undefined
undefined
Judges
-
post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum
dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux
belli
-
dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus
eius
-
et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea
et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum in sorte tua
et abiit cum eo Symeon
-
ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Ferezeum
in manus eorum et percusserunt in Bezec decem milia virorum
-
inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum
ac percusserunt Chananeum et Ferezeum
-
fugit autem Adonibezec quem secuti conprehenderunt caesis
summitatibus manuum eius ac pedum
-
dixitque Adonibezec septuaginta reges amputatis manuum ac
pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias
sicut feci ita reddidit mihi Deus adduxeruntque eum in
Hierusalem et ibi mortuus est
-
obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et
percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem
-
et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui
habitabat in montanis et ad meridiem et in campestribus
-
pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron
cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe percussit Sisai et Ahiman
et Tholmai
-
atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen
vetus erat Cariathsepher id est civitas Litterarum
-
dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et vastaverit
eam dabo ei Axam filiam meam uxorem
-
cumque cepisset eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb
minor dedit ei filiam suam coniugem
-
quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a
patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei
Chaleb quid habes
-
at illa respondit da mihi benedictionem quia terram arentem
dedisti mihi da et inriguam aquis dedit ergo ei Chaleb inriguum
superius et inriguum inferius
-
filii autem Cinei cognati Mosi ascenderunt de civitate
Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad
meridiem Arad et habitaverunt cum eo
-
abiit autem Iudas cum Symeone fratre suo et percusserunt
simul Chananeum qui habitabat in Sephath et interfecerunt eum
vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema
-
cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque
Accaron cum terminis suis
-
fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit nec potuit
delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant
-
dederuntque Chaleb Hebron sicut dixerat Moses qui delevit
ex ea tres filios Enach
-
Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii
Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in
Hierusalem usque in praesentem diem
-
domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum
eis
-
nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur
-
viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum
ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum
misericordiam
-
qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii
hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt
-
qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi
civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in
praesentem diem
-
Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis
suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis
coepitque Chananeus habitare cum eis
-
postquam autem confortatus est Israhel fecit eos
tributarios et delere noluit
-
Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in
Gazer sed habitavit cum eo
-
Zabulon non delevit habitatores Cetron et Naalon sed
habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
-
Aser quoque non delevit habitatores Achcho et Sidonis Alab
et Achazib et Alba et Afec et Roob
-
habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terrae
nec interfecit eum
-
Nepthali non delevit habitatores Bethsemes et Bethanath et
habitavit inter Chananeum habitatorem terrae fueruntque ei
Bethsemitae et Bethanitae tributarii
-
artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum
ut ad planiora descenderent
-
habitavitque in monte Hares quod interpretatur testaceo in
Ahilon et Salabim et adgravata est manus domus Ioseph factusque
est ei tributarius
-
fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis Petra et
superiora loca
-
ascenditque angelus Domini de Galgal ad locum Flentium et
ait eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram pro qua iuravi
patribus vestris et pollicitus sum ut non facerem irritum
pactum meum vobiscum in sempiternum
-
ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus
terrae huius et aras eorum subverteretis et noluistis audire
vocem meam cur hoc fecistis
-
quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis
hostes et dii eorum sint vobis in ruinam
-
cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios
Israhel elevaverunt vocem suam et fleverunt
-
et vocatum est nomen loci illius Flentium sive Lacrimarum
immolaveruntque ibi hostias Domino
-
dimisit ergo Iosue populum et abierunt filii Israhel
unusquisque in possessionem suam ut obtinerent eam
-
servieruntque Domino cunctis diebus eius et seniorum qui
longo post eum vixerunt tempore et noverant omnia opera Domini
quae fecerat cum Israhel
-
mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et
decem annorum
-
et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in
Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis
Gaas
-
omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et
surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat
cum Israhel
-
feceruntque filii Israhel malum in conspectu Domini et
servierunt Baalim
-
ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos
de terra Aegypti et secuti sunt deos alienos deos quoque
populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos
et ad iracundiam concitaverunt Dominum
-
dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth
-
iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manibus
diripientium qui ceperunt eos et vendiderunt hostibus qui
habitabant per gyrum nec potuerunt resistere adversariis suis
-
sed quocumque pergere voluissent manus Domini erat super
eos sicut locutus est et iuravit eis et vehementer adflicti
sunt
-
suscitavitque Dominus iudices qui liberarent eos de
vastantium manibus sed nec illos audire voluerunt
-
fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito
deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et
audientes mandata Domini omnia fecere contraria
-
cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum
flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et
liberabat eos de caede vastantium
-
postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo
maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos
alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt
adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare
consueverant
-
iratusque est furor Domini in Israhel et ait quia irritum
fecit gens ista pactum meum quod pepigeram cum patribus eorum
et vocem meam audire contempsit
-
et ego non delebo gentes quas dimisit Iosue et mortuus est
-
ut in ipsis experiar Israhel utrum custodiant viam Domini
et ambulent in ea sicut custodierunt patres eorum an non
-
dimisit ergo Dominus omnes has nationes et cito subvertere
noluit nec tradidit in manibus Iosue
-
hae sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis
Israhelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum
-
et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et
habere consuetudinem proeliandi
-
quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et
Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte
Baalhermon usque ad introitum Emath
-
dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israhelem utrum
audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per
manum Mosi an non
-
itaque filii Israhel habitaverunt in medio Chananei et
Hetthei et Amorrei et Ferezei et Evei et Iebusei
-
et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas eorum
filiis tradiderunt et servierunt diis eorum
-
feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui
servientes Baalim et Astharoth
-
iratusque Dominus contra Israhel tradidit eos in manus
Chusanrasathaim regis Mesopotamiae servieruntque ei octo annis
-
et clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem et
liberavit eos Othonihel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb
minorem
-
fuitque in eo spiritus Domini et iudicavit Israhel
egressusque est ad pugnam et tradidit Dominus in manu eius
Chusanrasathaim regem Syriae et oppressit eum
-
quievitque terra quadraginta annis et mortuus est Othonihel
filius Cenez
-
addiderunt autem filii Israhel facere malum in conspectu
Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia
fecerunt malum in conspectu eius
-
et copulavit ei filios Ammon et Amalech abiitque et
percussit Israhel atque possedit urbem Palmarum
-
servieruntque filii Israhel Eglon regi Moab decem et octo
annis
-
et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis
salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque
manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum
munera Eglon regi Moab
-
qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum
longitudinis palmae manus et accinctus est eo subter sagum in
dextro femore
-
obtulitque munera Eglon regi Moab erat autem Eglon crassus
nimis
-
cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum
eo venerant
-
et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem
verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium
egressisque omnibus qui circa eum erant
-
ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in aestivo
cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim
surrexit de throno
-
extenditque Ahoth manum sinistram et tulit sicam de dextro
femore suo infixitque eam in ventre eius
-
tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac
pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut
percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae
alvi stercora proruperunt
-
Ahoth autem clausis diligentissime ostiis cenaculi et
obfirmatis sera
-
per posticam egressus est servique regis ingressi viderunt
clausas fores cenaculi atque dixerunt forsitan purgat alvum in
aestivo cubiculo
-
expectantesque diu donec erubescerent et videntes quod
nullus aperiret tulerunt clavem et aperientes invenerunt
dominum suum iacentem in terra mortuum
-
Ahoth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit
locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath
-
