Leibniz erwähnte Wagenseil in mehreren seiner Briefe. Bisher erfaßt neben dem hier abgedruckten sind (für vollständige Bibliographie siehe unten):
Werksausgabe Band I: 1668-1676
Leibniz an Daniel Wülfer (19.12.1669), S. 79f. ("Imprimis quid Textor, quid Wagenseilius, quid Sturmius, imò etiam quid Reinhartus, quid Tew, bono publico moliantur:
sunt enim omnes viri de eo aut meritissmi aut merituri")
Leibniz an Gottlieb Spitzel (3.10.[?]1670), S. 100ff. ("Cùm verò ex iis non satis intelligi posset, an accepta à Te essent, qvae
nos ad Cl(mum) Wagenseilium, ab illo Tibi mittenda destinaveramus, qvaerendum duxi")
Leibniz an Jh. Andreas Bose (26.9.1670), S. 102ff. ("Valesius ac Wagenseilius Censores eius refutati sunt ab editore fragmenti, Bibliothecae Vaticanae nunc Custode")
Gottlieb Spitzel an Leibniz (17.3.1671), S. 129f. ("Sicuti multis nominibus literae Tuae novissimae gratae mihi aceeptaeque fuêre, ita non sine
dolore ex ijs intellexi inopinatam meam infelicitatem, qvâ accidit ut neutiqvam mihi redita fuerint duo praeclara illa munera literaria ab Ill(mo) Dn. Boineburgio
ad me qvondam destinata, praeter literas enim à D. Wagenseilio impetravi nihil, nec in hunc usqve diem rescire potui ubi tum literae Viri docti ex Anglia reducis, tum Grotianae
ad Schikardum Epistolae asserventur")
274. LEIBNIZ AN JOHANN MICHAEL HEINECCIUS
10 Hannover, 25. März 1700. [210. 478.]
Uberlieferung: l Konzept: LBr. 384 Bl. 18{19. 1 Bog. 4 o . 4 S. von Schreiberhand mit Kor-
rekturen und Hinzufügung der Anschrift und der beiden letzten Abschnitte des Briefes (ab
S. 482 Z. 12 bis zum Schlu¡ß von Leibniz' Hand.
Ad Dn. Heineccium Divini Verbi Ministrum Goslariensem
15 Vir plurimum reverende et doctissime Fautor Honoratissime
Quod elegantem dissertationem mihi inscribere voluisti, agnosco non benevolentiam
tantum erga me Tuam, sed et grati animi sensum erga eos quibus me liberalius quam
mereror annumeras, qui studiis suis rei publicae profuere. Utinam in ipso titulo verbis
immodicis abstinuisses quae a plerisque mihi ipsi vitio dabuntur, certe a me sine rubore
20 aspici non possunt.
8 Hanover (1) 19 (2) 25 L 2
1 f. Manuscrits : : : Wolfenbutel: Martin von Troppau, Chronicon ponticum et imperatorum (vgl.
die Handschriften in Wolfenb. uttel Herzog August Bibl. Cod. Guelf. 33. 14. Aug. fol. u. ebd. 85 Weis-
senb.). 3 medites: vgl. I, 12 N. 368.
Zu N. 274: Die nicht gefundene Abfertigung antwortet auf N. 210 und wird beantwortet durch
N. 478. 16 dissertationem: Leibniz bezieht sich auf die (nicht erschienene) Abhandlung De probabi-
litate mensurata, die Heineccius in seinem vorab gedruckten Vorwort zu der Epistola ad Leibnitium,
1700, angek. undigt hatte; vgl. auch I, 16 N. 176.
Ipsum argumentum multi usus est, et dignum aliquando amplius diffundi medi-
tationibus Tuis. Unum potissimum annoto, quod nescio an non et olim subindicarim:
principium probabilitatis mihi non videri collocandum in autoritate vel plurium vel sa-
pientium sed potius in ipsis rebus, sive in similitudine veri: et si enim hinc consequatur
5 autoritatem quoque ad probabilitatem conferre, cum non satis simile vero sit plures et
sapientes decipi; sunt tamen et alia capita complura ex quibus quid maxime probabile sit
dijudicamus, ut patet ex indiciis quibus jureconsulti Medicique utuntur. Hoc non dico ut
reprehendam Tua, quae pulchra et utilia sunt sed ut ostendam augeri provehique posse.
Cum sanguine nihil homini sit interius, aut magis vitale, intimae conjunctionis ami-
10 citiaeque non potuit symbolum dari signicantius sanguinis mistione: unde mos tam late
per populos diffusus ut foedera sanguine sancirentur, et velut juris gentium barbari illa
ceremonia esse videretur. Habes ergo argumentum disquisitionis elegantis, et Theologo
dignae, quando Deus ipse, praesertim hominem indutus, humano nobiscum more egit.
