undefined
undefined
Ruth
-
in diebus unius iudicis quando iudices praeerant facta est
fames in terra abiitque homo de Bethleem Iuda ut peregrinaretur
in regione moabitide cum uxore sua ac duobus liberis
-
ipse vocabatur Helimelech uxor eius Noemi e duobus filiis
alter Maalon et alter Chellion Ephrathei de Bethleem Iuda
ingressique regionem moabitidem morabantur ibi
-
et mortuus est Helimelech maritus Noemi remansitque ipsa cum
filiis
-
qui acceperunt uxores moabitidas quarum una vocabatur Orpha
altera Ruth manseruntque ibi decem annis
-
et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque
mulier orbata duobus liberis ac marito
-
et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de
regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus
populum suum et dedisset eis escas
-
egressa est itaque de loco peregrinationis suae cum utraque
nuru et iam in via posita revertendi in terram Iuda
-
dixit ad eas ite in domum matris vestrae faciat Dominus
vobiscum misericordiam sicut fecistis cum mortuis et mecum
-
det vobis invenire requiem in domibus virorum quos
sortiturae estis et osculata est eas quae elevata voce flere
coeperunt
-
et dicere tecum pergemus ad populum tuum
-
quibus illa respondit revertimini filiae mi cur venitis
mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me
sperare possitis
-
revertimini filiae mi abite iam enim senectute confecta sum
nec apta vinculo coniugali etiam si possem hac nocte concipere
et parere filios
-
si eos expectare velitis donec crescant et annos impleant
pubertatis ante eritis vetulae quam nubatis nolite quaeso
filiae mi quia vestra angustia me magis premit et egressa est
manus Domini contra me
-
elevata igitur voce rursum flere coeperunt Orpha osculata
socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suae
-
cui dixit Noemi en reversa est cognata tua ad populum suum
et ad deos suos vade cum ea
-
quae respondit ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam
quocumque perrexeris pergam ubi morata fueris et ego pariter
morabor populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus
-
quae te morientem terra susceperit in ea moriar ibique
locum accipiam sepulturae haec mihi faciat Deus et haec addat
si non sola mors me et te separaverit
-
videns ergo Noemi quod obstinato Ruth animo decrevisset
secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum
persuadere
-
profectaeque sunt simul et venerunt in Bethleem quibus
urbem ingressis velox apud cunctos fama percrebuit dicebantque
mulieres haec est illa Noemi
-
quibus ait ne vocetis me Noemi id est pulchram sed vocate
me Mara hoc est amaram quia valde me amaritudine replevit
Omnipotens
-
egressa sum plena et vacuam reduxit me Dominus cur igitur
vocatis me Noemi quam humiliavit Dominus et adflixit Omnipotens
-
venit ergo Noemi cum Ruth Moabitide nuru sua de terra
peregrinationis suae ac reversa est in Bethleem quando primum
hordea metebantur
-
erat autem vir Helimelech consanguineus homo potens et
magnarum opum nomine Booz
-
dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam si iubes vadam in
agrum et colligam spicas quae metentium fugerint manus
ubicumque clementis in me patris familias repperero gratiam cui
illa respondit vade filia mi
-
abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium
accidit autem ut ager ille haberet dominum Booz qui erat de
cognatione Helimelech
-
et ecce ipse veniebat de Bethleem dixitque messoribus
Dominus vobiscum qui responderunt ei benedicat tibi Dominus
-
dixitque Booz iuveni qui messoribus praeerat cuius est haec
puella
-
qui respondit haec est Moabitis quae venit cum Noemi de
regione moabitide
-
et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum
vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum
quidem domum reversa est
-
et ait Booz ad Ruth audi filia ne vadas ad colligendum in
alterum agrum nec recedas ab hoc loco sed iungere puellis meis
-
et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo
tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et
bibe aquas de quibus et pueri bibunt
-
quae cadens in faciem suam et adorans super terram dixit ad
eum unde mihi hoc ut invenirem gratiam ante oculos tuos et
nosse me dignareris peregrinam mulierem
-
cui ille respondit nuntiata sunt mihi omnia quae feceris
socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes
tuos et terram in qua nata es et veneris ad populum quem ante
nesciebas
-
reddat tibi Dominus pro opere tuo et plenam mercedem
recipias a Domino Deo Israhel ad quem venisti et sub cuius
confugisti alas
-
quae ait inveni gratiam ante oculos tuos domine mi qui
consolatus es me et locutus es ad cor ancillae tuae quae non
sum similis unius puellarum tuarum
-
dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc
et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit
itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque
et saturata est et tulit reliquias
-
atque inde surrexit ut spicas ex more colligeret praecepit
autem Booz pueris suis dicens etiam si vobiscum metere voluerit
ne prohibeatis eam
-
et de vestris quoque manipulis proicite de industria et
remanere permittite ut absque rubore colligat et colligentem
nemo corripiat
-
collegit ergo in agro usque ad vesperam et quae collegerat
virga caedens et excutiens invenit hordei quasi oephi mensuram
id est tres modios
-
quos portans reversa est in civitatem et ostendit socrui
suae insuper protulit et dedit ei de reliquiis cibi sui quo
saturata fuerat
-
dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus
sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem
esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur
-
cui respondit Noemi benedictus sit a Domino quoniam eandem