et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque
cum eo filii Israhel ipso in fronte gradiente
-
qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus
inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post
eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et
non dimiserunt transire quemquam
-
sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem
milia omnes robustos et fortes viros nullus eorum evadere
potuit
-
humiliatusque est Moab die illo sub manu Israhel et quievit
terra octoginta annis
-
post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de
Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit
Israhel
-
addideruntque filii Israhel facere malum in conspectu Domini
post mortem Ahoth
-
et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan qui
regnavit in Asor habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram
ipse autem habitabat in Aroseth gentium
-
clamaveruntque filii Israhel ad Dominum nongentos enim
habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer
oppresserat eos
-
erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth quae iudicabat
populum in illo tempore
-
et sedebat sub palma quae nomine illius vocabatur inter Rama
et Bethel in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israhel
in omne iudicium
-
quae misit et vocavit Barac filium Abinoem de Cedes
Nepthalim dixitque ad eum praecepit tibi Dominus Deus Israhel
vade et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem
milia pugnatorum de filiis Nepthalim et de filiis Zabulon
-
ego autem ducam ad te in loco torrentis Cison Sisaram
principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem
multitudinem et tradam eos in manu tua
-
dixitque ad eam Barac si venis mecum vadam si nolueris
venire non pergam
-
quae dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi
victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara
surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes
-
qui accitis Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus
pugnatorum habens Debboram in comitatu suo
-
Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis
fratribus suis filiis Obab cognati Mosi et tetenderat
tabernacula usque ad vallem quae vocatur Sennim et erat iuxta
Cedes
-
nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius
Abinoem in montem Thabor
-
et congregavit nongentos falcatos currus omnemque exercitum
de Aroseth gentium ad torrentem Cison
-
dixitque Debbora ad Barac surge haec est enim dies in qua
tradidit Dominus Sisaram in manus tuas en ipse ductor est tuus
descendit itaque Barac de monte Thabor et decem milia
pugnatorum cum eo
-
perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus eius
universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in
tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret
-
et Barac persequeretur fugientes currus et exercitum usque
ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad
internicionem caderet
-
Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iahel uxoris
Aber Cinei erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Aber
Cinei
-
egressa igitur Iahel in occursum Sisarae dixit ad eum intra
ad me domine mi intra ne timeas qui ingressus tabernaculum eius
et opertus ab ea pallio
-
dixit ad eam da mihi obsecro paululum aquae quia valde
sitio quae aperuit utrem lactis et dedit ei bibere et operuit
illum
-
dixitque Sisara ad eam sta ante ostium tabernaculi et cum
venerit aliquis interrogans te et dicens numquid hic est
aliquis respondebis nullus est
-
tulit itaque Iahel uxor Aber clavum tabernaculi adsumens
pariter malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit
supra tempus capitis eius clavum percussumque malleo defixit in
cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et
mortuus est
-
et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in
occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris
qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et
clavum infixum in tempore eius
-
humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram
filiis Israhel
-
qui crescebant cotidie et forti manu opprimebant Iabin
regem Chanaan donec delerent eum
-
cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo
dicentes
-
qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum
benedicite Domino
-
audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum
quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel
-
Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom
terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis
-
montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei
Israhel
-
in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt
semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles
devios
-
cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret
Debbora surgeret mater in Israhel
-
nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit
clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel
-
cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate
obtulistis vos discrimini benedicite Domino
-
qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio
et ambulatis in via loquimini
-
ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus
ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel
tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum
-
surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge
Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem
-
salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus
dimicavit
-
ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin
in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et
de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum
-
duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt
secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit
diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
-
quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum
diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est
-
Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus
Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur
-
Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in
regione Merome
-
venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in
Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes
-
de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in
ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt
-
torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens
Cison conculca anima mea robustos
-
ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per
praeceps ruentibus fortissimis hostium
-
maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite
habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in
adiutorium fortissimorum eius
-
benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur
in tabernaculo suo
-
aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit
butyrum
-
sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum
malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum
et tempus valide perforans
-
inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes
illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis
-
per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de
cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare
tardaverunt pedes quadrigarum illius
-
una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba
respondit
-
forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum
eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in
praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur
-
sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te
sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent
-
quievitque terra per quadraginta annos
-
fecerunt autem filii Israhel malum in conspectu Domini qui
tradidit eos in manu Madian septem annis
-
et oppressi sunt valde ab eis feceruntque sibi antra et
speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca
-
cumque sevisset Israhel ascendebat Madian et Amalech et
ceteri orientalium nationum
-
et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta
vastabant usque ad introitum Gazae nihilque omnino ad vitam
pertinens relinquebant in Israhel non oves non boves non asinos
-
ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum
tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera
multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes
-
humiliatusque est Israhel valde in conspectu Madian
-
et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas
-
qui misit ad eos virum prophetam et locutus est haec dicit
Dominus Deus Israhel ego vos feci conscendere de Aegypto et
eduxi de domo servitutis
-
et liberavi de manu Aegyptiorum et omnium inimicorum qui
adfligebant vos eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi
vobis terram eorum
-
et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum
in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam
-
venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in
Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon
filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut
fugeret Madian
-
apparuit ei et ait Dominus tecum virorum fortissime
-
dixitque ei Gedeon obsecro Domine si Dominus nobiscum est
cur adprehenderunt nos haec omnia ubi sunt mirabilia eius quae
narraverunt patres nostri atque dixerunt de Aegypto eduxit nos
Dominus nunc autem dereliquit nos et tradidit in manibus Madian
-
respexitque ad eum Dominus et ait vade in hac fortitudine
tua et liberabis Israhel de manu Madian scito quod miserim te
-
qui respondens ait obsecro Domine mi in quo liberabo
Israhel ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus
in domo patris mei
-
dixitque ei Dominus ego ero tecum et percuties Madian quasi
unum virum
-
et ille si inveni inquit gratiam coram te da mihi signum
quod tu sis qui loquaris ad me
-
ne recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et
offerens tibi qui respondit ego praestolabor adventum tuum
-
ingressus est itaque Gedeon et coxit hedum et de farinae
modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium
mittens in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei
-
cui dixit angelus Domini tolle carnes et panes azymos et
pone super petram illam et ius desuper funde cumque fecisset
ita
-
extendit angelus Domini summitatem virgae quam tenebat in
manu et tetigit carnes et azymos panes ascenditque ignis de
petra et carnes azymosque consumpsit angelus autem Domini
evanuit ex oculis eius
-
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi
Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem
-