Sed quod de physico effectu quaeris non aeque expeditum est: facilius credam lacte nu-
15 tritio corporis quam animi qualitates transferri aut attingi, nisi oblique quatenus mores
animi corporis temperamentum sequuntur. Sanguine ex vitulo transfuso vitulari homines
quidam dixerunt, sed pauciora transfusi sanguinis experimenta habemus quam ut illis in-
aedificari aliquid possit. Et haec si quid possunt ubi diuturna vel magna fit sanguinis
communicatio, minus valebunt in modica sanguinis mistione: philtrorum certe ambigua
20 efficacia est. De cruentatione Cadaverum recordor olim Dn. Pfauzium amicum meum (qui
nunc est Professor Matheseos Lipsiae) dissertationem eruditam scripsisse, sed omnibus
excussis sub judice lis mansit. Cum suspectus homicidii ad cadaver adducitur, nihil est
propius quam ut ipse concursus hominum et motum et calorem a.eri ambienti conciliet,
unde mirum non est recentia vulnera aperiri et sanguinem fundere. Restat sympathia
25 sanguinis a corpore separati, unde non tantum volunt torqueri vulneratum, si gladius
cruentus igni admoveatur sed et levari dolore si sanguini ipsi ut sic dicam medicinam
faciamus unde ille tantopere jactatus symphatheticus pulvis ex vitriolo solis ardore calci-
nato, quem Kenelmus Digbaeus eques Anglus ex Bristolii comitum genere vir non minus
doctus quam nobilis peculiari libello celebravit, cui Johannes Fridericus Helvetius ex
3 vel plurimum l, korr. Hrsg.
28 Kenelmus Digbraeus l, korr. Hrsg.
20 f. Pfauzium : : : dissertationem: wohl nicht erschienen. 29 libello: K. Digby, Discours touchant
la guerison des playes par la poudre de sympathie, 1658.
Germania apud Batavos Medicus scriptum Batava lingua opposuit. Memini et chirurgos
et Medicos hujus pulveris commendare efficaciam; contra, alios et Chirurgos et Medicos
vanum ejus usum judicare. Quae faciunt ut saepe indigner hominum negligentiae qui
disputare malunt, quam experimentis facilibus finire lites. Cum enim quotidianae sint
5 occasiones vulnerum, cur non fascias sanguine imbutas nunc igni admovent nunc aqua
vitriolo soluto gravida humectant, idque vicibus repetitis? Ita discent certo certius quid
ferat natura aut faciat et utrum aliquam in distantiam et quantam ille ut sic dicam ma-
gnetismus operetur. Quod si Tibi placeat cum amicis Medicis aut Chirurgis hoc curare,
adhibitis testibus et circumstantiis accurate notatis, profecto inexpectatum benecium
10 debebimus dissertationi Tuae, et physici a Theologo officii sui admonebuntur et utcunque
res cadat, sive succedant sive fallant experimenta, habebimus cur Tibi gratias agamus.
Posset addi Biolychnium Ernesti Burgravii aliorumque quibus si credamus Medi-
cus sanguinem aegri nactus, eumque secum in remota loca transportans, eoque admisto
ammam vel candelae vel lampadis alens ex ipsa amma judicare poterit de valetudine
15 ejus a quo sanguis est sumtus, usque adeo ut mortuo homine lumen sponte extinguatur.
Hujus loci erit Wagenseilii doctissimi quidem viri sed tamen in rebus hujusmodi admit-
tendis indulgentioris communicatio ut distans inter amicos, sanguinis itidem interventu,
quam ante annos aliquot cum aliis Miscellis edidit, ex codice Escurialensi transcriptam[.]
Nempe aperta semel fabulandi licentia sisti non potest et ex Hypothesi parum firma
20 (certe non tam extendenda) Sympathiae sanguinis, pullulavit magna gmentorum seges.
Cum R(mo) Abbate Molano de Te pariter ac Gottingensi negotio fuse locutus sum[.]
Intellexi ipsius sententiam eo ire, ut Gottingae Generalis, prout ante, superintendens prae-
ficiatur, neque enim conveniens Ecclesiasticae disciplinae videri ut munus sacrum, quod
si aliud nullum, praesentem postulet e longinquo peragatur. Asseverant etiam nunquam
25 quicquam adhuc in contrarium propositum esse, quicquid rumor sparserit. Caeterum cum
viri docti faventem semper experiantur virum qui ipse est doctissimus, Tibi idem oblata
occasione certo polliceri ab eo potes. Vale[.] Dabam Hanoverae 25 Martii 1700.
9 inexpectantum l, korr. Hrsg.
1 scriptum: J. F. Helvetius, Theatridium Herculis triumphantis, 1663. 16 f. Wagenseilii : : :
communicatio: vgl. J. C. Wagenseil, Exercitationes sex varii argumenti, 1687; ed. altera, 1697, S. 61
bis 75, zu den sympathetischen Eigenschaften des Bluts; ebd. S. 69{74 der im folgenden erw.ahnte, von
Wagenseil um 1665 angefertigte Auszug aus einer alchimistischen Handschrift der Bibliothek des Escorial.
21 negotio: Bezug nicht ermittelt.
Quelle:
Gottfried Wilhelm Leibniz: Sämtliche Schriften und Briefe, Reihe I, Band 18. Allgemeiner, politischer und historischer Briefwechsel, Januar - August 1700.
Die folgenden Handschriften wurden von Malte-Ludolf Babin, Marie-Luise Weber und Rita Widmaier am Leibniz-Archiv Hannover bearbeitet; S. 480ff.
Johann Christoph Wagenseil
Zurück zum Inhaltsverzeichnis