cum eis de fratribus eorum decem
-
adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus
Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et
principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant
-
et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta
quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta
-
et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et
vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum
-
et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et
aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum
-
vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus
sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in
Hierusalem et thesaurum domus Domini
-
susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et
auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri
-
promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi
ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et
liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via
-
et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus
-
die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in
domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et
cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et
Noadaia filius Bennoi Levitae
-
iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne
pondus in tempore illo
-
sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis
obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni
Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos
pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino
-
dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu
regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum
Dei
-
postquam autem haec conpleta sunt accesserunt ad me
principes dicentes non est separatus populus Israhel et
sacerdotes et Levitae a populis terrarum et de abominationibus
eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Iebusei et
Ammanitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorreorum
-
tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et
commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam
principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima
-
cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam
et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens
-
convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei
Israhel pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et
ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum
-
et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et
scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas
ad Dominum Deum meum
-
et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus
faciem meam ad te quoniam iniquitates nostrae multiplicatae
sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in caelum
-
a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus
granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris
traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in
manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et
in confusionem vultus sicut et die hac
-
et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio
nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis
reliquiae et daretur paxillus in loco sancto eius et
inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam
modicam in servitute nostra
-
quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos
Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege
Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et
extrueret solitudines eius et daret nobis sepem in Iuda et in
Hierusalem
-
et nunc quid dicemus Deus noster post haec quia
dereliquimus mandata tua
-
quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens
terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda
est iuxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum
abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in
coinquinatione sua
-
nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias
eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem
eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini
et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios
vestros usque in saeculum
-
et post omnia quae venerunt super nos in operibus nostris
pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster
liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem
sicut est hodie
-
ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque
matrimonia iungeremus cum populis abominationum istarum numquid
iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis
reliquias et salutem
-
Domine Deus Israhel iustus tu quoniam derelicti sumus qui
salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro
non enim stari potest coram te super hoc
-
sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente
ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis
nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo
fletu
-
et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et
dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus
uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia
Israhel super hoc
-
percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas
uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et
eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat
-
surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et
fac
-
surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum
Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et
iuraverunt
-
et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum
Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit
et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de
captivitate venerant
-
et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis
transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem
-
et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium
principum et seniorum auferetur universa substantia eius et
ipse abicietur de coetu transmigrationis
-
convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in
Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die
mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro
peccato et pluviis
-
et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi
estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super
delictum Israhel
-
et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et
facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab
uxoribus alienigenis
-
et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta
verbum tuum ad nos sic fiat
-
verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et
non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel
duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto
-
constituantur principes in universa multitudine et omnes
in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant
in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et
civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a
nobis super peccato hoc
-
igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae
steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt
eos
-
feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras
sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et
omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut
quaererent rem
-
et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores
alienigenas usque ad diem primam mensis primi
-
et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores
alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius
Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia
-
et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro
delicto suo arietem de ovibus offerrent
-
et de filiis Emmer Anani et Zebedia
-
et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et
Ozias
-
et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel
Iozabeth et Elasa
-
et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse
est Calita Phataia Iuda et Eliezer
-
et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem
et Uri
-
et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et
Miamin et Eliezer et Melchia et Banea
-
et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi
et Irimoth et Helia
-
et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth
et Zabeth et Aziza
-
et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai
-
et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et
Saal et Ramoth
-
et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias
Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse
-
et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon
-
Beniamin Maloch Samarias
-
de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai
Manasse Semei
-
de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel
-
Baneas et Badaias Cheiliau
-
Vannia Marimuth et Eliasib
-
Matthanias Mathanai et Iasi
-
et Bani et Bennui Semei
-
et Salmias et Nathan et Adaias
-
Mechnedabai Sisai Sarai
-
Ezrel et Selemau Semeria
-
Sellum Amaria Ioseph
-
de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et
Iohel Banaia
-
omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis
mulieres quae pepererant filios
Next: Nehemiah Prev: 2 Chronicles Up