dixitque ei Dominus pax tecum ne timeas non morieris
-
aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud
Domini pax usque in praesentem diem cum adhuc esset in Ephra
quae est familiae Ezri
-
nocte illa dixit Dominus ad eum tolle taurum patris tui et
alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal quae est
patris tui et nemus quod circa aram est succide
-
et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae
huius super quam sacrificium ante posuisti tollesque taurum
secundum et offeres holocaustum super lignorum struem quae de
nemore succideris
-
adsumptis igitur Gedeon decem viris de servis suis fecit
sicut praeceperat Dominus timens autem domum patris sui et
homines illius civitatis per diem facere noluit sed omnia nocte
conplevit
-
cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt
destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum
inpositum super altare quod tunc aedificatum erat
-
dixeruntque ad invicem quis hoc fecit cumque perquirerent
auctorem facti dictum est Gedeon filius Ioas fecit haec omnia
-
et dixerunt ad Ioas produc filium tuum ut moriatur quia
destruxit aram Baal et succidit nemus
-
quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et
pugnatis pro eo qui adversarius eius est moriatur antequam lux
crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram
eius
-
ex illo die vocatus est Gedeon Hierobbaal eo quod dixisset
Ioas ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius
-
igitur omnis Madian et Amalech et orientales populi
congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt
in valle Iezrahel
-
spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina
convocavit domum Abiezer ut sequeretur
-
misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus
est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui
occurrerunt ei
-
dixitque Gedeon ad Dominum si salvum facis per manum meam
Israhel sicut locutus es
-
ponam vellus hoc lanae in area si ros in solo vellere
fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam
sicut locutus es liberabis Israhel
-
factumque est ita et de nocte consurgens expresso vellere
concam rore conplevit
-
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra
me si adhuc semel temptavero signum quaerens in vellere oro ut
solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens
-
fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit
siccitas in solo vellere et ros in omni terra
-
igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et
omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant
autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis
Excelsi
-
dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec
tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et
dicat meis viribus liberatus sum
-
loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui
formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte
Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et
tantum decem milia remanserunt
-
dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos
ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum
vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur
-
cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon
qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in
altera parte erunt
-
fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas
lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo
poplite biberat
-
et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt
aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem
reliqua multitudo revertatur in locum suum
-
sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam
multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum
trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant
subter in valle
-
eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra
quia tradidi eos in manu tua
-
sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer
tuus
-
et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus
tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo
ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum
vigiliae
-
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi
iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque
innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris
-
cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo
et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et
videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in
Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum
percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit
-
respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius
Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius
Madian et omnia castra eius
-
cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius
adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit
enim Dominus in manus nostras castra Madian
-
divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in
manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio
lagoenarum
-
et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite
ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini
-
quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per
castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni
-
ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo
in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et
custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere
inter se lagoenas
-
cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et
hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et
dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et
Gedeonis
-
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum
hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes
ululantesque fugerunt
-
et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis
personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et
mutua se caede truncabant
-
fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath
conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni
Manasse persequebantur Madian
-
misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens
descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera
atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas
atque Iordanem usque Bethbera
-
adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit
Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt
Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta
Iordanis
-
dixeruntque ad eum viri Ephraim quid est hoc quod facere
voluisti ut non nos vocares cum ad pugnam pergeres contra
Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes
-
quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos
fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer
-
in manus vestras tradidit Dominus principes Madian Oreb et
Zeb quid tale facere potui quale vos fecistis quod cum locutus
esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum
-
cumque venisset Gedeon ad Iordanem transivit eum cum
trecentis viris qui secum erant et prae lassitudine fugientes
persequi non poterant
-
dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui
mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et
Salmana reges Madian
-
responderunt principes Soccoth forsitan palmae manuum Zebee
et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus
exercitui tuo panes
-
quibus ille ait cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana
in manus meas conteram carnes vestras cum spinis tribulisque
deserti
-
et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad
viros eius loci similia cui et illi responderunt sicut
responderant viri Soccoth
-
dixit itaque et eis cum reversus fuero victor in pace
destruam turrem hanc
-
Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo
quindecim milia enim viri remanserant ex omnibus turmis
orientalium populorum caesis centum viginti milibus bellatorum
et educentium gladium
-
ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis
morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit
castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur
-
fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon
conprehendit turbato omni exercitu eorum
-
revertensque de bello ante solis ortum
-
adprehendit puerum de viris Soccoth interrogavitque eum
nomina principum et seniorum Soccoth et descripsit septuaginta
septem viros
-
venitque ad Soccoth et dixit eis en Zebee et Salmana super
quibus exprobrastis mihi dicentes forsitan manus Zebee et
Salmana in manibus tuis sunt et idcirco postulas ut demus viris
qui lassi sunt et defecerunt panes
-
tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos
et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth
-
turrem quoque Phanuhel subvertit occisis habitatoribus
civitatis
-
dixitque ad Zebee et Salmana quales fuerunt viri quos
occidistis in Thabor qui responderunt similes tui et unus ex
eis quasi filius regis
-
quibus ille ait fratres mei fuerunt filii matris meae vivit
Dominus si servassetis eos non vos occiderem
-
dixitque Ietther primogenito suo surge et interfice eos qui
non eduxit gladium timebat enim quia adhuc puer erat
-
dixeruntque Zebee et Salmana tu surge et inrue in nos quia
iuxta aetatem robur est hominis surrexit Gedeon et interfecit
Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla
regalium camelorum decorari solent
-
dixeruntque omnes viri Israhel ad Gedeon dominare nostri tu
et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu
Madian
-
quibus ille ait non dominabor vestri nec dominabitur in vos
filius meus sed dominabitur Dominus
-
dixitque ad eos unam petitionem postulo a vobis date mihi
inaures ex praeda vestra inaures enim aureas Ismahelitae habere
consuerant
-
qui responderunt libentissime dabimus expandentesque super
terram pallium proiecerunt in eo inaures de praeda
-
et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri
sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus
Madian reges uti soliti erant et praeter torques aureos
camelorum
-
fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua
Ephra fornicatusque est omnis Israhel in eo et factum est
Gedeoni et omni domui eius in ruinam
-
humiliatus est autem Madian coram filiis Israhel nec
potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per
quadraginta annos quibus praefuit Gedeon
-
abiit itaque Hierobbaal filius Ioas et habitavit in domo
sua
-
habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore
eius eo quod plures haberet uxores
-
concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei
filium nomine Abimelech