gratiam quam praebuerat vivis servavit et mortuis rursumque
propinquus ait noster est homo
-
et Ruth hoc quoque inquit praecepit mihi ut tamdiu
messoribus eius iungerer donec omnes segetes meterentur
-
cui dixit socrus melius est filia mi ut cum puellis eius
exeas ad metendum ne in alieno agro quispiam resistat tibi
-
iuncta est itaque puellis Booz et tamdiu cum eis messuit
donec hordea et triticum in horreis conderentur
-
postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea
filia mi quaeram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi
-
Booz iste cuius puellis in agro iuncta es propinquus est
noster et hac nocte aream hordei ventilat
-
lava igitur et unguere et induere cultioribus vestimentis ac
descende in aream non te videat homo donec esum potumque
finierit
-
quando autem ierit ad dormiendum nota locum in quo dormiat
veniesque et discoperies pallium quo operitur a parte pedum et
proicies te et ibi iacebis ipse autem dicet tibi quid agere
debeas
-
quae respondit quicquid praeceperis faciam
-
descenditque in aream et fecit omnia quae sibi imperaverat
socrus
-
cumque comedisset Booz et bibisset et factus esset hilarior
issetque ad dormiendum iuxta acervum manipulorum venit
abscondite et discoperto a pedibus eius pallio se proiecit
-
et ecce nocte iam media expavit homo et conturbatus est
viditque mulierem iacentem ad pedes suos
-
et ait illi quae es illaque respondit ego sum Ruth ancilla
tua expande pallium tuum super famulam tuam quia propinquus es
-
et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem
misericordiam posteriore superasti quia non es secuta iuvenes
pauperes sive divites
-
noli ergo metuere sed quicquid dixeris mihi faciam tibi
scit enim omnis populus qui habitat intra portas urbis meae
mulierem te esse virtutis
-
nec abnuo me propinquum sed est alius me propinquior
-
quiesce hac nocte et facto mane si te voluerit
propinquitatis iure retinere bene res acta est sin autem ille
noluerit ego te absque ulla dubitatione suscipiam vivit Dominus
dormi usque mane
-
dormivit itaque ad pedes eius usque ad noctis abscessum
surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit
Booz cave ne quis noverit quod huc veneris
-
et rursum expande inquit palliolum tuum quo operiris et
tene utraque manu qua extendente et tenente mensus est sex
modios hordei et posuit super eam quae portans ingressa est
civitatem
-
et venit ad socrum suam quae dixit ei quid egisti filia
narravitque ei omnia quae sibi fecisset homo
-
et ait ecce sex modios hordei dedit mihi et ait nolo vacuam
te reverti ad socrum tuam
-
dixitque Noemi expecta filia donec videamus quem res exitum
habeat neque enim cessabit homo nisi conpleverit quod locutus
est
-
ascendit ergo Booz ad portam et sedit ibi cumque vidisset
propinquum praeterire de quo prius sermo habitus est dixit ad
eum declina paulisper et sede hic vocans eum nomine suo qui
devertit et sedit
-
tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis dixit
ad eos sedete hic
-
quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri
fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de
regione moabitide
-
quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus
et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure
propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc
ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim
propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at
ille respondit ego agrum emam
-
cui dixit Booz quando emeris agrum de manu mulieris Ruth
quoque Moabitidem quae uxor defuncti fuit debes accipere ut
suscites nomen propinqui tui in hereditate sua
-
qui respondit cedo iure propinquitatis neque enim
posteritatem familiae meae delere debeo tu meo utere privilegio
quo me libenter carere profiteor
-
hic autem erat mos antiquitus in Israhel inter propinquos et
si quando alter alteri suo iure cedebat ut esset firma
concessio solvebat homo calciamentum suum et dabat proximo suo
hoc erat testimonium cessionis in Israhel
-
dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim
solvit de pede suo
-
at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos
estis hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et
Chellion et Maalon tradente Noemi
-
et Ruth Moabitidem uxorem Maalon in coniugium sumpserim ut
suscitem nomen defuncti in hereditate sua ne vocabulum eius de
familia sua ac fratribus et populo deleatur vos inquam huius
rei testes estis
-
respondit omnis populus qui erat in porta et maiores natu
nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quae ingreditur
domum tuam sicut Rachel et Liam quae aedificaverunt domum
Israhel ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre
nomen in Bethleem
-
fiatque domus tua sicut domus Phares quem Thamar peperit
Iudae de semine quod dederit Dominus tibi ex hac puella
-
tulit itaque Booz Ruth et accepit uxorem ingressusque est
ad eam et dedit illi Dominus ut conciperet et pareret filium
-
dixeruntque mulieres ad Noemi benedictus Dominus qui non
est passus ut deficeret successor familiae tuae et vocaretur
nomen eius in Israhel
-
et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem
de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est
melior quam si septem haberes filios
-
susceptumque Noemi puerum posuit in sinu suo et nutricis ac
gerulae officio fungebatur
-
vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes natus
est filius Noemi vocaverunt nomen eius Obed hic est pater Isai
patris David
-
hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom
-
Esrom genuit Aram Aram genuit Aminadab
-
Aminadab genuit Naasson Naasson genuit Salma
-
Salma genuit Booz Booz genuit Obed
-
Obed genuit Isai Isai genuit David
Next: 1 Samuel Prev: Judges Up