-
mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et
sepultus in sepulchro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri
-
postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israhel
et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal foedus ut
esset eis in deum
-
nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu
omnium inimicorum suorum per circuitum
-
nec fecerunt misericordiam cum domo Hierobbaal Gedeon iuxta
omnia bona quae fecerat Israheli
-
abiit autem Abimelech filius Hierobbaal in Sychem ad fratres
matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus
patris matris suae dicens
-
loquimini ad omnes viros Sychem quid vobis est melius ut
dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Hierobbaal an ut
dominetur vobis unus vir simulque considerate quia os vestrum
et caro vestra sum
-
locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros
Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post
Abimelech dicentes frater noster est
-
dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalbrith
qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt
eum
-
et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos
filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum
remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus
est
-
congregati sunt autem omnes viri Sychem et universae
familiae urbis Mello abieruntque et constituerunt regem
Abimelech iuxta quercum quae stabat in Sychem
-
quod cum nuntiatum esset Ioatham ivit et stetit in vertice
montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri
Sychem ita audiat vos Deus
-
ierunt ligna ut unguerent super se regem dixeruntque olivae
impera nobis
-
quae respondit numquid possum deserere pinguedinem meam qua
et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear
-
dixeruntque ligna ad arborem ficum veni et super nos regnum
accipe
-
quae respondit eis numquid possum deserere dulcedinem meam
fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna commovear
-
locuta sunt quoque ligna ad vitem veni et impera nobis
-
quae respondit numquid possum deserere vinum meum quod
laetificat Deum et homines et inter ligna cetera commoveri
-
dixeruntque omnia ligna ad ramnum veni et impera super nos
-
quae respondit eis si vere me regem vobis constituitis
venite et sub mea umbra requiescite sin autem non vultis
egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani
-
nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super
vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo
eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro
vobis
-
et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu
Madian
-
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et
interfecistis filios eius septuaginta viros super unum lapidem
et constituistis regem Abimelech filium ancillae eius super
habitatores Sychem eo quod frater vester sit
-
si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et
domo eius hodie laetamini in Abimelech et ille laetetur in
vobis
-
sin autem perverse egrediatur ignis ex eo et consumat
habitatores Sychem et oppidum Mello egrediaturque ignis de
viris Sychem et de oppido Mello et devoret Abimelech
-
quae cum dixisset fugit et abiit in Bera habitavitque ibi
metu Abimelech fratris sui
-
regnavit itaque Abimelech super Israhel tribus annis
-
misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et
habitatores Sychem qui coeperunt eum detestari
-
et scelus interfectionis septuaginta filiorum Hierobbaal et
effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum
et in ceteros Sycimarum principes qui eum adiuverant
-
posueruntque insidias adversum eum in montium summitate et
dum illius praestolantur adventum exercebant latrocinia agentes
praedas de praetereuntibus nuntiatumque est Abimelech
-
venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et
transivit in Sycimam ad cuius adventum erecti habitatores
Sychem
-
egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et
factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter
epulas et pocula maledicebant Abimelech
-
clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est
Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et
constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris
Sychem cur igitur servimus ei
-
utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem
de medio Abimelech dictumque est Abimelech congrega exercitus
multitudinem et veni
-
Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii
Obed iratus est valde
-
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens ecce Gaal filius
Obed venit in Sycimam cum fratribus suis et obpugnat adversum
te civitatem
-
surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in
agro
-
et primo mane oriente sole inrue super civitatem illo autem
egrediente adversum te cum populo suo fac ei quod potueris
-
surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et
tetendit insidias iuxta Sycimam in quattuor locis
-
egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu
portae civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus
cum eo de insidiarum loco
-
cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de
montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium
vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis
-
rursumque Gaal ait ecce populus de umbilico terrae
descendit et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum
-
cui dixit Zebul ubi est nunc os tuum quo loquebaris quis
est Abimelech ut serviamus ei nonne iste est populus quem
despiciebas egredere et pugna contra eum
-
abiit ergo Gaal spectante Sycimarum populo et pugnavit
contra Abimelech
-
qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit
cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
-
et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios eius
expulit de urbe nec in ea passus est commorari
-
sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum
nuntiatum esset Abimelech
-
tulit exercitum suum et divisit in tres turmas tendens
insidias in agris vidensque quod egrederetur populus de
civitate surrexit et inruit in eos
-
cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem
turmae palantes per campum adversarios sequebantur
-
porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit
interfectis habitatoribus eius ipsaque destructa ita ut sal in
ea dispergeret
-
quod cum audissent qui habitabant in turre Sycimorum
ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi foedus cum eo pepigerant
et ex eo locus nomen acceperat qui erat valde munitus
-
Abimelech quoque audiens viros turris Sycimorum pariter
conglobatos
-
ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta
securi praecidit arboris ramum inpositumque ferens umero dixit
ad socios quod me vidistis facere cito facite
-
igitur certatim ramos de arboribus praecidentes sequebantur
ducem quos circumdantes praesidio succenderunt atque ita factum
est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac
mulieres habitatorum turris Sychem
-
Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes
quod circumdans obsidebat exercitu
-
erat autem turris excelsa in media civitate ad quam
confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis
clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per
propugnacula
-
accedensque Abimelech iuxta turrem pugnabat fortiter et
adpropinquans ostio ignem subponere nitebatur
-
et ecce una mulier fragmen molae desuper iaciens inlisit
capiti Abimelech et confregit cerebrum eius
-
qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum evagina
gladium tuum et percute me ne forte dicatur quod a femina
interfectus sim qui iussa perficiens interfecit eum
-
illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israhel reversi
sunt in sedes suas
-
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem
suum interfectis septuaginta fratribus suis
-
Sycimitis quoque quod operati erant retributum est et venit
super eos maledictio Ioatham filii Hierobbaal
-
post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa
patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis
Ephraim
-
et iudicavit Israhel viginti et tribus annis mortuusque ac
sepultus est in Sanir
-
huic successit Iair Galaadites qui iudicavit Israhel per
viginti et duos annos
-
habens triginta filios sedentes super triginta pullos
asinarum et principes triginta civitatum quae ex nomine eius
appellatae sunt Avothiair id est oppida Iair usque in
praesentem diem in terra Galaad
-
mortuusque est Iair ac sepultus in loco cui est vocabulum
Camon
-
filii autem Israhel peccatis veteribus iungentes nova
fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim
et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum
Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum
-
contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et
filiorum Ammon
-
adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et
octo omnes qui habitabant trans Iordanem in terra Amorrei quae
est in Galaad
-
in tantum ut filii Ammon Iordane transmisso vastarent Iudam
et Beniamin et Ephraim adflictusque est Israhel nimis
-
et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia
dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim
-
quibus locutus est Dominus numquid non Aegyptii et Amorrei
filiique Ammon et Philisthim
-
Sidonii quoque et Amalech et Chanaan oppresserunt vos et
clamastis ad me et erui vos de manu eorum
-
et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco
non addam ut ultra vos liberem
-
ite et invocate deos quos elegistis ipsi vos liberent in
tempore angustiae
-
dixeruntque filii Israhel ad Dominum peccavimus redde tu
nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos
-
quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola
proiecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum
-
itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria
contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati
sunt
-
dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos qui
primus e nobis contra filios Ammon coeperit dimicare erit dux
populi Galaad
-
fuit illo tempore Iepthae Galaadites vir fortissimus atque
pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad
-
habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui
postquam creverant eiecerunt Iepthae dicentes heres in domo
patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus
es
-
quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob
congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi
principem sequebantur
-
in illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israhel
-
quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de
Galaad ut tollerent in auxilium sui Iepthae de terra Tob
-
dixeruntque ad eum veni et esto princeps noster et pugna
contra filios Ammon
-
quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et
eiecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate
conpulsi
-
dixeruntque principes Galaad ad Iepthae ob hanc igitur
causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes
contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad
-
Iepthae quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem
pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in
manus meas ego ero princeps vester
-
qui responderunt ei Dominus qui haec audit ipse mediator
ac testis est quod nostra promissa faciamus
-
abiit itaque Iepthae cum principibus Galaad fecitque eum
omnis populus principem sui locutusque est Iepthae omnes
sermones suos coram Domino in Maspha
-
et misit nuntios ad regem filiorum Ammon qui ex persona
sua dicerent quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut
vastares terram meam
-
quibus ille respondit quia tulit Israhel terram meam
quando ascendit de Aegypto a finibus Arnon usque Iaboc atque
Iordanem nunc igitur cum pace redde mihi eam
-
per quos rursum mandavit Iepthae et imperavit eis ut
dicerent regi Ammon
-
haec dicit Iepthae non tulit Israhel terram Moab nec
terram filiorum Ammon
-
sed quando de Aegypto conscenderunt ambulavit per
solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades
-
misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam
per terram tuam qui noluit adquiescere precibus eius misit
quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum praebere
contempsit mansit itaque in Cades
-
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque
contra orientalem plagam terrae Moab et castrametatus est trans
Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium
est terrae Moab
-
misit itaque Israhel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui
habitabat in Esebon et dixerunt ei dimitte ut transeam per
terram tuam usque ad fluvium
-
qui et ipse Israhel verba despiciens non dimisit eum
transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata
egressus est contra eum in Iassa et fortiter resistebat
-
tradiditque eum Dominus in manu Israhel cum omni exercitu
suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei
habitatoris regionis illius
-
et universos fines eius de Arnon usque Iaboc et de
solitudine usque ad Iordanem
-
Dominus ergo Deus Israhel subvertit Amorreum pugnante
contra illum populo suo Israhel et tu nunc vis possidere terram
eius
-
nonne ea quae possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur
quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram
cedent possessionem
-
nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut
docere potes quod iurgatus sit contra Israhel et pugnaverit
contra eum
-
quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et
villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per
trecentos annos quare tanto tempore nihil super hac repetitione
temptastis
-
igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis
indicens mihi bella non iusta iudicet Dominus arbiter huius
diei inter Israhel et inter filios Ammon
-
noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepthae
quae per nuntios mandaverat
-
factus est ergo super Iepthae spiritus Domini et
circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde
transiens ad filios Ammon
-
votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in
manus meas
-
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae
mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum
holocaustum offeram Domino
-
transivitque Iepthae ad filios Ammon ut pugnaret contra
eos quos tradidit Dominus in manus eius
-
percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti
civitates et usque ad Abel quae est vineis consita plaga magna
nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israhel
-
revertenti autem Iepthae in Maspha domum suam occurrit
unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios
liberos
-
qua visa scidit vestimenta sua et ait heu filia mi
decepisti me et ipsa decepta es aperui enim os meum ad Dominum
et aliud facere non potero
-
cui illa respondit pater mi si aperuisti os tuum ad
Dominum fac mihi quodcumque pollicitus es concessa tibi ultione
atque victoria de hostibus tuis
-
dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor
dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam
virginitatem meam cum sodalibus meis
-
cui ille respondit vade et dimisit eam duobus mensibus
cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis flebat virginitatem
suam in montibus
-
expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et
fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos
increbuit in Israhel et consuetudo servata est
-
ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israhel et
plangant filiam Iepthae Galaaditae diebus quattuor
-
ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes
contra aquilonem dixerunt ad Iepthae quare vadens ad pugnam
contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum
igitur incendimus domum tuam
-
quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo
contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi praeberetis
auxilium et facere noluistis
-
quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique
ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid
commerui ut adversum me consurgatis in proelium
-
vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra
Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat
fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et
Manasse
-
occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis per quae Ephraim
reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens
atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei
Galaaditae numquid Ephrateus es quo dicente non sum
-
interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur
spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere
non valens statimque adprehensum iugulabant in ipso Iordanis
transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta
duo milia
-
iudicavitque Iepthae Galaadites Israhel sex annis et
mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad
-
post hunc iudicavit Israhel Abessan de Bethleem
-
qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens
foras maritis dedit et eiusdem numeri filiis suis accepit
uxores introducens in domum suam qui septem annis iudicavit
Israhel
-
mortuusque est ac sepultus in Bethleem
-
cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israhelem
decem annis
-
mortuusque est ac sepultus in Zabulon
-
post hunc iudicavit in Israhel Abdon filius Hellel
Farathonites
-
qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes
ascendentes super septuaginta pullos asinarum et iudicavit in
Israhel octo annis
-
mortuusque est ac sepultus in Farathon terrae Ephraim in
monte Amalech
-
rursumque filii Israhel fecerunt malum in conspectu Domini
qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis
-
erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine
Manue habens uxorem sterilem
-
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et
absque liberis sed concipies et paries filium
-
cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam
comedas
-
quia concipies et paries filium cuius non tanget caput
novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris
utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum
-
quae cum venisset ad maritum dixit ei vir Dei venit ad me
habens vultum angelicum terribilis nimis quem cum interrogassem
quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur noluit mihi
dicere
-
sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne
vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim
puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad
diem mortis suae
-
oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei
quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere
de puero qui nasciturus est
-
exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum
angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus
eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum
-
festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei
dicens ecce apparuit mihi vir quem ante videram
-
qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad
virum dixit ei tu es qui locutus es mulieri et ille respondit
ego sum
-
cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid
vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit
-
dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus
sum uxori tuae abstineat se
-
et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram
non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat
atque custodiat
-
dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas
precibus meis et faciamus tibi hedum de capris
-
cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos
sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et
nesciebat Manue quod angelus Dei esset
-
dixitque ad eum quod est tibi nomen ut si sermo tuus
fuerit expletus honoremus te
-
cui ille respondit cur quaeris nomen meum quod est
mirabile
-
tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit
super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et
uxor eius intuebantur
-
cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini
in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius
proni ceciderunt in terram
-
et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque
intellexit Manue angelum esse Domini
-
et dixit ad uxorem suam morte moriemur quia vidimus Deum
-
cui respondit mulier si Dominus nos vellet occidere de
manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec
ostendisset nobis haec omnia neque ea quae sunt ventura
dixisset
-
peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson
crevitque puer et benedixit ei Dominus
-
coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter
Saraa et Esthaol
-
descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem
de filiabus Philisthim
-
ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi
mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut
mihi accipiatis uxorem
-
cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in
filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere
uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad
patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis
-
parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et
quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore
Philisthim dominabantur Israheli
-
descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha
cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis
saevus rugiens et occurrit ei
-
inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit
leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in
manu et hoc patri et matri noluit indicare
-
descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis
eius
-
et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit
ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis
erat ac favus mellis
-
quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque
ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi
comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore
leonis adsumpserat
-
descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo
Samson convivium sic enim iuvenes facere consuerant
-
cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales
triginta qui essent cum eo
-
quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si
solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta
sindones et totidem tunicas
-
sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta
sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone
problema ut audiamus
-
dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est
egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem
solvere
-
cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson
blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet
problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum
patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis
-
quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens
odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti
filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri
meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero
-
septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque
die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit
civibus suis
-
et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid
dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non
arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam
-
inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem
et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his
qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris
sui
-
uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et
pronubis
-
post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis
instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit
ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare
prohibuit eum pater illius dicens
-
putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo sed
habet sororem quae iunior et pulchrior illa est sit tibi pro ea
uxor
-
cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra
Philistheos faciam enim vobis mala
-
perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum
iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
-
quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent
quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum quibus
succensis et conportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula
concrematae sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma
consumeret
-
dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum
est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri
tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et
conbuserunt tam mulierem quam patrem eius
-
quibus ait Samson licet haec feceritis tamen adhuc ex vobis
expetam ultionem et tunc quiescam
-
percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram
femori inponerent et descendens habitavit in spelunca petrae
Aetham
-
igitur ascendentes Philisthim in terra Iuda castrametati
sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla
eorum est fusus exercitus
-
dixeruntque ad eos de tribu Iuda cur ascendistis adversum
nos qui responderunt ut ligemus Samson venimus et reddamus ei
quae in nos operatus est
-
descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum
silicis Aetham dixeruntque ad Samson nescis quod Philisthim
imperent nobis quare hoc facere voluisti quibus ille ait sicut
fecerunt mihi feci eis
-
ligare inquiunt te venimus et tradere in manus
Philisthinorum iurate respondit mihi quod non me occidatis
-
dixerunt non te occidimus sed vinctum tradimus
ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra
Aetham
-
qui cum venisset ad locum Maxillae et Philisthim
vociferantes occurrissent ei inruit spiritus Domini in eum et
sicut solent ad odorem ignis lina consumi ita vincula quibus
ligatus erat dissipata sunt et soluta
-
inventamque maxillam id est mandibulam asini quae iacebat
arripiens interfecit in ea mille viros
-
et ait in maxilla asini in mandibula pulli asinarum delevi
eos et percussi mille viros
-
cumque haec canens verba conplesset proiecit mandibulam de
manu et vocavit nomen loci illius Ramathlehi quod interpretatur
elevatio Maxillae
-
sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait tu dedisti in
manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti
morior incidamque in manus incircumcisorum
-
aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et
egressae sunt ex eo aquae quibus haustis refocilavit spiritum
et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons
invocantis de maxilla usque in praesentem diem
-
iudicavitque Israhel in diebus Philisthim viginti annis
-
abiit quoque in Gazam et vidit ibi meretricem mulierem
ingressusque est ad eam
-
quod cum audissent Philisthim et percrebruisset apud eos
intrasse urbem Samson circumdederunt eum positis in porta
civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio
praestolantes ut facto mane exeuntem occiderent
-
dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde
consurgens adprehendit ambas portae fores cum postibus suis et
sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui
respicit Hebron
-
post haec amavit mulierem quae habitabat in valle Sorech et
vocabatur Dalila
-
veneruntque ad eam principes Philisthinorum atque dixerunt
decipe eum et disce ab illo in quo tantam habeat fortitudinem
et quomodo eum superare valeamus et vinctum adfligere quod si
feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos
-
locuta est ergo Dalila ad Samson dic mihi obsecro in quo
sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere
nequeas
-
cui respondit Samson si septem nervicis funibus necdum
siccis et adhuc humentibus ligatus fuero infirmus ero ut ceteri
homines
-
adtuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes
ut dixerat quibus vinxit eum
-
latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei
expectantibus clamavitque ad eum Philisthim super te Samson qui
rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum
putamine cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo
esset fortitudo eius
-
dixitque ad eum Dalila ecce inlusisti mihi et falsum
locutus es saltim nunc indica quo ligari debeas
-
cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui
numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum
similis
-
quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit Philisthim
super te Samson in cubiculo insidiis praeparatis qui ita rupit
vincula quasi fila telarum
-
dixitque Dalila rursum ad eum usquequo decipis me et
falsum loqueris ostende quo vinciri debeas si inquit septem
crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his
circumligatum terrae fixeris infirmus ero
-
quod cum fecisset Dalila dixit ad eum Philisthim super te
Samson qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et
licio
-
dixitque ad eum Dalila quomodo dicis quod ames me cum
animus tuus non sit mecum per tres vices mentitus es mihi et
noluisti dicere in quo sit tua maxima fortitudo
-
cumque molesta ei esset et per multos dies iugiter
adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et
ad mortem usque lassata est
-
tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam ferrum numquam
ascendit super caput meum quia nazareus id est consecratus Deo
sum de utero matris meae si rasum fuerit caput meum recedet a
me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines
-
videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum
misit ad principes Philisthinorum atque mandavit ascendite
adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum qui ascenderunt
adsumpta pecunia quam promiserant
-
at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo
reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius
et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo
fortitudo discessit
-
dixitque Philisthim super te Samson qui de somno
consurgens dixit in animo suo egrediar sicut ante feci et me
excutiam nesciens quod Dominus recessisset ab eo
-
quem cum adprehendissent Philisthim statim eruerunt oculos
eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere
molere fecerunt
-
iamque capilli eius renasci coeperant
-
et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut
immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur
dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus
nostras
-
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque
dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui
delevit terram nostram et occidit plurimos
-
laetantesque per convivia sumptis iam epulis praeceperunt
ut vocaretur Samson et ante eos luderet qui adductus de carcere
ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas
-
qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam
columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et
paululum requiescam
-
domus autem plena erat virorum ac mulierum et erant ibi
omnes principes Philisthinorum ac de tecto et solario circiter
tria milia utriusque sexus spectabant ludentem Samson
-
at ille invocato Domino ait Domine Deus memento mei et
redde nunc mihi pristinam fortitudinem Deus meus ut ulciscar me
de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem
recipiam
-
et adprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus
alteramque earum dextera et alteram leva tenens
-
ait moriatur anima mea cum Philisthim concussisque
fortiter columnis cecidit domus super omnes principes et
ceteram multitudinem quae ibi erat multoque plures interfecit
moriens quam ante vivus occiderat
-
descendentes autem fratres eius et universa cognatio
tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in
sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis
-
fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas
-
qui dixit matri suae mille centum argenteos quos
separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego
habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus
Domino
-
reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et
vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus
et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi
-
reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et
dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque
conflatile quod fuit in domo Micha
-
qui aediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac
therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius
filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos
-
in diebus illis non erat rex in Israhel sed unusquisque
quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
-
fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione
eius eratque ipse Levites et habitabat ibi
-
egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit
ubicumque sibi commodum repperisset cumque venisset in monte
Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domum Micha
-
interrogatus est ab eo unde venis qui respondit Levita sum
de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi
esse perspexero
-
mane inquit apud me et esto mihi parens ac sacerdos
daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem
duplicem et quae ad victum necessaria sunt
-
adquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus
de filiis
-
implevitque Micha manum eius et habuit apud se puerum
sacerdotem
-
nunc scio dicens quod bene mihi faciat Deus habenti
levitici generis sacerdotem
-
in diebus illis non erat rex in Israhel et tribus Dan
quaerebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum
enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat
-
miserunt igitur filii Dan stirpis et familiae suae quinque
viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et
diligenter inspicerent dixeruntque eis ite et considerate
terram qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et
intrassent domum Micha requieverunt ibi
-
et agnoscentes vocem adulescentis Levitae utentesque illius
diversorio dixerunt ad eum quis te huc adduxit quid hic agis
quam ob causam huc venire voluisti
-
qui respondit eis haec et haec praestitit mihi Michas et me
mercede conduxit ut sim ei sacerdos
-
rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an
prospero itinere pergerent et res haberet effectum
-
qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam
vestram et iter quo pergitis
-
euntes itaque quinque viri venerunt Lais videruntque
populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta Sidoniorum
consuetudinem securum et quietum nullo eis penitus resistente
magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus
separatum
-
reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid
egissent sciscitantibus responderunt
-
surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde
opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et
possideamus eam nullus erit labor
-
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque
nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quae
gignuntur in terra
-
profecti igitur sunt de cognatione Dan id est de Saraa et
Esthaol sescenti viri accincti armis bellicis
-
ascendentesque manserunt in Cariathiarim Iudae qui locus
ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum
Cariathiarim
-
inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad
domum Micha
-
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad
considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in
domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque
conflatile videte quid vobis placeat
-
et cum paululum declinassent ingressi sunt domum
adulescentis Levitae qui erat in domo Micha salutaveruntque eum
verbis pacificis
-
sescenti autem viri ita ut erant armati stabant ante
ostium
-
at illi qui ingressi fuerant domum iuvenis sculptile et
ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et
sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut
procul expectantibus
-
tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola
atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis
-
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum
venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi
melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu
et familia in Israhel
-
quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit
ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est
-
qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et
iumenta et omne quod erat pretiosum
-
iamque a domo Michae essent procul viri qui habitabant in
aedibus Michae conclamantes secuti sunt
-
et post tergum clamare coeperunt qui cum respexissent
dixerunt ad Micham quid tibi vis cur clamas
-
qui respondit deos meos quos mihi feci tulistis et
sacerdotem et omnia quae habeo et dicitis quid tibi est
-
dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et
veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua
pereas
-
et sic coepto itinere perrexerunt videns autem Micha quod
fortiores se essent reversus est in domum suam
-
sescenti autem viri tulerunt sacerdotem et quae supra
diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque
securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio
tradiderunt
-
nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent
a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac
negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum
extruentes habitaverunt in ea
-
vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui
quem genuerat Israhel quae prius Lais dicebatur
-
posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan
filii Mosi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem
captivitatis suae
-
mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit
domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel
-
fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim
qui accepit uxorem de Bethleem Iuda
-
quae reliquit eum et reversa est in domum patris sui
Bethleem mansitque apud eum quattuor mensibus
-
secutusque est eam vir suus volens ei reconciliari atque
blandiri et secum reducere habens in comitatu puerum et duos
asinos quae suscepit eum et introduxit in domum patris sui quod
cum audisset socer eius eumque vidisset occurrit ei laetus
-
et amplexatus est hominem mansitque gener in domo soceri
tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter
-
die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem
tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et
conforta stomachum et sic proficisceris
-
sederuntque simul et comederunt ac biberunt dixitque pater
puellae ad generum suum quaeso te ut hodie hic maneas
pariterque laetemur
-
at ille consurgens coepit velle proficisci et nihilominus
obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere
-
mane facto parabat Levites iter cui rursum socer oro te
inquit ut paululum cibi capias et adsumptis viribus donec
increscat dies postea proficiscaris comederunt ergo simul
-
surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero
cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum
declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam
hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in
domum tuam
-
noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim
perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur
Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam
-
iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem
dixitque puer ad dominum suum veni obsecro declinemus ad urbem
Iebuseorum et maneamus in ea
-
cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae
quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa
-
et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe
Rama
-
transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter
occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin
-
deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent
sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat
hospitio
-
et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere
suo vespere qui et ipse erat de monte Ephraim et peregrinus
habitabat in Gabaa homines autem regionis illius erant filii
Iemini
-
elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum
sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum unde venis
et quo vadis
-
qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Iuda et
pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde
ieramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub
tectum suum vult recipere
-
habentes paleas et faenum in asinorum pabulum et panem ac
vinum in meos et ancillae tuae usus et pueri qui mecum est
nulla re indigemus nisi hospitio
-
cui respondit senex pax tecum sit ego praebebo omnia quae
necessaria sunt tantum quaeso ne in platea maneas
-
introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis praebuit
ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium
-
illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac potu
reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii
Belial id est absque iugo et circumdantes domum senis fores
pulsare coeperunt clamantes ad dominum domus atque dicentes
educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo
-
egressusque est ad eos senex et ait nolite fratres nolite
facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et
cessate ab hac stultitia
-
habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam educam
eas ad vos ut humilietis eas et vestram libidinem conpleatis
tantum obsecro ne scelus hoc contra naturam operemini in virum
-
nolebant adquiescere sermonibus eius quod cernens homo
eduxit ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam qua
cum tota nocte abusi essent dimiserunt eam mane
-
at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi
manebat dominus suus et ibi corruit
-
mane facto surrexit homo et aperuit ostium ut coeptam
expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium
sparsis in limine manibus
-
cui ille putans eam quiescere loquebatur surge ut
ambulemus qua nihil respondente intellegens quod erat tulit eam
et inposuit asino reversusque est in domum suam
-
quam cum esset ingressus arripuit gladium et cadaver
uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens
misit in omnes terminos Israhel
-
quod cum vidissent singuli conclamabant numquam res talis
facta est in Israhel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de
Aegypto usque in praesens tempus ferte sententiam et in commune
decernite quid facto opus sit
-
egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter
congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad
ad Dominum in Maspha
-
omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in
ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum
pugnatorum
-
nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel
in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae
quomodo tantum scelus perpetratum esset
-
respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque
deverti
-
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum
in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili
libidinis furore vexantes denique mortua est
-
quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes
terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam
grande piaculum factum est in Israhel
-
adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis
-
stansque omnis populus quasi unius hominis sermone
respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam
intrabit domum
-
sed hoc contra Gabaa in commune faciemus
-
decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel
et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent
exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin
reddere ei pro scelere quod meretur
-
convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo
eadem mente unoque consilio
-
et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent
cur tantum nefas in vobis reppertum est
-
tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut
moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum
suorum filiorum Israhel audire mandatum
-
sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt
in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel
populum dimicarent
-
inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin
educentium gladium praeter habitatores Gabaa
-
qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut
dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut
capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram
partem ictus lapidis deferretur
-
virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin inventa sunt
quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam
-
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo
consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro
princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit
Dominus Iudas sit dux vester
-
statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt
iuxta Gabaa
-
et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem
obpugnare coeperunt
-
egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis
Israhel die illo viginti duo milia viros
-
rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes
in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
-
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino
usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra
procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an
non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen
-
cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad
proelium processissent
-
eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes
eis tanta in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia
virorum educentium gladium prosternerent
-
quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et
sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad
vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
-
et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat
arca foederis Dei
-
et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus
consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus
ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere
quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus
vestras
-
posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis
Gabaa
-
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin
exercitum produxerunt
-
sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et
fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent
ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas
terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa
atque prosternerent triginta circiter viros
-
putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte
simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et
quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent
-
omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis
tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae
quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt
-
et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem
milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad
certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios
Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret
interitus
-
percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et
interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et
centum viros omnes bellatores et educentes gladium
-
filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent
coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad
fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas
iuxta urbem posuerant
-
qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin
terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt
eam in ore gladii
-
signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis
conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et
ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent
-
quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi
putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius
sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris
-
et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere
Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et
flammas in sublime ferri
-
qui prius simulaverant fugam versa facie fortius
resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi
sunt
-
et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos
adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant
occurrerunt eis
-
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus
caederentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque
prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa
-
fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et
octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores
-
quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in
solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon
in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt
quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos
et interfecerunt etiam alios duo milia
-
et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in
diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella
promptissimi
-
remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere
potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in
petra Remmon mensibus quattuor
-
regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a
viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et
viculos Beniamin vorax flamma consumpsit
-
iuraverunt quoque filii Israhel in Maspha et dixerunt
nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem
-
veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius
sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu
coeperunt flere dicentes
-
quare Domine Deus Israhel factum est hoc malum in populo
tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis
-
altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare
obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt
-
quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus
Israhel grandi enim se iuramento constrinxerant cum essent in
Maspha interfici eos qui defuissent
-
ductique paenitentia filii Israhel super fratre suo
Beniamin coeperunt dicere ablata est una tribus de Israhel
-
unde uxores accipient omnes enim in commune iuravimus non
daturos nos his filias nostras
-
idcirco dixerunt quis est de universis tribubus Israhel qui
non ascendit ad Dominum in Maspha et ecce inventi sunt
habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse
-
eo quoque tempore cum essent in Silo nullus ex eis ibi
reppertus est
-
miserunt itaque decem milia viros robustissimos et
praeceperunt eis ite et percutite habitatores Iabisgalaad in
ore gladii tam uxores quam parvulos eorum
-
et hoc erit quod observare debetis omne generis masculini
et mulieres quae cognoverunt viros interficite
-
inventaeque sunt de Iabisgalaad quadringentae virgines
quae nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo
in terra Chanaan
-
miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra
Remmon et praeceperunt eis ut eos in pace susciperent
-
veneruntque filii Beniamin in illo tempore et datae sunt
eis uxores de filiabus Iabisgalaad alias autem non reppererunt
quas simili modo traderent
-
universusque Israhel valde doluit et egit paenitudinem
super interfectione unius tribus ex Israhel
-
dixeruntque maiores natu quid faciemus reliquis qui non
acceperunt uxores omnes in Beniamin feminae conciderunt
-
et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne
una tribus deleatur ex Israhel
-
filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento
et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus
suis uxorem Beniamin
-
ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas
Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem
urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit
ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona
-
praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt ite et
latete in vineis
-
cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more
procedere exite repente de vineis et rapite eas singuli uxores
singulas et pergite in terram Beniamin
-
cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos
queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non
enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed
rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte
peccatum est
-
feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et
iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his quae ducebant choros
uxores singulas abieruntque in possessionem suam aedificantes
urbes et habitantes in eis
-
filii quoque Israhel reversi sunt per tribus et familias
in tabernacula sua in diebus illis non erat rex in Israhel sed
unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat
Next: Ruth Prev: Joshua Up